proximi positum, etiam haec sunt dicenda. quoniam secundum quod dictum est in decimo Psalmo: »qui diligit iniquitatem, odit animam «, et secundum quod in Proverbiis dicitur: »qui repellit disciplinam, odit seiqsum«, manifestum est quoniam nemo diligens diligit proximum suum sicut seipsum, cum nec seipsum diligat,
et nemo repellens disciplinam diligit proximum suum sicut seipsum, quippe qui nec ipsum se diligit; et ita fit ut, qui »diligit iniquitatema, et »odit animam suam«, necpossit servare secundum mandatum. et »qui repellit disciplinam«, peccatum aliquod diligit; et qui repejlit aliquod verbum disciplinae dei, »odit animam suam«.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.