παπαῖ, τόδ᾽ οἷον πῦρ· ἐπέρχεται δέ μοι.
παπαῖ, οἷον τὸ πῦρ ἐπέρχεται δέ μοι
Vict. et ut videtur Ven. Flor. Sic etiam Farn. nisi quod
παπαῖ
. Auratus
ὅσον
, quod arripuit Stanleius, qui
δέ μοι
in
δέμας
mutari voluit. Permirum est Blomfieldi interpunctionem,
παπαῖ· οἷον τὸ πῦρ· ἐπέρχεται δέ μοι;
Wellauero et Scholefieldio, qui tamen interrogationem sustulerunt, probari potuisse. Vellem dixisset Blomfieldius qui sensus quaeve ratio esset istius orationis. Senserat ille partem veri: sed id saltem dici debebat
οἷόν τι πῦρ
. At tam elumbem versum certo non scripsit Aeschylus. Quasi ignem cernere sibi videtur Cassandra, eumque adversus se accedentem: intelligit autem perniciem sibi a Clytaemnestra appropinquantem. Sed id sic dixerat Aeschylus
παπαῖ, τόδ᾽ οἷον πῦρ· ἐπέρχεται δέ μοι.