mvp-comment-258-1
ἐπὶ τόν, ὤ, διόμεναι κρατερὸν ὄντ᾽ ἔθ᾽ ὁμοίως μαυροῦμεν νέον ἅλμα: ἐπὶ τὸν ὦ διόμεναι Μ. Rob. ἐπὶ τὸν ὦ, διόμεναι G. Ald. ἐπὶ τὸν ὢ διόμεναι Flor. Farn. ἐπὶ τὸν ὢ διαίνομαι Ven. Scholiastes διὰ μέσου, inquit, τὸ . Turnebus haec ita mutavit, ἐπιτόνως διόμεναι. Sequens versus in libris ita scriptus est, κρατερὸν ἄνθ᾽ ὁμοίως. Deinde μαυροῦμεν ὑφ' αἵματος νέου (νεοῦ Ald.) M. G. Ald. Rob. Turn. μαυροῦμεν ἐφ᾽ αἵματος νέου Par. Ven. Flor. Farn. Aliter, atque in Opusc. VI. 2. p. 73. feci, hos versus emendandos esse censui. Certum est non scripsisse Aeschylum μαυροῦμεν ὑφ᾽ (vel ἐφ᾽) αἵματος νέου. Nam hoc metro pariter ac sententiae repugnat. Quare ὑφ' αἵματος νέου ex falsa interpretatione ortum esse, Aeschylum autem scripsisse putabam ἐπὶ τόν, ὤ, διόμεναι κρατερὸν ὄντα περ, ὅμως μαυροῦμεν νέον αἷμα, ut Furiae se dicerent iuvenilem sanguinem obscurare, i, e. iuvenile robur exsorpto sanguine frangere. Et videtur mihi νέον αἷμα, etsi saepissime de recenti caede dicitur, significare posse iuvenilem sanguinem, quum αὐτάδελφον αἷμα, ζώφυτον αἷμα aliaque similia non raro inveniantur. Tamen nunc veri similius iudico, scriptum quidem fuisse νέον αἷμα, sed hoc ipsum depravatione ortum fuisse ex νέον άλμα. Reliqua autem leniore emendatione corrigi possunt. Ita enim scribendum videtur, ἐπὶ τόν, ὤ, διόμεναι κρατερὸν ἂν ἔθ᾽ ὁμοίως μαυροῦμεν νέον ἅλμα. In quem (irruentes: quod eo facilius taceri potuit, quia ὤ interrumpit orationem), hei, persequentes obscuramus quamvis validum adhuc iuvenilem saltum, i. e. robur fugientis frangimus. Similis mox in his sententia est, καταφέρω ποδὸς ἀκμάν (σφαλερὰ τανυδρόμοις γὰρ κώλα), δύςφορον ἄταν.
mvp-comment-259-1
σπενδομένα δ᾽ ἀφελεῖν τινὶ τάςδε μερίμνας Μοῖρ᾽ ἀτέλειαν ἐμαῖσι λιταῖς ἐπικραίνει, μηδ᾽ εἰς ἄγκρισιν ἐλθεῖν: σπευδόμεναι δ᾽ ἀφελεῖν τινὰ τάσδε μερίμνας, θεῶν δ᾽ ἀτέλειαν ἐμοῖσι λιταῖς ἐπικραίνειν, μηδ᾽ ἐς ἄγκρισιν ἐλθεῖν. Ita M. a quo ceteri libri in paucis dissentiunt. σπευδόμαι δ' Αld. male lecto compendio. Hinc σπεύδομαι δ' Turn. Deinde τίνα τάςδε Αld. τινα τᾶςδε Rob. Deinde ἐμᾶσι pro ἐμαῖσι G. Ald. Denique ἐς έγκρισιν Ven. Flor. Farn. Rob. ἐς ἄκροισιν G. ἐπ' ἄκροισιν Ald. Turn. Vict. ἐς ἄγκρισιν, quod M. habet, commemoratum a Stephano primus recepit Canterus. εἰς ἀγκρισιν scribendum esse Pauwius vidit. Scholiastae haec adnotatio est, εὔχομαι τοῖς θεοῖς τελέσαι μου τὸ βούλημα καὶ μὴ εἰς μάχην μοι ἐλθεῖν. Praeterea in M. ad τάςδε μερίμνας supra adseriplum est τῆς κλυταιμνήστρας. Neque intelligi possunt hi versus ut in libris scripti sunt, neque emendandi conatus successum habuerunt. Videor mihi nunc haec recte emendasse: σπενδομένα δ᾽ ἀφελεῖν τινὶ τάςδε μερίμνας Μοῖρ᾽ ἀτελείαν ἐμαῖσι λιταῖς ἐπικραίνει, μηδ᾽ εἰς ἄγκρισιν ἐλθεῖν. Moiga adscriptae, ut videtur, ad tirá explicationi 9ɛv cesserat. Dicitur autem Parca precibus, quibus Furiae invocantur, immunitatem a provocatione dare. Εμαῖσι λιταῖς enim passive dictum est. Ita in Sept. e. Th. v. 197. πρὸς μακάρων λιτάς. In Ag. v. 214. λιτὰς δὲ καὶ κληδόνας πατρῴους. In Euripidis Suppl. ν. 262. λιταὶ θεῶν.
mvp-comment-260-1
Ζεὺς γὰρ δειματοσταγὲς ἀξιόμισον ἔθνος τόδε λέσχας ἧς ἀπηξιώσατο: ζεὺς γὰρ αἱματοσταγὲς ἀξιόμισον ἔθνος τόδε λέσχας ἷς ἀπηξιώσατο Μ. G. Ald. Rob. Turn. nisi quod λέσχος est in Rob. et ἃς in G. Ald. Rob. et deinde απεξιώσατο in Rob. ζεῦ αἱματοσταγές etc. Ven. Flor. Farn. sed in Farn. οὐκ ὀρθῶς in margine adscriptum est. Deinde ὣς pro ἇς Farn. Quod Turnebus pro λέσχας ἇς ut aliam lectionem affert, μὲν σχάσας, ipsius haud dubie coniectura est. V. ad v. 310. Scholiastes ad ἔθνος τόδε adnotavit τὸ τῶν φονέων. Abreschius recte sensit, non de parricidis, sed de Furiis sermonem esse. Sed idem sine idonea caussa negavit αἱματοσταγές quadrare in Furias. Non ergo hanc ob caussam, sed propter metrum αἱματοσταγές in δειματοσταγές mutavi. V. ad Choeph. v. 828.
mvp-comment-261-1
μάλα γὰρ οὖν ἁλομένα ἀνέκαθεν βαρυπεσῆ καταφέρω ποδὸς ἀκμάν (σφαλερὰ τανυδρόμοις ... καλα), δύςφορον ἄταν: Hi quinque versus, quibus in Farn. adscriptum est οὐκ ὀρθά, in libris leguntur post v. 368. Heathio veram eorum sedem monstranti obsecuti sunt Porsonus et omnes praeter Schoemannum, qui non recte de hoc carmine iudicavit. V. Annal. Vindob. vol. CXI. p. 258. seqq. οὖν omittit Rob. Deinde αλλομένα M. G. Turn. ἀλλομένα Ald. ἁλωμένα Rob. ἁλομένα, ut iam olim scripsi, Ven. Flor. Libri ἄγκαθεν. Correxit ante me Pearsonus. τὴν ὑδρόμοις Ald. Scholiastes τοῖς ταχυδρόμοις αὐτῶν κώλοις ἐπάγουσα τὰ σφαλερά μου καλα. ἢ ἀπ᾿ ἄλλης ἀρχῆς, καὶ τοῖς τανυδρόμοις γίνεται σφαλερὰ τὰ κῶλα διὰ τὴν ἐπιοῦσαν αὐτοῖς ἄτην δύςφορον ὑπ' ἐμοῦ. οἷον, καὶ οἱ ταχυδρόμοι οὐ δύνανται με ἐκφυγεῖν. Apparet δύσφορον ἄταν appositionem esse ad ποδὸς ἀκμάν, Η haec autem, σφαλερὰ ταχυδρόμοις γὰρ κώλα, in quibus a me additum est γάρ, in parenthesi posita esse.