qui ad te mittuntur, quotien-s volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub pinnas, et noluisti ? ecce nunc relinquetur vobis domus vestra deserta. dico enim ubis, quoniam amodo non me videbitis donec dicatis: benedictus qui venit in nomine domini (23, 37 — 39).
inter quos erant scribae et Pharisaei. qui gloriabantur quae legis sunt et prophetarum caute cognoscere, qua ratione dixit Hieverusalem occidisse prophetas et lapidasse ad se transmissos, cum non satis talis prophetetur historia in scripturis veteribus quae legebantur in synagogis eorum. in lacum quidem luti niissum Hieremiam legimus, non
tamen interfectum in Hierusalem. sed nec Esaiam vel ahquem prophetarum tale aliquid legimus passium, in quantum suggerit memoria niea. sed scrutans in secundo libro Paralipomenon, ubi multa de prophetis claris scripta sunt. invenio quoniam Asa iratus Ananiam prophetam se arguentem posuit quidem in carcere nil tamen
amplius fecit in eo. sed et Michaeam Achab prophetantem adversus 1 se iussit quidem in domum carceris ire et manducare panem tribuslationis, non tamen et occidit. unum autem legimus lapidatum »Azariam filium loiadae sacerdotis« populum arguentem. non invenimus in Hierusalem prophetas occisos amplius vel lapidatos
(praeterquam dixi) transmissos ad Hierusalem.
auribus, vos semper spiritui sancto restitistis, sicut patres vestri et vos. quem enim prophetarum patres vestri non sunt persecuti ? et occiderunt eos, qui adnuntiabant adventum lusti, cuius nunc vos proditores et interfectores estis«; et post hoc »expulerunt eum civitatem, et lapidabant Stephanum clamantem et dicentem«.
autem ad Thessalonicenses prima de interfectione prophetarum talia dicit: »vos imitatores facti estis ecclesiarum dei, quae sunt in ludaea in Christo lesu, quoniam eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a ludaeis, qui et dominum occiderunt lesum et prophetas et nos persecuti sunt, et deo non placent«. ad
autem ita: »lapidati sunt, serrati sunt, temptati sunt, in gladio mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, coangustati, adflicti doloribus, quorum non fuit dignus niundus, in solitudinibus errantes et in montibus et speluncis et foveis terrae«. fertur ergo scripturis non manifestis serratum esse Esaiam et Zachariam occisum
et Ezechiel . arbitror autem circuisse in melotis et pellibus Heliam, qui in solitudine et in montibus vagabatur. Sed pone aliquem abdicare epistolam ad Hebraeos quasi non Pauli, necnon et secretum abicere Esaiae: sed quid faciat sermones Stephani vel Pauli 2 ad Thessalonicenses de prophetis interfectis prolatos vel ipsius domini nostri ? aut quomodo abdicet illud quod ad Timotheum Pauhis protuht dicens: »sicut lamnes et Mambres restiterunt Moysi, sic et isti resistunt veritati« ? nec enim scimus in hbris canonizatis
de lamne et Mambre resistentibus Moysi. si autem aspiciat et quod ad Corinthios prima positum est: quae oculus non vidit nec auris audivitc, numquid poterit haec omnia aliquis abdicare ?
excelsum« loquentibus, et utuntur aliis autem qui sunt Basilidis. oportet ergo caute considerare, ut nec omnia secreta quae feruntur in nomine sanctorum suscipiamus propter ludaeos, qui forte ad destructionem veritatis scripturarum 849 nostrarum quaedam finxenmt confirmantes dogmata falsa, nec omnia abiciamus
quae pertinent ad demonstrationem scripturarum nostrarum. magni ergo viri est audire et adinplere quod dictum est: »omnia probate, quod bonum est tenete«. tamen propter eos, qui non quasi trapezitae inter verba discernere utrum vera habeantur an falsa, et non possunt semetipsos caute servare, ut verum quidem
teneant apud se, »ab onmi autem specie mala abstineant«, nemo debet ad confirmationem dogmatum libris, qui sunt extra canonizatas scripturas.
Zacharias filius Barachiae; sic et in melotis et in pelle caprina HeUas et cetera similia. adhuc autem quaeramus quod scriptum est in Luca, dicente domino: »quia non capit prophetam perire extra Hierusalem«. si ergo mon capit perire prophetam id est interfici, quaeres si post destructionem Hierusalem iam nemo
propheta est, ne forte qui interficitur »extra Hierusalem« falsum verbum Christi demonstret. si autem cogunt nos scripturae propter Agabum et filias Philippi evangelistae (non propter falsos Phrygiae prophetas), quaeramus, ne forte omnis iustus sit
extra Hierusalem passionibus adfici propter verbum,
qui erant in Hierusalem, quorum causa dictum est Hierusalem occidisse prophetas. et si cives pro civitate ponuntur, iteruni occurrit ad quaestionem, qui sunt dicendi filii Hierusalem de quibus dictum est: quotiens volui congregare filios tuos. sed dicimus semper civium successores filios praecedentium dici. Hierusalem autem, quae libera est
a servitute peccati, quae sursum est conversatione, »quae est mater nostra«, non occidit prophetas nec lapidat eos qui mittuntur ad aliud est quod, secundum similitudinem illius Hierusalem occidentis et lapidantis prophetas, frequenter sunt quidam in ista Hierusalem inperiti constituti et deum non metuentes, qui (quantum ad se) 4 occidunt et lapidant verbis sine iudicio prolatis viros verbo et vita provectos et ecclesiarum quidem canonem non relinquentes, propter profunditatem autem dogmatum suspectos ab his, qui consueti sunt nova quaedam dicere et non adtendentes »verbum sanum«
nostri lesu Christi.
contumaciam nolentium credere, ita dicit: quotiens volui, cum sit manifestum semel eum docuisse in corpore ludaeos ? sed non solum in praesentia, verum etiam substantialiter semper Christus praesens fuit et in Moyse et in prophetis, magis autem et in angelis ministrantibus saluti humanae per singulas generationes, et sic inpletur quod
ait: quotiens volui. per singulas enim generationes semper voluit et festinavit perficere voluntatem patris in eis, etsi non in corpore constitutus, sicut nunc in fine saeculorum, tamen semper festinavit congregare filios hierusalem. ipsius enim volentis congregare filios Hierusalem voces habentur in lege et in prophetis, et de ipso scriptum est:
»expandens alas suas accepit eos, et suscepit eos super scapulas suas«; et cottidianum opus est Christi congregare filios Hierusalem (de quibus et in Esaia et in reliquis prophetis plura dicuntur), et cottidie dei filius congregat dispersos filios dei, sicut gallina pullos suos sub pinnas suas. si quis autem non fuerit congregatus ab eo, iudicabitur quasi
qui noluerit congregari ab eo. »venit enim filius hominis quaerere, 5 quod perierat, et salvare«, et mortuus est »non pro gente sola, sed ut filios dei congregaret in unum«.
vestra deserta. semper autem eis, qui noluerint congregari sub pinnas ipsius, conminari et dicere Christus videtur: ecce nunc relinquetur vobis domus vestra deserta, id est anima vestra et corpus. non solum enim corpus, sed etiam anima peccantium deserta relinquitur, et (sicut in deserto) vulpes foveas faciunt in eis et serpentes generatio viperarum
cubationes.
resurgens a mortuis sicut prius, sed iudicio et gratia patribus tantummodo dignis.
videbunt verbum eius nec considerabunt pulchritudinem sapientiae dei. sed et si ex nobis voluerit ahquis congregari sub pinnis Christi sed operibus mahs recusaverit congregari sub finnis eius, iam non videbit verbum dei, maxime ex tempore illo ex quo congregantem illum per singulos dies refugit actu magis quam 850 corpore. et tamdiu non
videbit pulchritudinem verbi, id est ipsum Christum, donec conversus et paenitens a proposito malo dicat: benedictus qui venit in nomine domini. tunc enim verbum dei benedictum et benedicta sapientia dei veniens venit in nomine dei et patris super cor hominis, quando fuerit quis conversus ad eum.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.