intrare (23, 13).
quia et illa a deo benigno sunt dicta. dicant quid debemus intellegere de lesu dicente: vae vobis, scribae et Pharisaei. qui fatentur bonitatis esse adversus peccatores ista pronuntiare, intellegant quia simile est propositum dei in maledictionibus legis proferendis in lege. sive autem illa maledictio sive istud vae pronuntiatum — non ex pronumtiatione
pronuntiantis unicuique contingit peccanti, sed ex peccatis ipsius peccantis, qui dignum se praebet ad susceptionem vel illarum maledictionum vel istorum vae, quae deus disciplinae causa pronumtiavit adversus illos, ut convertat eos ad bonum. nam et pater increpans filium profert frequenter ad emendationem eius quosdam sermones
qui videntur esse maledictiones, et tamen non vult eum dignum fieri maledictionibus illis, sed avertere eum magis cupit ab eis.
caelorum ante homines. cludentes autem regnum caelorum scribae et Pharisaei duo ad semel delinquunt: unum quidem quod ipsi non ingrediuntur in regnum caelorum, secundum quod intrantes introire non sinunt. haec duo peccata naturaliter inseparabilia sunt ab invicem. qui enim alterum ex istis peccat, ab altero se non potest
abstinere. item econtra, qui ab altero se abstinet, inpossibile est ut non etiam ab altero se abstineat, utputa non invenitur aliquis, ut ipse quidem ingrediens in regnum caelorum alios ingredi non permittat, quoniam qui alios vetat intrare in regnum, sufficit ei ad expulsionem, quominus intret in regnum caelorum, hoc ipsuni quod
alios non permittit intrare; quoniam qui »scandalizaverit de pusillis« ecclesiae, prohibens aliquem intrare in regnum caelorum, patietur quod scriptum est in evangelio vae. item econtra qui potest aliquem facere intrare in regnum caelorum, si tamen in eius potestate fuerit et permittere et vetare, multo magis ipse introibit in regnum caelorum.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.