formam sibi similem inducit, ita ut homo generetur ex homine tantum, et equus ex equo, singularis inquam e singulari, — universale namque nee giguit nee gignitur, at id, quod generat et generatur, est hoc et illud — quid in generatione | opus habemus eius forma, 1 qua Plato dicebat? cur, inquam, forma, quae generatur, indiget
altera forma ut exemplari, cum ad ipsius exemplum eftingatur id, quod ab ea gignitur? nam idem nomen eademque detinitio tam generatum quam generans amplectitur formaque utriusque est eadem; eiusmodi enim est natura formae generantis, ut aliam sibi similem formam generare possit.
ulla tamquam exemplari minime indiget, ita ut scamnum e.g., quod facere sibi proponat, sine exemplari facere neqtieat. ars enim ipsa est scamni exemplar, quoniam forma scamni est in mente artificis 2 ilisum fjicieutis, veliiti ars medeudi est forma saintatis et aedificatoria 3 forma aedium est.
In Aristotelis Metaphysicorum. Themistius. ed. Samuel Landauer. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.