aHos nec ipsi intrabant propter hoc ipsum, quod introire vetabant eos qui introissent utique. si ab istis non fuissent exclusi. et primum quidem simpHciter quasi de scribis et Pharisaeis. qui apud ludaeos habentur. sermo praesens est exponendus. hi enim non contenti, quod ipsi domino non credebant. adhuc derogabant doctrinae eius et
subvertebant omnem prophetiam scriptam de eo et blasphemabant onme opus ipsius quasi falsum et a diabolo fictum. dicentes »hic non eicit daemonia nisi in Beelzebub«, et homicidaliter se praebebant qui crediderant Christo et omni modo prohibebant aliquem ad Christianitatem venire, per quam introitur in regnum caelorum. cludebant
ilhid quod in conspectu onmium palam esset adnuntiatum et praedicatum et apud omnes homines conclamatum. et cludentes regnum caelorum nec ipsi intrabant (nec enim volebant eum audire qui dixit: »si quis per me introierit, salvabitur, et introibit et exiet et pascua inveniet«); nec intrantes (id est eos qui credere poterant
fidem, quae »a lege et prophetis« ante fuerat declarata de introire sinebant, onmino dissipantes principium consensus eorum, et cuni omni terrore et ferali audacia, quantum ad se, omnes volentes introire per ianuam prohibebant ipsi eam cludentes.
apud nos, quoniam omnes qui mala conversatione suadent exemplum peccandi in populo et qui faciunt iniuriam eis qui adhuc sunt pusilli in Christo et inperfecti, exanimantes et scandalizantes. cludere videntur ante homines regnum caelorum, et nec ipsi intrant nec alios introire permittunt. et hoc peccatum invenitur quidem etiam in
popularibus. maxime autem in doctoribus, qui docent quidem secundum iustitiam evangelii homines. non autem faciunt quae docent, 1 quia sunt luali pastores et ideo non parcunt ovibus neque curant de salute eoruin. sed seniper aspiciunt ad lucra ex hominibus venientia sibi pro eo, quod videntur pascere populuni cuni non pascant, et deprehenduntur in sordidis lucris et concupiscentiis gloriae vanae.
istae enini sunt mercennariorum mercedes, qui chidunt ante homines regnuni caeloriim nec intrant in eiim, nec vohnit intellegere quod est dictum: »contendite intrare per angustum ostium«. et quoniam super omnia certamina hoc est certamen. ut sit ahquis vim faciens et rapiens regnum caeleste. ad eos ergo tales doctores convenienter ista dicuntur
πα vos intratis, nec intrantes sinitis intrare, maxime si videamus eos vita sua mala et superbia et conviciis et avaritia non dicam unum de pusilhs. sed etiam. quantum ad se, omnes in scandahim inducentes. vae ergo ilhs qui chidunt regnum caelorum ante homines vel hoc modo vel aho, beati autem qui aperiunt ilhid vel verbo vel opere suo bono,
sicut ille qui dixit: »ostium mihi apertum est magnum et evidens«, vel sicut ceteri apostoh aperuerunt. et si quis fuerit imitator eorum, aperit regnum caelorum ante homines sua iustitia et virtute et castitate et sapientia. et quanto quis proficit pietate, tanto magis aperit ante homines regnum caelorum.
diaconi. bene enim viventes et bene docentes verbum veritatis aperiunt ante homines regnum caelorum et, dum ipsi intrant, ahos provocant introire; mah autem, qui non sunt pastores sed mercennarii, cludunt regnum caelorum ante homines nec audiunt quod ait apostolus: »sed omnia sustinemus, ut non offendicuhim demus evangeho
Christi«. est vero videre multos doctores non permittentes intrare regnum caelorum intrare concupiscentes. maxime quando sine iudicio et sine ratione non propter peccata, quae faciunt, excommunicant quosdam, sed propter ahquem zelum et contentionem prohibent in- 2 trare frequenter et meliores quam sunt ipsi. et ipsi quidem non permittuntur introire, illi autem, qui sobrii sunt mente et animo vigilantes, vincentes sua patientia et longanimitate tyrannides eorum, quamvis vetiti tamen intrant et hereditant regnnm caelorum.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.