ad sanguinem lohannis filii Zachariae, maxime cum »lex et prophetae usque ad Iohannem« prophetaverint. dicemus ad eum, quoniam est res, quod scribae et Pharisaei non occiderunt lohannem. sed Herodes, nam etsi non crediderunt lohanni scribae et Pharisaei (sicut scriptum est: »si dicimus: de caelo, dicet nobis: quare ergo non
credidistis ei ?«), tamen adhuc reverentiam quandam habebant eius, non audentes adversus interrogationem dicere Christi de baptismate ipsius quod ex hominibus erat; timebant enim populum, credentem quoniam »vere lohannes erat propheta«. quomodo ergo eis qui non occiderunt lohannem quasi interfectoribus
eius ? sed inproperavit quasi interfectoribus Zachariae dicens: quem occidistis inter templum et altare.
peccatis patrum suorum peiora; et sic si multae generationes peccaverint in gente aliqua vel in civitate, punitur gens vel destruitur civitas. 1 sic ergo et gens ludaeorum multa inferens mala prophetis non, ut coepit homicidium contra eos, statim fuerat punienda, sed post patientiam dei, postquam addiderunt super sanguinem prophetarum sanguinem Christi et inpleverunt mensuram patrum suorum. tunc
dignius sunt puniti. non ergo peccatum, quod peccavit Cain interficiens fratrem suum. aut peccatum eorum. qui interfecerunt propketas, suscepit haec generatio ludaeorum quae fuit in tempore Christi; sed oportebat patientiam dei, quae fuit in gente ludaeorum, finiri mensuris, ut post multas effusiones sanguinis prophetarum et iustorum non
desolata prius Hierusalem et ludaea hoc pateretur postea in sanguine Christi, et propter hoc magnanimiter deo agente. ut accipiant scribae et Pharisaei. populo conplacente, sanguinem prophetarum Christi et secundum evangelium sapientium et scribarum, quos occiderunt et crucifixerunt et castigaverunt in synagogis suis et persecuti sunt de
civitate in civitatem: ut eiectis omnibus de ludaea desoletur locus evacuatus ab omnibus sanctis et patiatur, quaecumque sunt passi a Vespasiano et Tito. haec corporaliter exposuimus.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.