corruptioui obnoxiam in tres substantias dirimere: in elementum, scilicet corpus forniam suscipiens, in formam et in id, quod ex his constat, quae tres substantiae in hoc fere conveniunt, ut sint hoc aliquid. hoc autem magis proprium substantiae est quam reliquae eius proprietates. quodsi unumquidque aliorum praedicamentorum
ne paupertatem atque egestatem suam ostendat — nec sensus eam percipit, donee formam induat. attamen intellectus analogia quadam materiam forma carere cognoscit et scit ipsam adulterinam esse, speciem scilicet eius praebere, quod non habet; non enim habet formam, qua fulciatur. at cum ipse ab ea omnes formas abstraxerit,
tunc convertet se ad eam et semel ad primam materiam conversus invenit aliquando in materia cuilibet rei propiiiqua, quae percipi potest, istam materiam esse hoc aliquid. illa enim enim formam, ut aes statuae et tabulae navis, sed haec magis, cum sit ex rebus separatis et non unitis, ut sunt lateres ac lapides domus. hoc
igitur modo ex imbecillitate, abstrusione et remotione convertitur materia, ut hoc aliquid appareat. nihilo minus videri respuit nec permanet ne per momentum quidem temporis, quo percipiatur. Forma vero, (piae quam informat materiam tegit, dignior est hoc aliquid esse; sed quae inter omnes substantias optimo iure hoc aliquid 2 vocatur, est substantia composita siDgularis, lit hie et ille homo 3 ceteraque aliarum rerum siugularia.
In Aristotelis Metaphysicorum. Themistius. ed. Samuel Landauer. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.