1-5.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg006-hermann1852-appcrit-lat1-1
NA Initium Choephororum, quo codices et veteres editiones Aeschyli carent, Stanleius exhibuit ex Ranis Aristophanis v. 1155. seqq. indicatum iam a Cantero. Haec verba,
πατρῷ' ἐποπτεύων κράτη
, quae ipse Aeschylus apud Aristophanem sic interpretatur,
τὸν ἐριούνιον Ἑρμῆν προςεῖπε, κἀδήλου λέγων ὁτιὴ πατρῷον τοῦτο κέκτηται γέρας
, sic debent accipi ut ea ibidem Euripides intelligit,
τὸν Ἑρμῆν, ὡς ὁ πατὴρ ἀπώλετο αὐτοῦ βιαίως ἐκ γυναικείας χερὸς δόλοις λαθραίοις, ταῦτ᾽ ἐποπτεύων ἔφη
. Scholiastes Aristophanis
Ἀρίσταρχος δέ φησι τῶν ἐξηγήσεων τοῦ στίχου τὴν προτέραν κατὰ τὸν ποιητὴν εἶναι, ἣν ὁ Εὐριπίδης ἔφη· τὰ τοῦ ἐμοῦ πατρὸς κράτη ἐποπτεύων, ὃς κρατηθεὶs ὑπὸ τῶν περὶ Αἴγισθον ἀπώλετο.
2.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg006-hermann1852-appcrit-lat1-2
ξύμμαχος
σύμμαχος
est apud Thomam Magistrum, qui hunc versum p. 41, 6. ed. Ritsch. affert.
2
3.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg006-hermann1852-appcrit-lat1-3
ἐς γῆν
εἰς γῆν
pars librorum Aristophanis et Thomas M. p. 169, 12. 199, 1.
3
4.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg006-hermann1852-appcrit-lat1-4
NA Apud Aristophanem, postquam de versibus secundo et tertio disceptatum est, pergere Aeschylum Bacchus iubet,
ἴθι πέραινε σύ, Αἰσχύλε, ἀνύσας· σὺ δ᾽ ἐς τὸ κακὸν ἀπόβλεπε
. Pergit igitur Aeschylus,
τύμβου δ᾽ ἐπ᾽ ὄχθῳ τῷδε κηρύσσω πατρὶ κλύειν, ἀκοῦσαι
. Itaque Stanleius haec statim versui tertio continuavit. Dubitari potest rectene an secus. Nam et illa,
ἥκω γὰρ ἐς γῆν τήνδε καὶ κατέρχομαι
, nimis nude posita videri possunt, quam ut credibile sit poetam statim haec subiecisse,
τύμβου δ᾽ ἐπ᾽ ὄχθῳ τῷδε κηρύσσω πατρί
, neque ex Aristophanis verbis hoc certum efficias, versus ita sese statim excepisse, ut criticis visum est. Facit enim Aristophanes ea recitantem Aeschylum, in quibus aliquid reprehendi possit. Quod si quae intermedia inter hos versus erant, quae nihil continebant quod reprehenderet Euripides, ne poterant quidem ab Aeschylo recitari. In illis autem, quae supra commemoravi ab Euripide dicta ut
πατρῷα κράτη
explicaret, tam tragica est et Aeschylea oratio, tamque conveniens huic loco sententia, ut non inepte quis suspicari possit haec ab Aeschylo in hunc fere modum conformata fuisse,
ἥκω γὰρ ἐς γῆν τήνδε καὶ κατέρχομαι, τλήμων Ὀρέστης, κρυπτὸν εἰςβαλὼν πόδα, οὗ δὴ βιαίως ἐκ γυναικείας χερὸς δόλοις λαθραίοις ὄλβος ὤλλυται πατρός. τύμβου δ᾽ ἐπ᾽ ὄχθῳ τῷδε κηρύσσω πατρὶ κλύειν, ἀκοῦσαι.
Legebatur apud Aristophanem
τύμβου δ᾽ ἐπ᾽ ὄχθῳ τάδε γε κηρύσσω πατρί
, numeris quales in tam antiqua tragoedia ferri nequeunt. Itaque pridem iudicaveram scribendum esse
τῷδε
, quum hanc ipsam lectionem in Ravennate libro esse intellexi, ex quo eam Porsonus recepit. Idem praebet Venetus, nec longe discedunt alii,
τῷ δὲ
, vel
τάδε
, omisso
γέ
, exhibentes.
4
6-7.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg006-hermann1852-appcrit-lat1-5
NA Haec e scholiis ad Pindari Pyth. IV. 145. sumpsit Stanleius. Respicit ad haec verba Eustathius p. 165, 6. et 1194, 55.
8-9.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg006-hermann1852-appcrit-lat1-6
NA Hi versus, prolati primum a G. Dindorfio in adnotatione ad Euripidis Alc. v. 768. accesserunt ex codice Vat. 909. ubi hoc scholion ad Euripidis Alc. v. 784. adscriptum est (p. 277. ed. Cob.)
οὐδ᾽ ἐξέτεινα χεῖρ᾽
. σεσημείωται ὅτι καὶ Αἰσχύλος ὡς γινόμενον τοῦτο συνίστησιν ἐν ταῖς Χοηφόροις τὸ ἐκτείνειν τὰς χεῖρας, λέγει δὲ Ὀρέστης “
οὐ γὰρ παρὼν ᾤμωξα σόν, πάτερ, μόρον, οὐδ᾽ ἐξέτεινα χεῖρ᾽ ἐπ' ἐκφορᾷ
(
ἐπ' ἐκφορὰν
codex)
νεκροῦ
.”
10.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg006-hermann1852-appcrit-lat1-7
λεύσσω Hic versus cum reliqua fabula in M. G. Ald. Turn. statim versui 1118. Agamemnonis,
ἠνυτόμαν τροφαῖς
, continuatur. Exciderunt enim e codice M. folia sex. Primus Robortellus haec non ad Agamemnonem pertinere, sed Choephoros esse intellexit.
ΟΡ.
huic versui etiam Turnebus praefixit.
λεύσω
G. Ald.
10
11.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg006-hermann1852-appcrit-lat1-8
φάρεσιν
φάρεσι
Ald.
βάρεσι
Turn.
11
12.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg006-hermann1852-appcrit-lat1-9
ποίᾳ
ποῖα
G. Ald.
τοίᾳ
Rob.
ξυμφορᾷ
ξυμφορὰ
Ald.
12