(23, 27. 28).
ossum autem (ut sic dicam) virtutis illius quam simulat. *** mortua iustitia est aut castitas. si enim sapienter audiamus quod vult ostendere sermo praesens, intellegimus quod omnis iustitia simulata mortua iustitia est, magis autem neque iustitia est. sicut homo mortuus videtur quidem homo sed non est homo, sic et mortua castitas nec
castitas est; mortua autem est, quae non propter deum sed in simulatione propter homines fit. et quemadmodum est in mimis, qui personas suscipiunt aliquorimi et non sunt ipsi quos simulant sed videntur, sic qui iustitiam simulat simulata iustitia eius non est iustitia sed videtur; est enim non iustitia, sed figmentum iustitiae. sic et in
seductione castitas ficta non est castitas, sed videtur. propter quod bene adsimilantur huiusmodi homines sepulcris dealbatis a foris 1 quidem apparentihus speciosis, nani et ipsi a foris videntur iusti in conspectu eorum, qui nesciunt interiora considerare, ab intits autem pleni sunt ossibus mortuorum.
bona ex malo adfectu: et videntur a foris iusti »coram hominibus«, non eis quos scriptura »deos« appellat, ad quos factum est verbum dei, sed coram eis qui »sicut homines« moriuntur. et malum esset vel unum ossum mortui habere intus in se vel inmunditiam aliquam unam. nunc autem vide exaggerationem scripturae de malitia
hypocritarum. sicut enim sepulcra plena sunt ossibus et inmunditia omni, sic et illi pleni hypocrisi et iniquitate, non in una aliqua re simulantes neque in conspectu unius in omni vita sua vel duobus vel tribus (quamvis et hoc esset pessimum malum), sed omnibus diebus vitae suae in simulationibus vivunt, et aliud quidem sunt aliud
autem esse putantur. sunt lascivi quidam ab intus, a foris autem castos se esse ostendunt, simulatores castitatis et virginitatis fictrices; et alii simulatores iustitiae, cum sint ab intus iniqui, et alii aliarum virtutum simulatores existunt, cum sint ab intus contrariis vitiis pleni. sunt quidam et martyrii simulatores, quidam autem episcopatus
vel presbyteratus vel diaconatus vel ecclesiasticae scientiae vel doctrinae, tantum personas et ostentationem virtutum habentes, vere autem sunt inimici earundem virtutum quas simulant.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.