eandem vocem clamavit iterum, quam supra clamaverat dicens : »deus
clamavit emittens sjnritum, fuit ista: in manus tuas commendo spiritum meum«. Π334, 1 (Theophyl. 412C Β [Cramer] I, 440, 24 Β [Matthaei] II, 108, 22) An.: ἡ δὲ φωνή ἐστιν αὕτη· »πάτερ, εἰς χεῖράς σου παρα- τίθημι τὸ πνεῦμά μου. si ergo emittere spiritum aut (sicut lohannes scribit) tradere »spiritum« idipsum erat quod est mori, simpliciter erat intellegendum,
quod dicitur in hoc loco emisit sjriritum. nunc autem, cum mortem nihil aliud esse definiant sapientes nisi separationem animae a corpore, videamus ne forte aliud est simpliciter mori, aliud autem magna voce clamare et emittere spiritum (sicut praesens exponit Matthaeus) aut »in manustt dei commendare »spiritum« et dimittere »spiritum«
(secundum quod dicit Lucas) aut inclinare »caput« et tradere »spiritum« (sicut lohannes exponit). et mori quidem omnium hominum est, etiam malorum. quoniam omnium hominum animae separantur a cor- pore, etiam iniquorum, qui dicere ista non possunt quae dixit Christus exiens de corpore suo. magnam autem vocem clamare et sic emittere
»spiritum«, quod est »in manus« dei commendare »spiritum« dimittere »spiritum«, aut inclinare »caput« et tradere »spiritum non est nisi tantum sanctorum, qui bonis operibus deum sibi praeparave- runt sicut et Christus. ut possint exeuntes de mundo fiducialiter in manus dei commendare vel tradere spiritum suum.
clamasse et sic emisisse spiritum, id est »in manus« domini »spiritum« et sic emisisse aut inclinasse »caput« super gremium patris et tradidisse »σπιριτθμ«, audi quod dicit propheta : wpropter »propter hoc« enim »non dereliquit animam eius in inferno, nec dedit« eum «. si ergo et nos ita nos gesserimus, ut possimus commendare
spiritus nostros in manus dei aut inclinare caput super gre- mium dei et sic tradere spiritum, sine dubio neque nostras animas derelinquet in inferno nec dabit nos in corruptione in perpetuum remanere. sed qui iUum post diemtertium revocavit ab inferis, et nos revocabit in tempore opportuno, et qui illi donavit ut non videat caro
eius »corruptionem«, nobis donabit, non quidem ut non videat caro nostra »corruptionem«, sed ut liberetur a corruptione tempore opportuno — quoniam ille quidem »peccatum non fecit, neque dolus inventus est in ore eius« nos autem iusti erimus si vel aliquando peccatis recesserimus.
quamdiu quidem lesus non sus- ceperat pro hominibus mor- tem, »ipse expectatio « constitutus, velum templi interiora templi velabat; Π 335, 8 An. : ἀλλ' ἔως μὲν οὔπω τῆς ἡμετέρας ὑπεραθλήσας ζωῆς τὸν τῆς σαρκὸς θάνατον ὑπέμεινεν ὁ Χριστός, ἥπλωτό πως ἔτι τὸ καταπέτασμα.
oportebat enim ea velari, donec ille qui solus ea poterat revelare manifesta faceret ea videre volentibus, ut per mortem lesu Christi 3 destruentis credentium mortem, qui liberati fuerint a niorte possint aspicere quae sunt intra velum. quae auteni fuerint iila, non est temporis huius exponere, quoniam multam et difficiiem interpreta- tionem simt habentia. opportunius autem convenit ea exponere in
tertio libro Regnorum et in secundo Paralipomenon, in quibus scrip- tum est de templo et de his quae posita sunt intra velum. hic autem hoc tantum scriptum est, quia velum templi conscisaum est in duas partes, a siirsum usque deorsum.
x>t duo esse vela, unum quidem interius quod velat Ι sancta 927 sanctorum, alterum autem exterius sive tabernaculi sive templi. quae figurae erant tabernaculi sancti, quod praeparavit ab initio pater. quo- nim velorum templi unum scissum est in duas partes a sursum usque de- orsum, quando ’Voce magna clamans lesus emisit spiritumc. hoc ostendens
(sicutputo) mysterium, quoniam in passione domini salvatoris ve- lum, quod erat a foris, conscissum est a sursumusque deorsum, ut (asur- sum x> ab initio mundi) usque ad deorsum (id est usque ad finem eius) conscisso velamine mysteria publicentur, quae usque ad Christi adventum rationabiliter fuerant occulta. et nisi »ex parte«
sed iam nunc nianifestarentur omnia adhuc in corpore constitutis dilectis Christi discipulis, utrumque velum fuerat conscin- dendum, id est quod a foris est et interius. nunc autem quoniam ad scientiam rerum novarum producimur, ideo quod a foris quidem fuerat velum, interim conscinditur asursum usque deorsum, ut »quando
venerit quod perfectum esta et revelata fuerint cetera quae restabant, tunc auferatur etiam secundum velum, ut videamus etiam quae intra 4 secundum velum sunt occultata. veram arcam testamenti et. sicut ipsa se habet natura, videamus cherubin et propitiatorium verum et repositionem mannae in aureo vaso, et omnia manifesta atque maiora ilhs, quae per legem Moysi fuerant demonstrata, in quibus dixit deus
ad eum : »facies omnia secundum formam eorum, quae tibi ostensa sunt in monte«.
nemo enim nisi solus princeps sacerdotum, quae fuerant intra velum secundum, videt. sed et Aaron quidem et qui ex eo erant neque virtutem neque dignitatem habebant revelare, quae ipsi videbant, alicui alteri; solus autem qui »cum iureiurando« factus est sacerdotum »in aeternum secundum ordinem «, potuit per
dispensationem mortis suae conscindere velum temjyli in duas partes a sursum usque deorsum, ut videantur quae fuerant intus oculis, qui talia possunt videre.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.