NA In libris hi versus hoc ordine leguntur
λέγοις ἄν, εἴ τι τῶνδ᾽ ἔχοις ὑπέρτερον. ΧΟ. αἰδουμένῃ σοί, βωμὸν ὡς, τύμβον πατρὸς λέξω, κελεύεις γάρ, τὸν ἐκ φρενὸς λόγον. ΗΛ. λέγοις ἄν, ὥςπερ ἠδέσω τάφον πατρός. ΧΟ. φθέγγου χέουσα σεμνὰ τοῖσιν εὐφροσιν.
Varietas lectionis haec est. In secundo versu
αἰδουμένη σοι
Ald. Rob. Deinde
βωμὸν
vitiose Ald. Tum
ὡς
G. Ald. Rob. In tertio versu
τὸν
omittit Rob. In quarto
ἠδέσω
vitium Aldinae. In quinto
εὔφροσιν
Turn. Ceteri
εὐφρόσιν
. Sed haec non una ratione corrupta esse vix opus est ut doceamus. Primum horum versuum Schützius, quum prius alia tentasset, in secunda editione ut spurium uncis inclusit, non indicans cur id fecerit. Illud certum est, hoc loco, quo hic versus in libris omnibus legitur, eum ab Aeschylo collocari non potuisse. Nam ne quid de eo dicam, quod quum Electra ante ubique plurali numero usa esset, singularis subito illatus aliquid duri habet, maxime haec duo sede sua exire hunc versum iubent, unum, quod ista iam saepius dictorum repetitio valde ieiuna est, alterum, quod orationes, qualis haec est Electrae, quum generali sententia concluduntur, ea ipsa sententia finiri solent. Et quis est qui non sentiat quam praeclare Electra orationem hoc dicto conclusisset,
μὴ κεύθετ᾽ ἔνδον καρδίας φόβῳ τινός. τὸ μόρσιμον γὰρ τόν τ' ἐλεύθερον μένει καὶ τὸν πρὸς ἄλλης δεσποτούμενον χερός.
Quibus verbis quis credat tam inutilem pannum adsui potuisse, qualis hic est,
λέγοις ἄν, εἴ τι τῶνδ᾽ ἔχεις ὑπέρτερον.
Nam
ἄν
certe scribendum erat, id quod Iacobsii ad Anthol. Pal. p. 581. monitu fecit Blomfieldius. Sed maiora etiam vitia sunt in tribus sequentibus versibus. Nam cur tandem chorus de sua erga Agamemnonem pietate hic loquitur, ubi non de ea re sermo est, utrum chorus Agamemnonem colat necne, sed quo pacto Electra pie sacra debeat peragere? Turpissimus vero versus est is qui sequitur,
λέγοις ἄν, ὥςπερ ᾐδέσω τάφον πατρός.
Eum Schützius sic est interpretatus, dicas velim pro ea quam profiteris erga patris sepulcrum reverentia. Sumamus hanc esse huius versus sententiam, quam verba tamen, quae omni sensu carent, non admittunt: quid aliud Electra quam traducere videbitur chori pietatem, quippe ibi a choro iactatam, a se commemoratam, ubi longe alia dicenda erant? Haec si recte disputata sunt, planum est et ordinem versuum perturbatum et aliis eos vitiis inquinatos esse. Itaque primum illum versum,
λέγοις ἄν, εἴ τι τῶνδ᾽ ἔχοις ὑπέρτερον
, quum a librario ad simile alius versus initium oculis aberrante omissus esset, postea alieno loco additum, et praeterea depravatum esse existimo. Videor autem mihi quod dignum Aeschylo esset effecisse ita his versibus conformatis omnibusque choro redditis,
ΧΟ. αἰδουμένῃ σοὶ βωμὸν ὡς τύμβον πατρὸς λέξω, κελεύεις γάρ, τὸν ἐκ φρενὸς λόγον. λόγους ἂν οἷςπερ ᾐδέσω τάφον πατρὸς στέγοις ἄν, εἴ τι τῶνδ᾽ ἔχεις ὑπέρτερον· φθέγγου χέουσα σεμνὰ τοῖσιν εὐφροσιν.
Quod scripsi
λόγους ἂν οἷςπερ ἠδέσω τάφον πατρός
, conferenda sunt quae de collocatione particulae
ἂν
dixi in libro de ea particula IV. cap. 7. In eo versu, qui intercidit,
χοάς
vel simile vocabulum fuit.