et confirmatio verbi de quo iuratur. iuramentum ergo intellegendum est omne testimonium scripturarum, quod profertur ad confirmationem et colligationem nostri verbi quod loquimur, ut sit quidem templum gloriae dei »omnis scriptura divinitus inspirata«, aurum autem sensus in ea. debemus ergo ad testimonium omnium verborum, quae
proferimus in doctrina, proferre sensum scripturae quasi confirmantem quem exponimus sensum. sicut enim omne aurum, quod fuerit extra templum, non est sanctificatum, sic omnis sensus, qui fuerit extra 1 divinam scripturam (quamvis admirabilis videatur quibusdam) non est sanctus, quia non continetur a sensu scripturae, quae solet eum solum sensum sanctificare quem habet in se, sicut temjAum proprium aurum. non ergo debemus ad confirmandam doctrinam nostram
nostros proprios intellectus iurare et quasi testimonia adsumere, quos unusquisque nostrum intellegit et secundum veritatem aestimat esse, nisi ostenderit eos sanctos esse, ex eo quod in scripturis continentur divinis quasi in templis quibusdam dei. stulti ergo et caeci omnes, qui non cognoscunt quoniam templum, id est lectio scripturarum,
magnum et venerabilem facit sensum, sicut aurum sacratum.
ponuntur swper altare, omne quod superponitur cordi. utputa proponis orare, votum orationis posuisti super cor tuum, quasi super quoddam altare, ut orationem offeras deo. proposuisli psallere, votum psahnorum posuisti super cor tuum, quasi super quoddam altare, ut offeras deo votum psahnorum. proposuisti eleemosynas facere,
yotum eleemosynarum posuisti super cor tuum, quasi super quoddam altare, ut votum eleemosynarum offeras deo. proposuisti ieiunare, votum ieiunii posuisti super cor tuum, quasi super quoddam altare ***. venerabile ergo et sanctum facit omne votum hominis cor eius, ex quo votum deo offertur. ideo non potest honorabilius esse votum
quam cor hominis, ex quo transmittitur votum. caecus ergo est omnis homo, qui videt aut eleemosynas alicuius magnas aut psahnos aut preces magnas aut ieiunia, et sine iudicio beatificat illa et non considerat, ex quali corde eleemosynae offeruntur vel psahni vel preces vel ieiunia, altare est enim cor quod sanctificat votum eius, qui mundi
est cordis. si enim cor et conscientia hominis mon conpungit, fiduciam habet ad deum«, non propter dna sua. neque verba vel psahni, quamvis videantur bene conposita et de scripturis electa, sed quia (ut ita dicam) altare cordis sui bene construxit. qui ergo testem altare, id est cor principale et conscientiam. adsumit, iurat
per altare, conplectens omnia quae continentur in eo. et qui iurat 2 secundum quod tradidimus ’per templum idest
super omnem scripturam, et super altare, id est super omne cor, est intellectus quidam super intellectum omnium scripturarum et super omne cor, »qui super cor hominis nondum ascendit«, qui appellatur caelum, thronus iam non »gloriae dei«, templum, sed dei ipsius. templum enim gloriae dei templum est, in
quo »per speculum videmus in aenigmate«; caelum autem, quod super templum ipsius dei, in quo thronus est dei, in quo est considerare »facie revelata«, »cum venerit quod perfectum est«, veritatis sedentium in huiusmodi caelo.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.