enim maius est, donum aut altare quod sanctificat donum? qui ergo iurat per altare, iurat per illud et in omnibus quae sunt super illud. et qui iurat per templum, iurat per illud et per eum qui habitat in ipso. et qui iurat per caelum, iurat per thronum dei et per sedentem super eum (23, 16 —22).
patrem suum«. post quae addit et dicit: »inritum fecistis dei, ut statuatis vestram tradionem«, et profert Esaiae dicens: »populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; sine causa autem colunt me, docentes doctrinas mandata hominum«. una ergo ex Pharisaicis traditionibus erat talis de
quoniam quidam quidem per templum iurabant, alii autem per aurum templi, item alii per altare, alii per donum altaris; et dicebant debitorem esse eum. qui per aurum templi iuraverit aut per domnn 1 altaris, eum autem in nulla re obnoxium esse qui iuraverit per templum vel per altare.
dicit quoniam caeci et fatui sunt. qui talia tradunt, non videntes quoniam omne quod positum est in templo non per se ipsum sanctificatum est, sed per templum. sic et quod positum est super altare, donum iam dei esse iudicatur 842 ex eo, quod super altare susceptum est.si ergo causa sanctificandi auri templum est et sanctificandi doni
altare, quomodo non videatur fatuum, hunc qui iurat per sanctificantem non esse reum, qui autem per sanctificatum iuraverit reum videri, quasi melius sit quod sanctificatur quam quod sanctificat? ita quoniam ludaei consuetudinem habent et per caelum iurare, praecedentibus addidit etiam hoc ad reprehensionem eorum,
qui facilius iurabant per caelum quam per deum, quoniam similiter inrationabiliter agit qui iurat per caelum, sicut qui iurat per templum vel per altare; quoniam qui iurat jjer caelum, et per sedentem super eum iurare videtur, et non (sicut arbitratur) evadit periculum ex eo, quod non per ipsum deum iurat, sed per thronum dei. et haec
loquitur ad ludaeos prohibens homines Pharisaeorum adtendere traditionibus. ahoquin manifeste superius vetuit »omnino« iurare.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.