vel de menstruatis mulieribus pendeant in istis mandatis? adhuc autem quomodo et prophetia quae de Hierusalem captanda posita est vel visio Aegypti apud Esaiam ceterosque prophetas, quomodo et visio Tyri vel quaecumque prophetantur de Tyro vel de principe Tyri, quomodo etiam visio quadrupedum in deserto apud Esaiam
pendeant in duobus istis mandatis? quod autem videtur mihi in koc loco, huiusmodi est. qui omnia adinplevit quae scripta sunt de dei dilectione et proximi, dignus est maximas gratia a deo percipere, quibus 1 praepositus est »sapientiae sermo per spiritum sanctum«, post »sermo scientiae« qui »secundum spiritum« est. dignus his omnibus donis exsultat in sapientia dei, plenum habens cor de dei dilectione et totam animam lumine scientiae iniustratam
et totam mentem verbo dei. consecutus autem huiusmodi dona ex deo profecto intellegit omnem legem et prophetas partem aliquam esse ex omni sapientia et scientia dei, et intellegit omnem legem et prophetas pendere et adhaerere a principio dilectionis domini dei et proximi, et quoniam perfectio pietatis in dilectione consistit.
omnia credit, omnia sperat. caritas nunquam excidit« nemo pusillanimis constitutus caritatem habet, nec contrarium faciens aliquid benignitati, neque zelans zelum quem habuerunt patriarchae adversus loseph vel Aaron et Maria contra Moysen. et nemo inflatus habet dilectionem nec perperam aliquid agens nec qui in iracundiam.
excitatur. item nemo cogitans malum caritatem habet in corde coinquinatus. qui 833 caritatem habet, numquam de aliqua iniusta re gaudet, sed semper veritati congaudet, qui caritatem habet, omnia accidentia sustinet mala, et non pro parte credit sed »omnia credit«, et non ex parte sperat sed »omnia sperat«, nec est quod non
dilectio sed »omnia sustinet«. et quoniam »caritas excidit«, confidens apostolus totam eam suscepisse se »quis nos separabit a caritate dei? tribulatio an angustia an fames an nditas an periculum an gladius? sicut scriptum est: quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut
oves occisionis«. propter dilectionem enim dicebat: »sed in omnibus superamus propter eum qui nos dilexit«. ex enim numquam excidente erant illae voces dicentes: «confido enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque praesentia neque futura neque virtutes neque altitudo neque 2 profundum neque alia aliqua creatura poterit nos separare a caritate dei, quae est in Christo lesu domino nostro«. et quoniam habebat apostolus dileetionis mandata, dei et proximi, ideo habebat in se totius legis et prophetarum manifestata mysteria, ut intellegens ea
diceret, quoniam omnis lex et prophetae in his duohus mandatis pendent.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.