in conviviis et primas mthedras in synagogis et primas salutationes in foro et vocari ab hominibus Rabbi? manifeste huiusmodi delicta non tantum ajDud tunc scribas et Pharisaeos solos inveniebantur vel inveniuntur apud ipsos, sed etiam in ecclesia Christi inveniuntur non solum convivia et facientium ea mensas suscipientes, sed
etiam cathedras primas in eis amantes et multa facientes, primum quidem ut diaconi fiant (non tales quales dicit scriptura, sed quales sunt »qui comedunt viduarum domos, occasione longa orantes« propterea »accipient iudicium maius«). et qui tales se diaconi volunt, consequenter visibiles primas cathedras eorum qui dicuntur
presbyteri praeripere ambiunt. quidam autem nec istis contenti plurima machinantur. ut episcopi vocentur ab hominibus (quod est Rabbi), cum deberent intellegere episcopum fieri oportere »inreprehensibilem«, 1 et cetera quae sequuntur. ut etsi non dicatur ab hominibus esse episcopus tamen sit apud deum. qui enim habet in se quae Paulus enumerat de episcopo. etsi non est coram hominibus episcopus, episcopus est apud deum, etsi non per ordinationem hominum ad eum
gradum pervenit. sic[ut] enim medicus est qui medicinalem didicit disciplinam et potest medicare quasi medicus: etsi aegrotantes non ei credant corpora sua. medicus est. sed et gubernator est qui didicit gubernatoriam artem et potest ea, sicut convenit, uti: etsi non crediderit ei aliquis gubernacula navis, tamen est gubernator.
gloriam contemnens humanam. iste videns parabolarum evangelicarum cenas et caelestes primitivorum ecclesias et congregationes et nundinas. in quibus erat (secundum Canticum canticorum) sponsa, diligit quidem in spiritalibus cenis discubitus primos, ut meliora spiritalium ciborum et primitias convivii spiritalis
manducet, et non reliquias ceterorum. diligit etiani cum apostolis sedentibus »super duodecim thronos« primas cathedras, actibus dignum se praebere festinans cathedris huiusmodi; sic autem et salutationes quae fiunt in nundinis, quas exposuimus supra. vocari autem Rabbi neque ab hominibus neque ab alio aliquo diligit iustus, certus
quia unus est magister omnium. omnes auiem qui sub eo sunt, alterutrum sunt fratres. sed et qui superna nativitate non sohim »ex aqua«, sed etiam «de spiritu« natus est, et »spiritum adoptionis« dicatur de eo, quia non »ex carne« »neque ex vohnitate viri sed deo natus est«, nullius eorum qui in terris habentur et deorsum
adhuc existens, non vocat patrem in terris, quasi qui per omnem actum secundum deum inpletum dicit »pater noster, qui es in caelis«. et si ministrat quis verba divina, nequaquam se praebet ut magister vocetur, quasi sciens quia Christus in eo est, quando bene profecerit, 2 quem oportet vocari magistrum a cunctis prodificatis, se autem profitetur ministrum secundum mandatum Christi dicentis: qui maior est inter vos, sit omnium minister. quoniam et ipse Christus cum esset vere magister, ministrum se esse professus est, dicens: »ego autem sum
in medio vestrum, non quasi qui recumbit, sed quasi qui ministrat.«
humiliabitur. propter quod quasi neque ilhid scientes, qui se humilia
verbum dicentis: »quantum magnus es, tantum humiha te, et coram deo invenies gratiam«. quod primum dominus consummavit; enim fuerat magnus, tantum se humiliavit. »cum« enim »esset in forma dei, non rapinam arbitratus est esse se parem deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominis factus; et
in specie inventus ut homo humiliavit se usque ad mortem, mortem autem crucis. propter quod et deus eum superexaltavit et donavit ei nomen, quod est super omne nomen« et cetera.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.