etiam hoc, quod de me scriptura praedixerat. iucunde autem quis potest uti hoc textu adversus eos, qui maligna vel scripse- runt vel scribunt adversus Christum, de quibus dicit Esaias : »vae qui scribunt maligna; scribentes enim scribunt« (dico autem ilHs, qui conscriptiones aliquas dimiserunt, »iniquitatem in excelsumu
loquentes). et utetur quis hoc textu videns eos ex quibusdam auditio- nibus sive ethnicorum verborum sive barbaricorum sermonum con- gregantes et facientes narrationem quasi spongiam quandam, adinplen- tes eam non de verbo potabili neque de vino laetificante »cor « 1 neque de aqua »refectionis«, sed de aliquo contrario et nocivo et non potabili aceto intellegibili ; et hanc spongiam inponunt calamo scripturae suae et (quantum ad se) laesiones inferunt lesu ex huiusmodi potu. et quidam quidem dant lesu »bibere vinum cum permixtum«
non vult bibere lesus filius dei, alii autem non vinum sed acetum. et forsitan quanticumque secundum doctrinam quidem ecclesiasticam sapiunt, vivunt autem male, dant ei »vinum bibere felle permixtuma, qui autem alienas a veritate sapientias adplicant Christo quasi eo ea dicenti, hi spongiam inplentes aceto inponunt calamo et potant
eum. sunt autem qui et »acetum fel«, sicut lohannes scribit, ori eiusa. et forsitan qui sapiunt tantummodo Ι male, spongiam 926 inplent aceto et inponunt calamo scripturae suae et potant eum, qui autem et sapiunt male de dispensationibus Christi et vivunt ne- quiter, hi »spongiam plenam ex aceto cum felle et hyssopo inponentesa
calamo scripturae offerunt »ori eiusa. qui autem neque »vinum« eius bibere vult propter fellis commixtionem, multo magis non bibet »acetum«, neque »acetum felle «. propterea nos vinum mundum ab omni acerbitate et amaritudine, vinum quod »laetificat cor « et cor ipsius filii dei, accipientes ex eo ipso salvatore
nostro lesu (qui est »vitis vera«) potemus eum et discipulos eius, dicat de nobis bene potantibus eum et discipulos eius : »sitii et dedistis mihi «. accipiamus et »aquam « cum qua nutrit iustos »pastor «, ut qui pascuntur ab eo dicant: »super aquam refectionis educavit nos«.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.