cibi et potus; et calicem quidem ambo nominant (qui est ad potum), paropsidem autem non ambo, sed ille quidem catinum, hic autem paropsidem (utrumque tamen vas cibi habetur). ergo secundum utrumque evangelistam est aliquis spiritalis potus et spiritalis cibus, quem capimus in sermonibus scripturarum legis vel prophetarum.
onmis itaque sermo per quem potamur spiritaliter vel omnis narratio per quani enutrimur, vasa sunt potus et cibi. admonemur ergo ut non curam habeamus sermonum vel narrationum quae a foris sunt, sed quae ab intus sunt, ut cor nostrum sensibus mundis potatoriis et nutritoriis inpleatur, et non verbis neque conpositionibus eorum
ornatis, quia »non in sermone est regnum dei, sed in virtute«. qui studet conpositum proferre sermonem
»sermone sed non scientiaa; et erat sermo ipsius rusticus quidem, tamen mundus propter scientiae munditiam. illi autem qui »in sapientia verbi« loquebantur et per hoc Christi crucem evacuabant, a foris quidem mundos praebebant sermones suos, ab intus autem inmunda scientia plenos, et rapinis et intemperantia vitae. item qui
audiens verbum aut aliquam legis scripturam conpositionibus eius exterioribus
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.