expositionem, dicimus quoniam litterae legis et prophetarum calices spiritalium potuum animae et paropsides necessariarum escarum rum sunt fidelium hominum vel catini ciborum sapienter conditorum: quorum calicum et paropsidum et catinorum legalium vel propheticorum scrihae quidem et Pharisaei student sensum exteriorem atque 1 vulgareni, et hunc nuindum et sanctum demonstrare festinant; discipuli autem Christi sensum interiorem et spiritalem mundare festinant et sanctificare scientia et demonstratione probabili, ut ab intus mundatam legem et prophetas manducent et bibant, interiorem et
mysterialem sensum audire et suscipere concupiscentes et transcendentes sensus exteriores verborum. bonum est ergo ab intus caute mundare calicis vel paropsidis vel catini, quia ei qui mundaverit primum quod ab intus est calicis, fiunt etiam ea quae foris sunt vere mundata; et tunc inveniuntur vasa sermonum munda, quando manifestati
fuerint veri et spiritales sensus eorum.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.