substautiae compositae sit forma, quae cum fortasse separari possit intellectu, nusquam tamen re vera per se sola existat. dicamus artificialium formas hoc modo se habere, id quod ex earum ratione innotescit. nam lectuli forma aut in ligno est aut in artificis mente et sauitatis forma aut in corpore existit aut in mente medici, neque
est generatio horum neque corrnptio, sed alio modo sunt et nou sunt, ut saepe dictum est. sed formarum, quacnatura sunt, nonnullas a corpore seiunetas esse veluti animam et intellectum non nego. idcirco ponentes formas [abstractas] esse, formas istas rebus naturalibus tribuebant, artificialibus vero nequaqiiam. plurimas
vero formas naturales corpori coniunctas videmus, ut formas ignis et formas carnis, et, ut verbo dicam, dicain, nullius suhstantiue singularis naturalis formae sine corpore existere possunt. moventes autem formae et efficientes non est falsum dicere, quod antecedant ea, quae ab ipsis procreantur, tametsi in corpore sint, et hoc pacto
Socratis pater Socratem autecedit et statuarius praecedit statuam, quam efifecerit. at formae substantiarum compositarum simul cum ipsis necessario sunt, non ante eas; Socratis enim sanitas cum Socrate est, non ante ipsum; figura quoque huius pilae et pila simul sunt, non ante ipsam. numquid autem post interitum compositi ulla harum
formarum maneat, considerare oportet. in quibusdam nihil prohibere videtur, ne permaneat, veluti si anima talis sit, non tota, sed mens sola, ut enim iota permaneat anima, fieri fortasse non potest.
In Aristotelis Metaphysicorum. Themistius. ed. Samuel Landauer. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.