quidem speciem corporis eius aspicientibus et non virtutes considerantibus homo videretur, a spiritalibus autem non speciem corporis adtendentibus sed opera virtutum eius considerantibus deus intellegatur — sic est et omnis scriptura divina incorporata. maxime auteni veteris testamenti. spiritalis enim et propheticus sensus scripturae
celatus est in historia rei propositae, ut omnis scriptura a mediocribus quidem secundum historiam intellegatur, a spiritalibus autem et perfectis secundum mysterium spiritale. Hac praemissa praefatione redeamus ad verbum. quoniam sicut in ipsis prophetis recedentibus ab hac vita corpora quidem eorum 1 erant in sepulcris, animae autem et spiritus »in regione vivorum«, et in propheticis dictionibus est animadvertendum, ut narratio quidem eorum secundum historiam 847 simplicem sit corpus, spiritalis autem sensus et ipsa scripturarum intima veritas sit anima et spiritus, qui
inhabitat in narrationibus simplicioribus secundum historiam. sepulcra autem prophetarum non inconvenienter possumus aestimare litteras ipsas scripturarum et libros, in quibus conlocata narratio permanet quasi corpus aliquod positum in sepulcris. qui ergo spiritalia scripturarum et veritatem earum interius celatam intellegunt et suscipiunt,
habent in se animas et spiritus prophetarum, ipsi quasi regio viventium prophetarum effecti. qui autem illa non capiunt neque requirunt sed simplicem narrationem et historiam rei solamadtendunt, corpora prophetarum colunt in litteris posita et in libris quasi in quibusdam sepulcris: quales fuerunt et Pharisaei qui recte Pharisaei
sunt appellati (id est praecisi), qui spiritalia prophetarum a corporali historia praeciderunt, quasi animam prophetarum expellentes a corpore et occidentes ipsas prophetias et exanimes facientes quasi nihil spiritale habentes. et verum hypocritae sunt, sola sepulcra prophetarum corporalem historiam continentia aedificantes et ornantes, id
est scripturas ipsas et libros prophetarum studentes. qui non intellegentes, quoniam corpora mortua colentes (id est historiales narrationes) videntur quidem pie agere circa memoriam prophetarum, impii autem sunt, et non esse se socios eorum qui interfecerunt prophetas per hoc ipsum defendere vokmt, arguuntur autem adicientes super
facinora eorum qui interfecerunt prophetas et inplentes mensuram iniquitatis eorum per hoc ipsum, quod non credunt in Christum, quem non simplices historiae prophetarum sed spiritalis earum praedicat sensus.
ludaeorum extitit ista, ut non intellegerent lesum quasi »Christum dei«, quoniam semper animum suum dederunt circa historias nihil spiritale in eis credere volentes. utputa exempli introducimus causa, quod in Zacharia prophetatur et dicitur quasi »super 2 asinam et pullum « sit in Hierusalem et exterminatui us »currus ex Ephrem et equum ex Hierusalem«. Hierusalem hoc si litterae historiam intellegere velit de Christo, non convenit; nec enim exponitur Christus exterminasse ex Ephrem corporales ac sensibiles
currus nec equum corporalem ab Hierusalem corporali. sed si videris apud haereticos conventus ipsius mendacii quasi quodam iugo copulatos et inter se male concordes, quos sermo veritatis destruere solet, videbis quomodo Christus dei verbum exterminat currus spiritales ex Ephrem spiritali; Ephrem enim semper in figura haeresium ponitur,
quae se separaverunt aChristi ecclesia, sicut Ephrem a tribuluda. sicut enim spiritaliter equum et ascensorem Aegyptiorum »proiecit in mare« sermo divinus, id est impium virum cum diabolo ascensore et iugatore ipsius, sic et equum exterminavit ab Hierusalem quicumque diabolo ascensori subiectus fuerit et non Christo, sicut illi equi
acceptabiles Christi de quibus dicit Ambacum: »quia ascendes super equos tuos et equitatus tuus sanitas«, id est super apostolos sanctos in quibus habitat Christus. propterea dicimus: »hi in curribus« (ostendentes Ephrem) »et hi in equis« (ostendentes Hierusalem), »nos autem in nomine dei nostri magnificabimur. ipsi
obligati sunt et ceciderunt, nos vero surreximus et erecti sumus« testimonium sibi reddunt, quia sunt filii eorum qui interfecerunt prophetas per hoc ipsum, quod inplent mensuram patrum suorum, super illorum increduHtatem adicientes incredulitatem in lesum, quae non ahunde descendit nisi ex eo quod non alibi vacant, nisi circa aedificia
sepulcrorum propheticorum, id est circa dihgentias propheticarum litterarum tantummodo atque librorum.
agentes non solum adversus sapientes evangelii et quae Christi sunt prophetantes, sed etiam adversus scribas novi testamenti. videbis quomodo (quantum ad se) occidunt Christi projjhetas et scribas crucifigunt per detractionem verborum suorum et flagellant in synagogis suis. frequenter ergo audire est apud haereses, qui sunt spiritales
Pharisaei, quomodo linguis suis quasi quibusdam verberibus maleloquii sui Christianos flagellant et persequuntur de civitate in civitatem, interdum quidem et corporaliter, aliquando autem spiritaliter, volentes eos expellere quasi de propria civitate legis et prophetarum et evangelii et apostolorum et in aliam et extraneam quandam civitatem
evangelii alicuius alterius mendacibus persuasionibus suis quasi persecutionibus pellunt. secundum quod et apostolus dicebat propter falsos apostolos: »miror quod sic cito transferimini a gratia dei, qui vos vocavit, ad aliud evangelium, quod non est aliud; nisi sunt quidam, qui conturbant vos«. propter quod veniet super eos omnis
iustus, quem effundunt per hoc ipsum quod evertere vohuit veritatem scripturarum, quae recte sanguis et vita dicitur scripturarum, quia omnis scriptura, 848 nisi secundum veritatem intellegatur, mortua est. effundunt ergo veritatem scripturarum quasi sanguinem earum, sicut effusus est sanguis Abel.
eos, qui inmundam eam aestimaverunt et noluerunt sanctificari in ea quasi in sanguine vivo et sanctificanti. sic effundunt etiam sanguinem Zachariae, qui interpretatur memoria dei. omnis 4 enim, qui memoriam dei disperdere festinat in eis quos scandalizat, Zachariae sanguinem videtur effundere filii Barachiae, qui et ipse interpretatur bexedictio dei. per benedictionem enim dei memores sumus dei. si autem nec Abel nomen indiscussum debemus relinquere,
dicimus quoniam Abel luctls interpretatur. qui ergo suscipit quod scriptum est: »beati qui lugent«, salvat Abel; qui autem non sanguinem effundit Abel, hoc est veritatem luctus salutaris. propterea inplebitur sujier ipsum quod scribitur: »vae vobis qui ridetis nunc, quoniam plangetis et flebitis«. inter templuin et altare ab impiis memoria
interficitur dei. quando et templum dei a lascivis corrumpitur et altare ipsius per negligentiam orationum sordidarum coinquinatur, quando et oratio alicuius fit in peccatum ipsius, sicut et de oratione ludae dictum est: »et oratio eius fiat in peccatum eius«.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.