demonstrat, sed adhuc contemnunt eos qui »scrutantur altitudinem dei«. similiter Pharisaei sunt omnes qui iustificant semetipsos dividunt se a caeteris »dicentes: noli mihi adpropiare, quoniam mundus sum«. interpretantur autem Pharisaei secundum nomen Drvisi, qui se ipsos a ceteris diviserunt; Phares autem dicitur Hebraica
Hngua Divisio. si autem oportet in eiusmodi evangelii verbis etiam 1 moralem adsumere intellectum, sciendum est quoniam sicut menta et anetum et cyminum ciborum sunt conditurae non ipsi principales cibi, sic in conversationibus nostris quaedam quidem sunt principalia et necessaria ad iustificationem animarum nostrarum, qualia sunt haec
gravia legis, iudicium et misericordia et fides, alia autem quasi condientia actus nostros et conmendantia eos et suaviores eos facientia, Titputa abstinentia risus et ieiunium, flexio genuum, permansio in coUectis, adsiduitas communicationis et alia his simiUa, quae non ipsae iustitiae sunt, sed conditurae iustitiarum habentur. res autem spiritales
quae a semetipsis iustitiae sunt, dicuntur iudicium et misericordia et fides. turpe est ergo in his minimis observare (quod est decimare), rerum autem necessariarum observationes non offerre deo (id est non dicimare). qui autem haec agunt et docent, sicut et priores, duces sunt caeci. quomodo autem non aestimentur caeci quos latet
magnitudo et tortuositas camelorum, id est actuum perversorum, nec vident quoniam nihil prodest iiquare et cautum esse discussorem in rebus minimis, cum principalia et vere ad gloriam dei pertinentia neglegantur? quoniam ergo multi sunt et in nobis. qui circa res leves caute vivere aestimant[ur], circa res autem necessarias contemnunt
seipsos, huiusmodi homines sermo praesens confundit, non quidem levia illa prohibens observare, sed principalia et magis salutaria praecipiens cautius custodire. omnia ergo liquat, qui in omnibus quaecumque agit vel loquitur vel cogitat, segregt quod est sordidum et terrenum et non divinis rationibus adornatum. ab his quae natura
lucida sunt et sincera et iusta secundum eum, qui docet: »epulemur non in fermento malitiae et nequitiae. sed in azymis sinceritatis et veritatis«. invenies autem multos qui credere aestimantur, non sermones et actus et cogitationes habentes. propterea »sicut fenum« carnalia eorum acta »ignis comedet«, crucians
simul cum corpore propter concreta ei deHcta corporaha. sicut enim non est possibile superfluitates corporibus innatas sine magno dolore et cruciatibus amputare ab eis qui patiuntur, sic nec commissa carnalia ab eis, qui (ut ita dicam) animas suas carnes fecerunt; propterea dictum est de tahbus animabus: »non permanebit spiritus meus in
hominibus istis. quoniam sunt carnes«.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.