quidem minimas religionem ostendunt ad deum, circa res autem magnas et necessarias contemnunt mandatum et deum ipsum qui ea mandavit. talia et apud ludaeos fiebant, qui arbitrabantur se legem Moysi servare, qui praecepit ex omnibus fructibus decimas dare levitis et sacerdotibus. ita quoniam facile erat inplere legem
in 843 minimis, mentam quidem et anetum et cyminum decimabant, et omnia (ut ita dicam) minima et quae levia erant legis, gravia autem eius non observabant, id est iudicium et misericordiam etfidem: iudicium quidem, ut unusquisque iusto iudicio de omnibus iudicaret non de quibusdam, et adquiesceret ei qui dixit: »misericordiam volo, 1 quam sacrificium«, ut sacrificia misericordiarum deo offerret, ut ea quae fidei sunt esset fidelis. sed quoniam conveniens erat, ut audientes quidam de decimandis rebus minimis dominum ista loquentem contemnerent minimarum rerum decimationem, sapienter
addidit dominus dicens: et haec oportuit facere (hoc est iudicium et misericordiam et fidem) et illa non omiitere (id est decimationem mentae et aneti et cymini). et dicit eos qui talia agunt scribas et Pharisaeos, qui omittunt graviora legis et decimant contemptibilia fructuum, duces esse caecos. et sapienter dicit eos tales liquare (id
est expellere a se) minima delicta, quae culices nominavit, »glutire« autem (id est committere) maxima delicta, quae nominavit camelos, animalia videlicet tortuosa et grandia. secundum hos itaque sermones omnis homo qui omittit graviora legis (maxime iudicium et misericordiam et fidem) camelum glutit. non solum autem apud ludaeos,
sed etiam apud nos multos est invenire huiusmodi peccata peccantes et glutientes camelos, in eo quod maxima delicta committunt; et est huiusmodi homines frequenter considerare quomodo in rebus minimis religionem suani ostendant. et bene eos hypocritas appellat; volentes enim religiositatem adquirere »coram hominibus«, nolunt
rehgiositatem illam quam deus iustificavit. fugiendae sunt ergo nobis scribarum et Pharisaeorum simulationes huiusmodi, ne vae illud etiam nobis contingat quemadmodum et illis,
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.