sine initio operatur et operabitur sine fine. sic et hominum genus ante Christi adventum operati sunt omnes opera mundi, et nemo requievit ab eis, sabbatizans iugiter ab operibus bonis. veniens autem dominus noster, sabbatum nostrum et requies nostra, adtulit nobis requiem sabbati sui, ut sicut ille requievit in sabbato ab operibus
mundi, non autem requievit ab operibus iustitiae, sic et nos per ipsum sabbatizemus ab operibus mundialibus et carnalibus et nocivis, opera autem iustitiae semper exerceamus. quoniam autem ipse nobis adla- 1 turus fuerat huiusmodi sabbatum, in quo nullum opus faciamus servile, testatur et ipse per prophetam dicens de indignis ludaeis ita: »donec iuravi in ira mea: si intrabunt in requiem meam«. et Laniech nomen inponens filio suo Noe in mysterio Christi ita dixit
de eo: »et vocavit nomen eius Noe dicens quoniam: hic dabit nobis requiem a maeroribus nostris et ab operibus nianuum nostrarum et a terra, quam maledixit dominus«.
iustitiae incessanter. multi autem nomen Christi habentes, non gratiam, econtra sabbatizant ab operibus bonis, operantur autem opera mala. mediocres autem interdum dimittunt sabbatismum openim malorum et sabbatizant ab operibus bonis, non bona operantes sed mala. quidam autem et ab operibus malis sabbatizant, non autem
exercent opera bona, cum oporteat non solum niala fugere, sed etiara bona exercere. in tali ergo sabbato operum bonorum, quando bona opera non facit homo Christianus, iubet nos Christus orare, ne fuga nostra fiat in illo. cessante enim te ab operibus bonis, si quidem steteris ante faciem abominationis et ultro te subdideris ei, voluntarie
mortuus es gladio verbi mendacis. si autem volueris fugere et abominatio desolationis secuta fuerit te: sive persecutionibus suis franget te, quia non operantur in te virtutem patientiae opera tua bona; sive seductionibus suis capiet te, quoniam intelligentiae lumen non operantur in te opera tua bona. nemo enim in tali periculo falsi
dogmatis facile superatur et fallitur, nisi qui nudus est ab operibus bonis. propterea et apostolus dicit de ipso periculo: »pro eo quod caritatem veritatis non acceperunt, dabit illis operationem erroris, ut credant mendacio, ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati«.
uritur, quando scandalizatus fuerit aliquis frater ? si autem et quis viderit seipsum moveri et conturbari a »desolationis« abominatione quasi non sit abominatio desolationis, et viderit se periclitari propter dilectionem quam habet in sanctum locum, ita ut paene consentiat ei abominationi tamquam sit deus et tradat semetipsum abominationi
quasi deo, quomodo putas eum tribulari magna tribulatione, qualis non fuit ei ah initio ex quo venit in mundum usque ad illud tempus ? sed nec alia tribulatio talis eum poterit conprehendere aliquando, et maxime si quis trahitur, ut aestimet »abominationem stantem in loco « non esse »abominationem desolationis«, sed deum verbum.
de scripturis exempla), et quia indifferenter lice in uno tempore mulieribus conmisceri diversis quasi et patribus ista facientibus olim — omnibus istis peccatis maius est abominatio desolationis id est verbum, quod in loco scripturarum sanctarum consistit »iniquitatem in « loquens et persuadens a creatore discedere, qui
solus et verus est deus, et credere alteri nescio cui deo super istum, cui nullus similis est, cum talis noster salvator dicat: »pater, qui misit me, maior me est«. magna ergo tribulatio generatur a abominatione stante »in loco «, ita ut talia dicantur de ea: et nisi adbreviati essent dies illi, non esset salva facta omnis caro;
propter electos autem adbreviabuntur dies illi. tanta autem et sic magna in illa abominatione desolationis fit tribulatio, ut deus operetur adbreviationem dierum tribulationis illius, superfluum eoruni praecidens quod additur a desolationis abominatione. aliter enim non est 3 possibile, ut sanetur oinnis quae sananda est caro, nisi acceperit adbreviationeni ex deo.
intellectus a »scientia falsi nominis« venientes, qui adduntur scripturaruni et coniunguntur, intellege mihi additamenta esse supra magnitudinem naturaleni dierum scripturae; quod additamentum bonus deus adbreviat per quos vult. et quotienscumque videris adventu verbi veritatis in sensu tuo praecidi altitudines extollentes se
»adversus scientiam deic, totiens intellege adbreviatos dies tribulationis et circumcisam superfluam magnitudinem, quam contra naturam abominatio desolationis semper superaddit diebus domini qui sunt in scripturis. et propter electos adbreviantur dies illi, ut videntes in sensu suo praecisionem superfluitatis dierum et remanentem illam
solummodo lucem quae secundum verbum est veritatis. nihil patiantur a desolationis abominatione, vel ab eo quod additum fuerat super veros et naturales dies scripturarum.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.