altitudinem divinorum eloquiorum, quae non de terris dictasunt sed de caelo et de sensu domini, qui venit ad homines, cum omni manifestatione et probatione demonstrant, ita ut quantum ad se »gentiles et barbaros, sapientes et insipientes« inducere velint ad Christi. qui autem per suam indocilitatem et iniustitiam cum multa
temeritate seipsos dederunt ad professionem docendi, priusquam discerent et cognoscerent veritatem, et propterea fabulas vanas ludaicas imitantes tradunt corporales historias scripturarum et non sensum spiritalem aut voluntatem earum et adhuc detrahunt eis, »qui Christo consurrexerunt et quae sursum sunt« in scripturis requirunt »et
super terram« nec in terrenis scripturarum positam aestimant cludunt quantum ad se ante homines regnum caelorum, cludentes ilhid iniustitia sua et trahentes ad se eos qui poterant, audientes diviniorem et maiorem doctrmam et altitudinem veritatis, intrare per caelestes doctrinas et per convenientes eis actus in regnum
caelorum. huic expositioni conveniens est quod scribit Lucas: »vae vobis legisperitis, quoniam abstuHstis clavem scientiae; et ipsi non introistis et ahos intrantes prohibuistis«. qui enim criminantur allegoricam et docere volunt, quia manifesta est divina scriptura et nihil habens amplius quam textus ostendit, neque dininiorem
aliquem sensum de circumcisione vel de pascha vel de azymis vel de escis et potibus vel de festivitatibus vel de neomeniis vel de sabbatis, et non recipiunt, quoniam »in ostensione et umbra futurorum« tunc serviebant ludaei, legisperiti quidem sunt, tamen tulerunt »clavem scientiae«, quantum ad verbum suum, id est omnem 1 viain ad intellegenda legitima auferentes; propterea nec ipsi intraverunt nec alios quantum ad se intrare permiserunt.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.