clamans expiravit, dixit : vere hic homo filius erat dei«; Lucas 1 widens centurio uae facta sunt, glorificavit deum dicens: vere hic iiomo iustus erat« secundum Marcum quidem centurio, non »velum templi fuerat scissum a sursum usque deorsum« nec quia facta sunt signa secundum quod refert Matthaeus (id est quia »mota
est «, quia »petrae sunt fissae«, aut »aperta sunt monumenta«) admiratus. dignum est ergo videre, quid postea factum est super illud quod scriptum est apud Marcum, ut miraretur centurio dicens : »vere hic homo fihus erat dei«, et vide, si dicere possumus secundum quidem modum, quia miratus est in his, quae dicta fuerant ab eo ad
deum cum clamore et magnitudine sensuum, secundum quod capiebat intellegere, *** suspicans admiratus est et dixit: »vere hic homo filius erat dei«; secundum alterum autem modum, quoniam forte volens Pilatus populo universo qui dixerat : »crucifige, crucifige eum«, et timens populi totius tumultum, non iussit, secundum consuetudinem
Romanorum de his qui crucifiguntur, percuti sub alas corporis lesu — quod faciunt aliquando qui condemnant eos qui in maioribus sceleribus sunt inventi (quoniam ergo maiorem sustinent cruciatum qui non percutiuntur post fixionem, sed vivunt cum plurimo cruciatu, ahquando autem et tota nocte et adhuc post eam tota die).
lesus ergo cum non fuisset percussus et speraretur diu pendens in cruce maiora pati tormenta, oravit patrem et exauditus est et statim, ut clamavit ad patrem, receptus est ; aut sicut qui »potestatem« habebat »ponendi animam« suam, posuit eam quando voluit ipse, quod stupuit centurio factum et dixit : »vere hic homo filius erat dei«.
miraculum enim erat quoniam post tres horas receptus est, qui forte biduum victurus erat in cruce secundum consuetudinem eorum, qui suspenduntur quidem non autem percutiuntur, ut videretur beneficium dei fuisse quod expiravit, et meritum orationis eius magis quam 2 violentia crucis. illud etiam quod in sequentibus Marcus exponit, cum »Ioseph« intrasset »apud Pilatum« et petisset »corpus Iesu«, hoc ipsum significat. sic enim dicit, quoniam »Pilatus miratus est si iam mortuus esset, et vocans centurionem interrogavit eum si iam mortuus esset;
et cum audisset a centurione, donavit corpus eius Ioseph«. si enim consuetudo, quae apud Romanos fuerat de crucifixis atque percussis, in Christo servata fuisset, quomodo miratus fuisset Pilatus si iam mortuus est ? vide ergo nisi novum demonstret miraculum, quod iam mortuus erat et quod »vocavit centurionem Pilatus et interrogavit si
iam mortuus est«. vide autem nisi huiusmodi cruciatum fuisse Christi etiam Matthaeus ostendit, dicens: 929 centurio et qui cum eo erant, servantes lesum. quare autem eum servabant nisi ut diutius pendens in cruce amplius cruciaretur, neque interfectus neque depositus ? tamen centurio secundum Matthaeum non tantum dixit de Iesu: vere
dei filius erat iste, sed et timuit eum, terrae motu euni in timorem mittente. forsitan autem et experimento sciebat super terrae motus, qui in gentibus fiunt, eum terrae motum fuisse, et in hoc stupuit videns.
a conscissione veli vel a terrae motu stupuit, hominem illum fuisse non dicit sedfilium dei. consentit autem nobis ad tractatum quem fecimus de scriptura Marci etiam sermo conscriptionis Lucae, quoniam et ipse sic scribit: »vere hic homo iustus erat«. apud quem nihil aliud dicitur nisi de velo: »videns«, inquit, »centurio quae facta sunt, glorificavit
deum dicens: vere iustus erat hic homo«. quoniam autem tale aliquid factum est in tempore condemnationis Christi, et non iussit Pilatus consuetudinem servare ut percutiatur corpus Christi, manifestat etiam Iohannes hoc modo scribens, quoniam »rogaverunt Pilatum. ut frangerentur crura eorum et tollerentur«. quid autem necessarium 3 fuerat rogare et preces offerre de hoc, si secundum consuetudinem factum fuisset ? miserti sunt ergo Iudaei post crudelem condemnationem eorum, qui quantum ad aestimationem eorum vivebant in cruciatu terribili, »et prioris quidem crura fregerunt«, similiter et secundi;
Ιesus autem non opus habuit intercessionibus eorum aut precibus quas obtulerunt Pilato, propter quod »venientes ad Ιesum, quoniam iam mortuus erat, crura eius non fregerunt«. aut forte non propter misericordiam hoc fecerunt Iudaei, sed principaliter propter sabbatum, »ut non maneant corpora super cruce in sabbato. erat enim magnus
dies illius sabbati«. haec tractavimus propter quod scriptum est, quia centurio, et qui cum eo servabant Iesum, videntes terrae motum, et quaecumque fiebant timuerunt et cetera. verisimile est enim quoniam viderunt quomodo velum templi erat »conscissum usque deorsum«, et cetera mysterium ostendentia eorum, quae supra tradidimus,
et timuerunt valde, hoc enim significat quod dicitur valde.
aperiri et corpora »mortuorum sanctorum« exeuntia »de monumentis« et introeuntia »in civitatem sanctam« (id est ecclesiam), adducuntur in timorem dei et testimonium perhibent ei, quoniam filius dei est qui talia passus est. et non erit mirum, si confessus fuerit aliquis filium dei verbum et sapientiam et veritatem et omnia quaecumque
dicitur filius dei. et laudabilis est, qui non conturbatur in his quae videntur contigisse ei more humano, et confitetur quia filius erat dei.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.