ex tota mente tua. hoc est magnum et primum mandatum. secundum simile est huic: diliges proximum tuum sicut teipsum. in his duohus mandatis omnis lex et prophetae pendent (22, 34 — 40).
dixit Matthaeus: silentium Sadducaeis inposuit lesus, volens ostendere, quoniam amaram et nocivam mendacii vocem obmutescere fecit claritas veritatis. sicut ergo salvator verbo doctrinae suae silentium inposuit Sadducaeis et falsum dogma (quod apud illos veritas putabatur) convicit fiducialiter, sic facient et Christi imitatores exemplis
scripturarum. quibus oportet secundum »sanam doctrinam« omnem vocem obmutescere Pharaonis, in qua glorians dicit »mea sunt flumina. et ego feci ea«, sicut scriptum est apud Sadducaei ergo »qui dicunt resurrectionem non «, interrogaverunt salvatorejii ea quae scripta sunt, aestimantes silentium inponere ei.
sed nec lesus nec dilecti discipuli eius aliquando obstruuntur ab impiis. proprium est enim, ut Sadducaeis silentium inponatur a Christo. iustus enim tacet quidem sciens »tempus tacendi et tempus loquendix, non autem obmutescit. et sicut proprium est iusti tacere non autem 1 obmutescere, sic proprium est Sadducaeorum, vel omnium qui mendacii sunt doctores, obmutescere quidem non autem tacere; nam etsi obmutescunt quantum ad rem, non tamen tacent. ideo et dominus non homini dixit, sed mari »tace et obmutesce«, increpans eum
turbaretur.
tanien et si congregati fuerant, propter quod tenuit resurrectionis probatio, tamen unus ex eis interrogavit, non quasi volens ab eo discere quae interrogabat, sed temjitans dominum nostrum, omnem ergo hominem, qui non discendi gratia sed temptandi causa, neque ex adfectu simplici interrogat aliquem doctorum de qualicumque
capitulo, aestimare debemus fratrem Pharisaei illius qui salvatorem interrogatione sua temptabat. omnia enim quae fiunt in sanctos Christi sive ab insidiatoribus sive a diHgentibus, in se suscipit universa; secundum ea enim quae scripta sunt tractare debemus et ea quae scripta non sunt. scriptum est enim propter esurientes et sitientes
eum dixisse »esurii« et »sitii«: et propter nudos et peregrinos et aegrotantes et in carcere positos »nudus fui« et »hospes fui« et fui« et »infirmus fui«. secundum consequentiam et nos: iniurias passus sum, caesus sum et temptatus sum et omnia. et sicut in illis, quae scripta sunt, verus est sermo domini dicentis
»quamdiu uni ex minimis istis fecistis, mihi fecistis«, sic cum passus fuerit iustus vel blasphematus vel aliquid tale passus, pone 2 Christum in eos qui fecerunt dicentem: ex quo »uni ex minimis istis fecistis«, mihi fecistis iniuriam, me temptastis, me blasphemastis.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.