καλουμένη δὲ φοιτάς, ὡς ἀγύρτρια, πτωχός, τάλαινα, λιμοθνὴς ἠνεσχόμην. Libri
καλουμένη δὲ φοιτὰς ὡς ἀγύπτρια, πτωχὸς τάλαινα λιμόθνης ἠνεσχόμην
. Heathius
καλουμένη
. Quod ego multis abhinc annis coniiciebam,
κακουμένη
, etiam Tyrwhitto, Musgravio, Butlero placuisse cognovi. Nec profecto male ita scriberetur. Qui vulgatum defendit Blomfieldius, coniiciens ille
φοιβάς
, in quod etiam Spanhemius inciderat, coniungi voluit
καλουμένη ἠνεσχόμην
, quae constructio nulli interpretum perspecta fuerit. Wellauerus constructionem hanc esse putabat,
καλουμένη δὲ φοιτάς, ἠνεσχόμην πτωχός, τάλαινα, λιμοθνὴς οὖσα
. Quam interpretationem non vereor ne quis eo defensum eat, quod Tzetzes in praefatione commentarii in Lycophronem Cassandram a Priamo narrat propter insaniam
ἐς πετρώροφον οἴκημα
inclusam esse. Elberlingius, iure miratus quod interpretes sibi persuaserint regiae virgini stante adhuc patria periculum fuisse ne fame moreretur, interpungendum censuit
καλουμένη δὲ φοιτάς, ὡς ἀγύρτρια πτωχὸς τάλαινα λιμοθνής, ἠνεσχόμην
, quod vertit furiosa vocari sustinui, quasi circulatrix essem mendica, misera, fame confecta. Probari hoc posset, si et
τάλαινα
abesset, quod de circulatrice dictum misere languet, de ipsa autem Cassandra acceptum alieno loco positum est, et verba hoc ordine legerentur,
ὡς πτωχὸς λιμοθνὴς ἀγύρτρια
. Nec leve momentum in eo est quod sic Cassandra de se parum, de circulatrice autem supervacanea praedicaret. Praeterea
τάλαινα
vix illa nisi de se dicere potuit. Sic enim fere ubique hoc nomen doloris significandi caussa orationi inseritur. His ego argumentis motus ita distinxi,
καλουμένη δὲ φοιτάς, ὡς ἀγύρτρια, πτωχός, τάλαινα, λιμοθνὴς ἠνεσχόμην.
Sustinui, misera, quasi circulatrix, vocari insana, mendica, fame peritura. Enumerat convicia qualia iaci in circulatrices soleant. Legebatur
λιμόθνης
. Scribendum esse
λιμοθνής
monuit Elberlingius.