non quasi discipuhis Christi proferebat hanc vocem. hoc autem manifestius erit ab exemplo quod dicemus. puta, pater filii sui pater est et nemo eum proprie potest dicere patrem nisi fihus eius, et mater filiae suae mater est et nulla eam potest dicere matrem nisi sola filia eius. sic et magister discipuli sui magister est, et discipulus magistri sui
discipulus est. propterea nemo potest dicere bene magister nisi discipulus. et vide nisi propter hoc, quia non omnes qui dicunt eum magistrum bene dicunt, sed hi soli qui habent discendi voluntatem ab eo, dicebat ad discipulos suos wvos vocatis me magistrum et dominum, et bene dicitis: sum etenim«. bene ergo discipuli Christi
eum magistrum et servientes verbo ipsius bene 831 illum dominum vocant. unde bene dicebat apostolus »nobis autem unus dominuslesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum«. et illud considera ait »satis est discipulo, ut fiat« non simpliciter sicut magister, »sicut magister «. si quis ergo aliquid non discit a verbo nec tradit
se ex toto animo suo, ut fiat dilecta plantatio eius, dicit autem ei magister, frater est Pharisaei temptantis Christum et dicentis ei magister. sic et omnis qui dicit »pater noster qui es in «, non debet habere «spiritum servitutis in timore, sed spiritum adoptionis «. qui autem non »spiritum adoptionis filiorum« habet et
»pater noster qui es in caelis«, mentitur, cum non sit filius dei, patrem suum appellans.
subsequentia; et sic per ordinem usque ad minima mandata est requirendum. si enim temptanti Pharisaeo et dicenti quod est maius mandatum in lege non respondisset, consequenter aestimabamus non 1 esse mandatum maius altero mandato. nunc autem cum respondens dicat: dilges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua. hoc est magnmn mandatum et primum, necessariam discimus sententiam de mandatis, quoniam est magnum et
surit inferiora usque ad minima. adhuc autem et illud adtende, quod Piiarisaeus quidem interrogavit quod est magnum mandatuyn in lege, dominus autem respondens ei docet nos, quia non solum magnum est mandatum diligere dominum, sed etiam primum, primum autem non ordine scripturae, sed dignitate virtutis. et hoc quasi conveniens
huic loco est adtendendum, quia quasi multis mandatis constitutis, ita nunc hoc magnum et primum dixit mandatum diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua, secundum autem simile est priori, et propter similitudinem magnum, diliges proximum tuum sicut teipsum; ut secundum hoc intellegamus
et aliud esse quod sit magnitudine et ordine tertium, aliud vero quartum, et sic per ordinem dinumerans legis mandata, accipiens a deo sapientiam, ordinet ea quis usque ad minimum. quod opus nuUius alterius est nisi Christi solius, qui est »dei virtus et dei sapientia«. temporibus igitur Moysi usque ad salvatoris adventum cum legeretur
lex, forsitan quaerebatur quod esset magnum mandatum in ea. nec enim interrogasset hoc Pharisaeus, nisi diu apud illos de hoc quaesitum fuisset et non inventum, donec veniens lesus docuit non solum quod esset magnum, sed etiam
primum, et quod esset secun- dum simile priori. ipsius ergo est opus invenire et tertium et quar- tum et reliqua.
utile est ad exemplum proferre quod ipse dominus ait: »si quis solverit unum de mandatis his pusillis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno dei«. et salvator quidem tradens quod esset mandatum et primmn, ad interrogationem Pharisaei temptantis, adiciens autem et secundum simile priori, quod erat diliges proximum
tuum sicut teipsum, addit dicens in his duobus mandatis omnis lex et prophetae pendent. apostolus autem ad Romanos dicit »non moechaberis, non occideg, non furtum facies, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: diliges proximum tuum sicut teipsum«.
in his duobus mandatis de dilectione dei et proximi, aliud autem recapitulari omne mandatum in hoc mandato »diliges proximum tuum sicut teipsum«, aut omnia mandata et pendent et in utroque mandato. dicet ergo aliquis pendere a mandatis mandata et a primo quidem et magno pendere secundum et simile
primo, a secundo autem tertium, et sic deinceps omnia, quae sunt post secundum, pendere a praecedentibus; et apostolum quidem secundum considerationem rei dixisse pendere omne mandatum a mandato »diliges proximum tuum sicut teipsum«, salvatorem autem quoniam dominationem habent omnium mandatorum haec
duo mandata. alter autem discutiens quaeret, quomodo dictum est illud: »non moechaberis, non occides, non falsum testimonium dices, non furtum facies, et si quod aliud est mandatum in lege, in hoc verbo recapitulatur: diliges proximum tuum sicut teipsum«. ergo: et illud mandatum diliges dominum deum tuum ex toto corde
tuo et ex tota anima tuu et ex tota mente tua recapitulatur in eo mandato »diliges proximum tuum sicut teipsum«. quomodo autem sit quod ait: »et si quod aliud est mandatum, in hoc verbo recapitulatur«, nisi et mandatum quod positum est de dilectione dei recapitu- 3 letur in secundo et simili priori? et si primum mandatum recapitulatur in secundo, necesse est maius esse secundum priore. recapitulatur ergo omne mandatum, 832 sed et primum illud et magnum in hoc secundo »diliges proximum tuum sicut teipsum«, quoniam
nosmetipsos si quid fecerimus, et ipsum diligimus deum, qui factus est auctor dilectionis nostrae, ut alterutrum diligamus et diligamur ab invicem. gratias enim agentes in eo, quod rationabiles sumus et vocati sumus ad dei agnitionem et consequimur beneficia eius et gratiam, recapitulamus dei dilectionem in secundo et simili priori,
Magnum ergo et primum mandatum in lege est hoc: diliges dominum deum tiium ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente Πα. subtrahit autem de magnitudine eius et de primatu ipsius, qui subtrahit ahquid de toto illo mandato, id est aut de eo quod ait ex toto corde aut ex tota anima aut ex tota mente. et forsitan omnes
qui diligunt dominum deum suum, nisi et sequentes partes inpleverint et ex toto corde dilexerint et ex tota anima et ex tota mente, ex parte servant mandatum; hi autem soli magnitudinem eius in se suscipiunt et primatum, qui non solum diligunt dominum deum suum, sed etiam tria illa susceperint, id est ut ex toto corde suo apud se illum
totum recondant et operationes eius et cogitationes eius, et ex tota anima sua id est ut parati sint ponere eam pro pietate dei qui universa creavit, quando utilitas exegerit verbi, ex eo quod ex tota anima dihgit deum, ita ut nulla pars animae avellatur ad ahquam rem quae a fide est aliena, et in tota mente nostra nihil aliud cogitantes vel
proferentes nisi »ea quae dei «. et vide si potes cor quidem accipere pro intellectu, qui est in inteUigibihbus speculans et ostendens fontem et principium eorum quod est deus, mentem autem ad proferendas res (mente enim proferimus singulas res, et per unumquodque quod significatur quasi mente nostra inambulamus atque proferimus). et
si quis ingeniose intellegat mandatuni; quod de dilectione positum est 4 in oninibus illis tribus. quae sunt nominata, et consideraverit in singulis quibusque fidelibus dei dilectionem, inveniet forsitan totum mandatum aut apud unum forsitan vel secundum vel tertium (et hoc si fuerit datum), in omnibus autem dei dilectionem minus habentem
vel modicum vel amplius, aut ex eo quod dicit ex toto corde aut ex eo quod ait ex tota anima aut ex tota mente.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.