de monumentis post resurrectionem ipsius introierunt in sanctam civi- tatem et apparuerunt multis (27, 51b — 53).
in ahquo dicit loco : »conturbati sunt onmes, qui videbant eos«, id discipulos Christi, wet timuit omnis homo«. item per alterum dominus dicit : »adhuc semel ego movebo caelum et terram et mare et «. dicentes autem parva de motu terrae, non inutihter iterum dicamus et de petris fissis in passione domini salvatoris, quae myste- 1 rium fuerunt (sicut arbitror) prophetarum, manifestatae sunt enim m Christi adventu lex et prophetae; propter quod »ad dominum« »cum legitur Moyses, velamen quod positum fuerat super cor eorum, tollitur«, et quod »in lectione veteris testamenti
erat velamen, in Christo aboletur«. apertae sunt ergo nunc petrae fissae sunt, ut in profundis eorum posita spiritalia mysteria videamus. probamus autem fissas tunc petras esse prophetas, primum quidem ex eo, quod »Christus« dicitur »petra« spiritalis, et rationis est
omnes imitatoresChristi dici simi- liter petras, Π 336, 12 An.: ἐπεὶ δὲ καὶ »πέτρα ὁ Χριστός«, καὶ οἱ μιμηταὶ αὐτοῦ ἀπό- στολοι καὶ προφῆται (vgl. Ζ. 17f) πέτροι ὀνομάζονται . . . sicut et »luc mundi« dicuntur ex eo, quod ipse dominus eorum est »mundi«, deinde ex eo, quod etiam Petrus ab ipso doraino petra est appellatus, cum dicitur ei : »tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo
ecclesiam meam, et portae inferorum non praevalebunt ei«. autem hoc demonstratur ex eo, quod omnes quibus non praevalent »portae inferorum«, qui opus nominis petrae habent in se (id est et prophetae) petrae sunt et ipsi, et sunt fundamenta eorum, qui super eis aedificantur, secundum quod ait apostolus:
»superaedificati super fundamen- »ἐποικοδομηθέντες ἐπὶ τῷ θεμελίῳ tum apostolorum et prophetarum, τῶν ἀποστόλων καὶ προφητῶν, ὄντος ipso summo angulari lapide lesu ἀκρογωνιαίου Ἰησοῦ Χριστοῦ((. Christo domino «. Buperaedificantur autem apostolis et prophetis maxime, qui sunt de
ecclesia immaculata et apostolos Christi mirantur et prophetas non spernunt, sed scrutantur etiam eorum scripturas. Nunc et de monumentis apertis dicamus. »venit« autem »hora«, secundum quod promiserat Christus, »ut qui in monumentis sunt, audiant vocem filii dei, et vivant«. propterea audientibus eis
filii dei« monumenta sunt aperta, quae clusa quidem fuerant 2 mortui erant in eis, aperta sunt autem, ut qui resurrexerant egrediantxir ex monumentis , non ante resurrectionem primogeniti »ex mortuis«, sed post resurrectionem ipsius, et resurgentes derelinquant quidem monumenta, ingrediantur autem in civitatem sanctam, et appareant
et manifestentur multis volentibus et potentibus sanctam civitatem dei videre et quae in ea resuscitata sunt corjjora sanctarum. monumenta enim dicuntur corpora peccatricium animarum, id est mortuarum deo. cum autem per gratiam dei animae huiusmodi fuerint suscitatae ad fidem, corpora earum quae fuerant prius monumenta mortuarum
animarum, efficiuntur corpora sanctarum et videntur a seipsis exire, cum desierint esse monumenta mortuarum animarum et coeperint corpora esse sanctarum. 928 magna ergo sunt facta ex eo, quod wmagna voce clamavit lesus et emisit spiritum«, et semper haec eadem cottidie fiunt. « enim »templi« ad revelanda quae intus habentur,
quando non scinditur sanctis »a sursum usque deorsum« et a usque ad finem ? quando et terra eis, qui salute sunt digni, non movetur et tremit quae ante Christi mortem inmobiUs erat ? quando et petrae secundum quod tradidimus non finduntur ? sic semper et monumenta aperiuntur et multa corpora (sanctorum quidem dormientium autem)
surgunt et egrediuntur de monumentis (post resurrectionem tamen eius in eis, »qui mortuus est pro «) et sequuntur eum qui resurrexit et »in novitate vitae« ambulant cum eo. sic et qui digni sunt conversationem in caelis, dicentes : »nostra autem eonversatio in caelis est«, ingrediuntur in sanctam civitatem per singula tempora, et
eorum lucet hominibus«, et multis apparent videntibus intellegentibus »οera bona« ipsorum, et propterea »patrem eorum qui est in caelis«.
onmia enim agunt ut videant quae in anima sua per resurrectionem Christi fiunt mysteria. prodificatur enim quadam prodificatione et qui credit scripturis, maiori autem repletur scientia qui videt, quod conscinditur velum scripturae a sursum usque deorsum, et videt quae sunt intra eum. beatus est autem et cui terra et omnia terrena moventur
(propterea enim et a Christo sunt mota) : non movebuntur pedes eius, nec dicet: miei autem paene moti sunt pedes« quantum autem est qui videt oculis animae fissas petras, quam illi qui tunc corporaliter fieri ista viderunt ! si autem quis videns et monumenta aperta et corpora multa dormientium sanctorum surgentia et de monumentis
egredientia post resurrectionem corporis Christi oninino alienus efficitur a monumentis et domesticus efficitur civitati dei ingressus in eam, quanto magis prodificabitur ampHus eis qui corporaliter pro- digia ista viderunt ? satis autem puto distare hunc, qui ingreditur in civitatem sanctamet apparet multis quia est in ea, ab illo, qui secundum
historiam credit et non ascendit a fide simplici ad altiora mysteria.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.