2.
mvp-aristotle-comment-124
Ritter, cap. 18 § 2
τραγῳδίας δὲ εἴδη εἰσὶ τέσσαρα·
τοσαῦτα γὰρ καὶ τὰ μέρη ἐλέχθη: tragoediae partes non quattuor a vero Aristotele descriptae sunt, sed sex, in quibus explicandis ille versatur inde a c. 6. usque ad c. 22., si quae ab interpolatore sinistre interposita sunt subtrahamus. personatus Aristoteles sane c. 12. quattuor tragoediae partes descripsit, unius quantitatis habita ratione, easque idem hoc loco respexit. monemus, ut lector utrumque locum diligenter collatum expendat, et observet quomodo interpolator sibimet nihil confisus totus ab exemplis pendeat, atque in iis ipsis digerendis ulna et digitis magis quam prudenti iudicio utatur. ne hoc quidem silentio praetereundum videtur, mire haec inferri,
τοσαῦτα γὰρ καὶ τὰ μέρη ἐλέχθη.
ἡ μὲν πεπλεγμένη,
ἧς τὸ ὅλον ἐστὶ περιπέ - τεια καὶ ἀναγνώρισις: tragoediam implicatam totam contineri peripetia et agnitione falsum est: immo peripetia et agnitio non magnam fabulae particulam efficiunt. ne opus quidem est, ut in quavis fabula implicata peripetia sit et agnitio, sed alterutra sufficit. male igitur interpolator c. 10. intellexit, quamquam inde haec sua sumpsit.
ἡ δὲ παθητική,
οἷον οἵ τε Αἴαντες καὶ οἱ Ιξίονες: hoc age, lector benivole. nimirum interpolatori haeret aqua, cum nihil ab ipso Aristotele de fabulis patheticis (motoriis) dictum invenisset. desperans igitur se ipsum definire posse quales sint, ad exempla quasi in portum confugit. si vulgarem illam
πάθους definitionem a falso auctore c. 11, 6. propositam (
πάθος δ' ἐστὶ πρᾶξις φθαρτικὴ ἤ ὀδυνηρά κτλ.) comparaverimus, facile intelligemus
παθητικὴν fabulam non dici eam quam nos vulgo intelligimus, h. e. perturbationum descriptione conspicuam, sed eam in qua quiscoram spectatoribus sese occidit aut occiditur, sese vulnerat vel vexat aut vulneratur vel vexatur, ein mit Leiden (non mit Leidenschaften) erfülltes Stück. Aiaces igitur huic homini tragoediae sunt
παθητικαί, quoniam Aiax Telamonius ipse se interficit, Locrensis a Minerva occiditur; item Ixiones, quoniam Ixion rotae adstrictus graves labores perfert. Ixionis fabulam tres tragoediae Graecae principes scripserunt. fragmenta nonnulla inde conservata sunt. conf. Dindorf. Poet. scen. Gr. in
ἀποσπασματίοις p. 8. 42. 95. comoedia
Ἰξίων Eubuli laudatur ab Athenaeo VIII. p. 347 D. Sophocles praeter Aiacem
μαστιγοφόρον vel Telamonium superstitem etiam Locrum (Oilei f.) composuit, cuius fragmenta vid. ap. Dindorf. p. 29.
ἡ δὲ ἠθική,
οἷον αἱ Φθιώτιδες καὶ ὁ Πηλεύς: pergit eodem tramite admodum plano ac facili ad incedendum. Phthiotidum Sophoclis fabulae pauca fragmenta lege apud Dindorf. p. 60. Peleum Sophocles et Euripides docuerunt. vid fragmenta apud Dindorf. p. 51. 106.
τὸ δὲ τέταρτον,
οἷον αἵ τε Φορκίδες καὶ Προ-·
μήθεὺς καὶ ὅσα ἐν ῞Αιδου: iam in aliud artum compulsus est nullius iudicii sterilisque ingenii scriptor, nimirum is quartam quandam tragoediarum speciem esse inaudivit, sed eam neque definitione illustrare neque nomine consignare potuit; itaque exempla nonnulla posuisse contentus est. Phorcides Aeschyli tragoedia erat, cuius fragmenta Dindorfius p. 19. dedit. de fabula cf. Apollodorus I, 2.6. p. 13. II, 4, 2. p. 137. et Heynii ad Apollodorum Observationes p. 118 sq. Welckerus in Trilogia Aeschylia p. 381 sqq. grammaticum
ἁπλῆν τραγῳδίαν significare voluisse statim videbimus: interim de loci scriptura dispiciamus. nam in voce o
ἷov scribenda multi codices aberrant. vid. not. crit. dubitari vix potest quin o
ἷov verum sit : nam
δης οἷον nihil est nisi librarii aberratio, quam cum alii non concoquerent neque tamen monstrum
δης repetere vellent, lacunam indicarunt. quod Victorius in uno codice invenit
τὸ δὲ τέταρτον ὁμαλὸν οἷον, interpositum
ὁμαλὸν recentiori cuidam correctori debetur, qui c.15, 4.
τέταρτον δὲ τὸ ὁμαλὸν huc traxit infelici coniectura ductus : nam
τὸ ὁμαλὸν morum (
τῶν ἠθῶν) est proprium, non tragoediae. nec vero
ὁμαλὸν pro
ἁπλοῦν dici Graece potest, ut Buhlius Victorium de
ὁμαλὸν non sine causa dubitantem reprehendens existimavit. qui locum capitis 24, 1. consideraverit,
ἁπλοῦν,
οἷον in ordinem redigere volet, sed exemplorum desiderium hunc hominem abripuit, ut nomen quarti generis ponere oblivisceretur.