»auferetur a vobis regnum dei et dabitur genti facienti fructum suum«, abstulit regnum dei et gentibus dedit, tunc et lesus et regnum dei facti sunt apud gentes. unde nunc nec lesus nec regnum dei apud ludaeos habetur, quia relicti sunt »sicut tabernaculum in vinea, et sicut casula in cucumerario, et sicut civitas quae expugnatur«,
facinus quod commiserunt in Christum.
desertionis, ut egrediatur Christus ab eo. ut qui fuerat ante templum filii dei postmodum sit domus deserta, ut non relinquatur in eo lapis super lapidem ex omnibus dogmatibus et bonae vitae aedificationibus qui non destruatur. propter quod recordantes historiam desertionis Hierusalem, prospicere nobis debemus. ut ne egrediatur Christus ex
templo (quod est ex nobis), ut aedificationes templi nostri incolumes sint lapidibus et donis adornatae, ut qui viderint aedificationes quae sunt in nobis dicant mirantes: »vide quales lapides et quales structurae«. illud autem dignum est pervidere, quomodo, quantum ad textum, sic loquuntur discipuli ad lesum, et ostendunt ei structuras
lapidum, quasi qui numquam viderit ipsum temphim sed aliunde in primis peregrinus advenerit. ad hoc ita est respondendum: quoniam 1 prophetans siiperius ruinam ipsius futuram Christus et desertionem sic conminatus »ecce wecce nunc relinquetur vobis domus vestra deserta«, audientes discipuli mirati sunt talem et tantam templi structuram ad nihilum redigendam. propterea dicunt ad lesum (sicut alter manifestius
dicit evangelista): »magister, vides quales lapides et quales structurae«, videlicet ut flecterent eum ad misericordiam loci ne faceret quod facere fuerat conminatus.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.