facere munda. si quis autem ea quae videntur studet neglegit autem interiora animae suae, necesse est ut huiusmodi homo inpleatur ab intus avaritia. lascivia, malignitate ceterisque phirimis mahs. quoniam omnis qui de sahite sua soHicitus est (quod est ab intus), et de opinione 844 solhcitus est (quod est a foris), non autem omnis qui de
opinione solhcitus est a, foris, etiam de sahite sua solhcitus est [et] ab intus. utputa scriptum est: »qui viderit muherem ad concupiscendum eam. moechatus est in corde suo«. iste ergo qui abstinet se ab fornicationis fornicatur autem in concupiscentia cordis sui, mundavit quod a foris est calicis et paropsidis aut catini, ab intus autem intemperantia
plenus est. sed et qui facit eleemosynas, ut gloriam ab hominibus consequatur, mundare quidem videtur quod a foris est calicis et paropsidis. aciens eleemosynas »coram hominibus«, ab intus plenus est cupiditate gloriae vanae et intemperantia. et quidquid boni fecerit homo non ex conscientia munda propter deum. a foris
quidem mundus videtur, ab intus autem plenus est mahs. sed et omnes falsi dogmatis professores cahces sunt a foris quasi mundati propter speciem rehgionis quam simulant, ab intus autem pleni rapina
qui videre eos non possunt lupos esse rapaces propter ovilium pellium tegumentum.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.