1225.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-729
ὀξὺ μὲν Recte ad
ὀξὺ μὲν
in Flor. adscriptum
ἡ στολή
, recteque scholion in Farn.
πρὸς τὴν ἑαυτῆς ἐσθῆτα τοῦτο λέγει, σχίζουσα τὰ ἑαυτῆς ἱμάτια
. Aurati coniectura,
ὀξὺ μὲν
, invenit qui eam probarent. Librorum scripturam servavit quidem Scholefieldius, sed mirabili iudicio Agamemnonem dici putavit. Imitatus est Aeschylum Euripides Troad. v. 451. ubi Cassandra
ὦ στέφη τοῦ φιλτάτου μοι θεῶν, ἀγάλματ' εὐιά, χαίρετ'· ἐκλέλοιφ' ἑορτάς, αἷς πάροιθ᾽ ἀγαλλόμην.
Et v. 256.
ἴτ' ἀπ' ἐμοῦ χρωτὸς σπαραγμοῖς· ὡς ἔτ᾽ οὐδ᾽ ἁγνὴ χρόα δῶ θοαῖς αὔραις φέρεσθαι σοὶ τάδ᾽, ὦ μαντεῖ᾽ ἄναξ.
ῥίπτε, τέκνον, καθέοις κλῇδας καὶ ἀπὸ χροὺς ἐνδυτῶν στεφέων ἱεροὺς στόλους. Omnem hunc Aeschyli locum Canterus in Novis lectionibus II. 9. comparavit cum Statii versibus in Theb. VII. 782. seqq.
1225
1226.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-730
ἴτ' ἐς φθόρον πεσόντ'· ἐγὼ δ᾽ ἅμ᾽ ἕψομαι.
ἀγαθὰ δ' ἀμείψομαι
Ven. Flor. Vict. nec differt Farn. nisi accentu,
ἀγαθῷ δ'
. Adscripta in eo codice glossa,
ἀντὶ τοῦ καλλίω
. In Ven.
ψ
in
ἀμείψομαι
correctum ex
β
. Scaliger
ἀγαθῶν
. Auratus et Vossius
ἐγὼ δὲ ἕως ἂν
, vel
δ᾽ ἢ ἐγὼ δ'
. Sic rettulit Spanhemius. Iacobi malam coniecturam,
ἴτ' ἐς φθόρον πεσόντα γ· ὧδ᾽ ἀμείψομαι
, recepit Blomfieldius. Alii alia coniecerunt, quae non magis probari possunt. Heathius, qui sensum perspexerat,
ἐγὼ δ' ἀμείψομαι
scribendum putabat, quo se quoque perituram diceret Cassandra. Scholefieldius meam emendationem, nesciens cuius esset, recepit,
ἴτ' ἐς φθόρον πεσόντ'· ἐγὼ δ᾽ ἅμ᾽ ἕψομαι.
Communicavi eam ante multos annos in scholis meis cum auditoribus.
1226
1227.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-731
ἄτης Libri
ἄλλην τιν' ἄτην
. Flor.
τίν'
, accentu retracto. Vossius
ἄλλην τιν, ἄλλην
. Stanleius
ἄτης
. Porsonus
ἄτης
. Schutzius
ἄταις
, quod Blomfieldius recepit. Halmius in Lect. Aesch. I. p. 29.
μάντιν τιν' ἄλλην
. Defendere conatus est
ἄτην
Naekius in praefatione illa, cuius ad v. 1194. mentionem feci, ut, quoniam vatum, qui fere mala vaticinari creduntur, ea sors est ut ipsi paene pro caussa malorum habeantur,
ἄτην
Cassandra dicat eam quae sibi successura sit ita ut ipsa quoque noxa esse existimetur. Nimis haec quaesita explicatio est, multumque, ut mihi videtur, a simplici gravitate Aeschyli aliena. Non dubito quin verum sit
ἄτης
, in quo acerba inest exprobratio mali ab Apolline dati.
Τί πλουτεῖν
cum genitivo construitur, ita quidni etiam
πλουτίζειν
?
1227
1229-1231.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-732
ἐποπτεύσας δέ με κἄν τοῖςδε κόσμοις καταγελωμένην μέγα φίλων ὑπ' ἐχθρῶν, οὐ διχορρόπως ματήρ.
ἐπόπτευσας
Vict. sed
ἐποπτεύσας
enotatum ex Ven. Flor.
ἐπώπτευσας
, ut Heathius scribendum coniecit, Farn. cum interpretatione
εἶδες
. Intelligebat enim Triclinius
ἐποπτεύσας δέ με
in ea quidem horum versuum conformatione, quae in libris est, ferri plane non posse. Auratus paullo melius
γέ με
, haud dubie ille
ἐποπτεύσας
legens. In proximo versu
μετά
Vict.
μέτα
codices. Scribendum esse
μέγα
ad Humboldti interpretationem adnotavi. Deinde interpungitur in edd. vett.
φίλων, ὑπ᾽ ἐχθρῶν, οὐ διχορρόπως μάτην
. Si se non ambigue frustra derisam dicit ab amicis, qui ei propter praedictionem malorum inimici fuerint, ea sententia non multum ad rem facit, eoque languet. Non enim hic quod iniuria spreta essent eius vaticinia, sed simpliciter quod spreta et contempta essent queri eam conveniebat. Omnino autem quis non, ubi dixit
ἰδοὺ δ', Ἀπόλλων αὐτὸς ἐκδύων ἐμὲ χρηστηρίαν ἐσθῆτα
, hoc potius eam confirmare, eoque referri
οὐ διχορρόπως
existimabit? At ita
μάτην
adiici non potuit. Neque vero adiectum est, si quid video, ab Aeschylo. Nam illa verba,
ἐποπτεύσας δέ με
, aut verbum aliquod, aut nomen, quod pro verbo esset, requirebant. Id autem unius litterae mutatione restituere licet:
ἐποπτεύσας δέ με κἄν τοῖςδε κόσμοις καταγελωμένην μέγα φίλων ὑπ' ἐχθρῶν, οὐ διχορρόπως ματήρ.
Nam quod me hoc quoque in ornatu valde derisam ab amicis inimicis conspexit, non ambigue eius ornatus vindex est. Hesychius
ματήρ, ἐπίσκοπος, ἐπιζητῶν, ἐρευνητής
, nescio an ex hoc ipso loco, sicut alibi Aeschyleas glossas habet.