1.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-1
Prima totius fabulae elementa sunt apud Homerum Od. III. 234. seqq. 258. seqq. IV. 512. seqq. XI. 404. seqq. Excubitorem autem sumpsit Aeschylus ex his, IV. 524.
τὸν δ᾽ ἄρ᾽ ἀπὸ σκοπιῆς εἶδε σκοπός, ὃν ῥα καθεῖσεν
Αἴγισθος δολόμητις ἄγων· ὕπο δ᾽ ἔσχετο μισθόν,
χρυσοῦ δοιὰ τάλαντα· φύλασσε δ' ὅγ' εἰς ἐνιαυτόν,
μή ἑ λάθοι παριών, μνήσαιτο δὲ θουρίδος ἀλκῆς.
βῆ δ᾽ ἴμεν ἀγγελέων πρὸς δώματα ποιμένι λαῶν.
1
2.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-2
μῆκος, ἣν κοιμώμενος Vulgata scriptura inde a Victorio haec est,
φρουρᾶς ἐτείας μῆκος, ἣν κοιμώμενος
. Et sic Flor. Farn. Ven.
ἐτείας· μῆκος δ᾽ ἦν
M. Marc.
ἐτείας, μῆκος δ᾽ ἢν
G. Ald.
ἐτείας, μῆκος δ᾽ ἦν κοιμώμενος
oratione usque ad
δίκην
continuata Rob.
μῆκος δ᾽ ἦν
etiam Bess. In margine M. adscriptum
ἦν ἐπὶ μῆκος κοιμώμενος
, in Flor.
ἐπὶ μῆκος δὲ ἦν κοιμώμενος
. In altera margine M. hoc scholion est,
τῶν κατὰ τὸ μῆκος τῆς ἐτείας φρουρᾶς
. Turnebus, coli signo in fine primi versus posito,
φρουρᾶς ἐτείας μῆκος ἦν κοιμώμενος, στέγαις — δίκην
. Valckenarium, qui ad Herod. IV. 151. p. 743.
μῆχος
scribi iussit, vocem non alibi usurpatam Aeschylo, qui
μήχαρ
praetulisse videtur, secuti sunt Porsonus, Blomfieldus, alii. Μῆκος quos defensores nactum est, eorum quidam
ἐτείας κατὰ μῆκος
interpretati sunt: quos refutare nihil opus esse videtur. Longum annuae observationis spatium intelligi Aeschylus voluit, accusativum adiiciens intellecto tali verbo, quo significaretur in mente habeo. Sic infra v. 1054.
μαρτυρίοισι γὰρ τοῖςδ᾽ ἐπιπείθομαι, κλαιόμενα τάδε βρέφη σφαγάς
. Et Sophocles Ant. v. 857.
ἔψαυσας ἀλγεινοτάτας ἐμοὶ μερίμνας, πατρὸς τριπλοιστὸν οἶκτον
. Sed quid exemplis opus in re pervulgata?
2
3.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-3
ἄγκαθεν
ἔγκαθεν
G. Ald. Hesychius mendose
ἀγρίαθεν, ἀνέκαθεν. Αἰσχύλος Ἀγαμέμνονι
. Idem
ἄκκαθεν, ἀνέκαθεν
. Sed ibi codex
ἀγκάθεν, ἀνέκαθεν
. Disertius grammaticus in Bekkeri Anecd. p. 337, 25.
ἄγκαθεν, κατὰ ἀποκοπὴν ἀντὶ τοῦ ἀνέκαθεν. οὕτως Αἰσχύλος
. Sic etiam scholiastes. Mira apocope, qua vocalis necessarius abiicitur. Et licebat hic
ἀνέκαθεν
dicere, ut factum est in Choeph. v. 422. Fierique potuit, ut quemadmodum in Eum. v. 361. male scriptum erat
ἄγκαθεν
, ubi metrum
ἀνέκαθεν
ab Aeschylo profectum ostendit, ita hic quoque peccarent librarii. Diversum est
ἀγκάθεν
ex
ἀγκάς
derivatum, quo utitur Aeschylus in Eum. v. 83. quod est
ἐν ἀγκάλαις
, quae interpretatio in Farn. Agamemnonis versui adscripta est. Videtur ea vera esse. Nam etsi
ἀγκάς, ἀγκάλη, ἀγκαλίζω
de interiore parte brachii dici solent, ut
ἀγκάς, ἄγκαθεν
sit in ulnis, tamen, ut
ἀγκών
, quo vocabulo exterior pars significatur, de interiore dicitur non solum apud Longum I. 6. sed etiam apud Sophoclem Ant. 1237. et apud Euripidem Suppl. 817. Iph. Aul. 131. ita
ἄγκαθεν
significabit quod
ἐπ' ἀγκῶνος
dicitur. Aptissimus Aeschyli loco versus Homeri est Od. XIV. 494.
ἦ, καὶ ἐπ' ἀγκῶνος κεφαλὴν σχέθεν, εἶπε τε μῦθον
.
3
4.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-4
νυκτέρων
νεκτέρων
G. Marc. Ald.
4
5.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-5
θέρος βροτοῖς M. Bess. et edd. Ita etiam Achilles Tatius, qui in Isagoge in Arati Phaenomena p. 81. sive in Petavii Vranologio p. 122. versus 4. 5. 6. affert.
θόος βροτοῖς
G.
βροτοῖς θέρος
Ven. Flor. Farn.
5
6.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-6
αἰθέρι
ἐνθέρει
pro
αἰθέρι
Bess.
6
7.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-7
ἀστέρας, ὅταν φθίνωσιν, ἀντολάς τε τῶν
ὅταν
Flor. Turn.
ὅτ' ἂν
M. G. Bess. Marc. Ven. Ald. Rob. ut solent. Quoniam Achilles Tatius non habet hunc versum, Valckenarius ad Phoen, v. 506. eum ut ineptum damnavit: cui assensi sunt quum alii, tum Porsonus in Appendice ad Toup. p. 479. et in editione Aeschyli. Tuiti eum sumus, Heathius, ego in Opusc. II. p. 78. Petersenus in Misc. Hafn. I. p. 45. Conzius, Vossius in Curis Aeschyleis p. 14. Orellius in Symbolis ad philol. ex Helvetia I. p. 193. Nam nec Tatio magna fides habenda, cuius liber non est emendatissimus, et in ipso versu potius cur servetur, quam cur abiiciatur, videtur inesse. Omisso enim, ut recte dicat excubitor se signa quae anni tempestates afferant contemplari, tamen hoc loco rectius addet observare se quando occidant atque oriantur. Numerare enim dies et computare tempora solent, quibus molesta est diuturna exspectatio. Quaerendum vero est, qua ratione iungenda sint verba. Si subiectum est
δυνάστας
, et interpungitur demum post
αἰθέρι
, friget sane addita explicatio
ἀστέρας
: sin, ut quibusdam placuit, iunguntur haec,
ἐμπρέποντας αἰθέρι ἀστέρας
, non est id multo melius, quia descriptio prope idem quod nomen ipsum significat, nec stellae sunt quae non sint in aethere. Quare
ἀστέρας
pro subiecto habendum videtur,
καὶ τοὺς φέροντας χεῖμα καὶ θέρος βροτοῖς ἀστέρας
, quibus adiiciatur amplificandi caussa non
λαμπροὺς δυνάστας, ἐμπρέποντας αἰθέρι
, sed
ἐμπρέποντας αἰθέρι λαμπροὺς δυνάστας
, sidera, quae lucidi in aethere reges micant. In
τῶν
non esse quod offendat monuit Boissonadus, afferens Suppl. 343.
τῶν γὰρ οὐ δεῖται πόλις
, 422.
ἢ τοῖσιν ἢ τοῖς πόλεμον αἴρεσθαι μέγαν
, Sept. ad Th. 178.
χὤτι τῶν μεταίχμιον
, 366.
ὑπ' ἀσπίδος δὲ τῷ χαλκήλατοι κλάζουσι κώδωνες φόβον
. Non est autem
ἀντολάς τε τῶν
interpretandum et ortus horum, sed et aliorum ortus.
7
10-11.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-8
κρατεῖ γυναικὸς ἀνδρόβουλον ἐλπίζον κέαρ
κρατεῖ
codices et Rob.
κρατεῖν
Ald. Turn. Proximo versu
ἐλπίζον
M. Marc. Flor. Ven. Farn. Rob. In M.
ο
iterum super
ἐλπίζον
scriptum est.
ἐλπίζων
G. et
ο
supra adscripto Bess.
ἐλπίζω
Ald. Turn. Sic, inquit, imperat sperans virile mulieris cor. Placebat Reizio quoque haec scriptura,
κρατεῖν ἐλπίζων
, receptaque est ab novissimis editoribus, vellemque non essent alteram defendere conati Elmsleius in censura editionis Blomfieldianae et, qui eleganter in Anglicum sermonem hanc fabulam transtulit, I. Symmons. Elmsleium commoverant haec duo, quod nude dictum esset
ἐλπίζον
, quasi significaretur
εὔελπι
: adiiciendum enim fuisse aliquem accusativum: deinde quod in periphrasi, qualis esset
γυναικὸς κέαρ
, non locum haberet duplex epitheton, sicut non dicturum fuisse Homerum
ἱερὴ Ἂς Τηλεμάχοιο δεδεγμένη
. Fallitur in utroque. Nam
ἐλπίζον
, non participii, sed adiectivi potestate positum, non opus habet accusativo, quia quid speret Clytaemnestra ex re ipsa intelligitur. Ac fortasse consulto ita loqui putandus est excubitor, quo innuat aliquid illam amplius quam excidium Ilii sperare. Intelligit enim excubias eam propterea instituisse, ut ne ex improviso adveniens Agamemno deprehenderet indicia adulterii. Periphrasis autem non est qualis in illo
ἱερὴ ἲς Τηλεμάχοιο
, quae pro ipso est nomine proprio, sed pertinet ad illud genus, in quo singula verba vim suam habent, eoque aliis in construendo legibus tenentur: accedit quod cor sedes est spei, ut Clytaemnestra si sperat, proprie cor eius sperare dicatur. Praeterea, si
ἐλπίζω
, ut Elmsleio placet, pro
νομίζω
dictum esset, non apparet quid sibi velit excubitor illa sententia. Nam nisi Elmsleius
κρατεῖν
sic dictum voluit, quasi esset
κρατήσειν
, quomodo excubitor, quod certo scit, putare se scire dicat? Sin pro
κρατήσει
positum existimavit hoc sensu, sic victricem fore mulierem puto, multo id minus ferri potest. Non enim homo iste, etiamsi praesagiret quod minime praesagit, tam aperte proloqui, quid metueret, auderet. Quare non dubitandum est quin verum sit
κρατεῖ ἐλπίζον
. Rarius est
κρατεῖν
sic dictum ut aliquid imperare magis quam tenere imperium significet. Sic tamen in Hecuba v. 282.
οὐ τοὺς κρατοῦντας χρὴ κρατεῖν ἃ μὴ χρεών
. Neque quod apud Aeschylum excubitor dicit, proprie significat sic iubet, sed sic imperat, i. e. tam durum et grave est reginae hoc imperium. Severitatem enim eius imperii ipse quam maxime experitur. Ἀνδρόβουλον recte explicat Phrynichus in Bekkeri Anecd. p. 19, 23.
ἀνδρόβουλος γυνή, ἡ ἀνδρὸς βουλεύματα βουλευομένη· ἀνδρὸς δέ, τοῦ κατ᾽ ἔπαινον λεγομένου
. Sic infra v. 336.
γύναι, κατ' ἄνδρα σώφρον εὐφρόνως λέγεις.
Sophocles apud Stobaeum LXXIII. 54.
κατ' ὀρφανὸν γὰρ οἶκον ἀνδρόφρων γυνή
.
12.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-9
δὲ Ad
δὲ
in Flor.
γε
supra adscriptum. Haeserat scilicet librarius in constructione expedienda, quae etiam aliorum non optimos conatus provocavit.
12