filium gehennae duplo quam vos estis (23, 15).
illo in tempore: »crucifige, crucifige eum«, et iterum »tolle a terra «, docentur autem et accusare eum, sicut tunc accusabant sacerdotes plebis. est autem eos videre usque nunc, cum iudicatur latro et testimonium dat veritati Christianus. volentes magis absolvi imitatorem Barabbae quam Christi discipulum. quae omnia non
simpliciter faciunt proselytum fHium gehennae, sed, sicut scriptum est, dupliciter super scribas et Pharisaeos, qui proselytum eum fecerunt.
quoniam debebat minus fieri filius gehennae et, si forte, pro dimidia parte ei, qui fecit proselytum eum. aut, si et aliquis concedat ut sit discipulus »sicut magister eius«, debebat discipulus aequaliter suo fieri filius gehennae. arbitror ergo omnem hominem, qui ex conversatione gentili ludaeorum factus est proselytus, filium gehennae
fuisse et priusquam proselytus efficiatur. sufficiens est enim etiam vita idololatriis subdita facere hominem filium gehennae. talem ergo filium gehennae salvat quidem et liberat per »lavacrum baptismatis« sermo domini nostri lesu Christi, dans ei potestatem fieri filium dei et viam ei ostendens, ut efficiatur filius dei patris qui est in caelis.
sermo autem ludaeorum non credentium Christo, non soluni gentilem non solvit a gehenna, sed adhuc addit illi damnationis numerum, ut etiam secundum ludaismum fiat filius gehennae. et sic facit scriba vel Pharisaeus filium gehennae alterum plus quam se, non quia ipse 1 dupUciter facit, sed quia cum factus fuerit homo***, dupliciter filius gehennae per doctrinam doctoris efficitur. et sic fit ille qui docuit causa secundi erroris illius, ut fiat dupliciter filius gehennae supra illum qui male docuit eum. alius autem dicet alio modo, quoniam qui ab initio
enutriti sunt in lege Moysi, iam sunt filii gehennae, propter quod non crediderunt in Christum. qui autem gentilem reliquerunt vitam, semel iudicantes relinquere idololatriam in qua fuerant enutriti, et adprehenderunt ludaicam vitam, duplici poena sunt digni, quia non cum requisitione reliquerunt neque discutere vohierunt ludaicum
verbum et ipsum, quod videtur ludaico verbo esse cognatum, id est professionem Christianorum, nec scrutati sunt ab eis qui utramque sectam idonei sunt docere, ut intellegerent quod verbum verius esset et potius eligendum. simul discimus ex hoc loco quoniam et eorum, qui in gehennam futuri sunt, erit differentia tormentorum, quoniam
alter quidem est simpHciter fiHus gehennae, alter autem dupliciter.
aut et speciaHter, ut per singulas species peccatorum fiat quis fiHus gehennae: utputa qui fornicatur fit fiHus gehennae, qui autem etiam adulteratur dupliciter fit, qui vero et furtum facit adhuc tripHciter (secundum quod scriptum est: »qua mensura mensi fueritis, eadem mensura metietur vobis«), ut iustus quidem secundum
iustitiarum suarum augeatur in gloria, peccator autem secundum numerum peccatorum suorum multipHcetur in gehenna. quae sit autem haec gehenna et in quo loco scripturarum prius est nominata, qui potest requirat, maxime in divisione hereditatis lesu fiHi Nave, ubi interdum quidem appellatur vaUis fiHi Enom interdum autem
valHs Enom, quae est Gehenna (Ge[henna] enim esst VALLIS), et observet 2 quoniam, sicut Hierusaleni sors est tribus Beniamin et aliae quaedam eivitates electae vel vici, sic et Gehenna. consequens autem est ei qui cognoscit, quae sit Hierusalem in divisione verae hereditatis filiorum Israel, ut intellegat sermonem de gehenna. qui autem legit
diligenter lesum Nave, videat et, qui vici referuntur illic vicinare valli ei quae dicitur Gehenna. haec prolixius et manifcstius tradere per atramentum et calamum et chartam visuni mihi est non esse cautum; utinam et haec ipsa quae dicimus non videamur temere et periculose dixisse!
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.