637.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-395
ἀνθοῦν Scriptor de barbarismo, quem Valckenarius cum Ammonio edidit, p. 197. hunc versum ut exemplum ἀκυρολογίας affert. Scriptum ibi erat
Αἰγαῖον
. Hemsterhusius ad Luciani Nigrinum c. 16. p. 55. mortuorum cruore rubens mare vel spumans dici putabat: cum qua interpretatione conferri potest Bergleri adnotatio ad Alciphr. I. 1. Nihil tam artificiosis commentis indigemus. Florere dicitur quod abundat aliqua re. In hymno Homerico in Apoll. v. 135. 139.
χρυσῷ δ' ἄρα Δῆλος ἅπασα ἤνθησ᾽, ὡς ὅτε τε οὔρεον οὔρεος ἀνθέον ὕλῃ.
Legitur ibi
οὔρεος ὕλῃ
, quod Lobeckius quum ad Phryn. v. 283. seq.
οὔρεον ὕλῃ
scribi iussit, tantum non penitus persanavit. Vide eundem ad Aiacem p. 332.
637
638.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-396
ναυτικοῖς τ' ἐρειπίοις Libri
ναυτικῶν τ᾽ ἐρειπίων
, nisi quod Flor. Farn.
ἐριπίων
. Genitivos hos cum verbo
ἀνθοῦν
constructos esse putarunt Matthiae in Misc. philol. vol. II. p. 6. et Lobeckius ad Ai. p. 332. Ferri id posset, nisi praegressum esset
ἀνδρῶν Ἀχαιῶν
, quod postulat ut alteri quoque genitivi ad
νεκροῖς
referantur. Quare verum est quod ante Schützium Aurato in mentem venerat,
ναυτικοῖς τ᾽ ἐρειπίοις
.
638
639.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-397
ναῦν τε Auratus et Casaubonus
νεώς τ'
. Alii
νεῶν τ'
.
ἀκήρατον σκάφος Quod ad sententiam attinet, recte fortasse Schützius
ἀκήρατον
cum
ναῦν
coniunxit, intellecto
κατά
, quam ellipsin illo tempore nemo suspectam habebat. Etiam Lobeckius in Paralip. p. 263.
ἀκήρατον
ad
ναῦν
refert. Quamquam res eodem redit, si ad
ναῦν
apposita sunt
ἀκήρατον σκάφος
, ut dicat nos navemque, illaesum alveum. Utrovis enim modo significat alveum navis integrum servatum esse, etsi malo, antennis, remis confractis.
639
640.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-398
ἐξῃτήσατο
ἤτοι τις
Flor.
ἐξηγήσατο
Farn. Vict. Schützius
ἐξηγήσατο
. Cui quae Blomfieldius obiicit, verbum illud a tragicis hoc significatu non usurpari, praetereaque ea emendatione sententiam debilitari atque enervari, quod nulla sit oppositio inter duo verba, quae insit vulgatis aliquis deus (fatis) nos suffuratus est vel impetrando servavit: in iis non multum veri est.
Ἐξηγεῖσθαι
est ducem se praebuit. Et ita Sophocles Oed. Col. v. 1520.
χῶρον μὲν αὐτὸς αὐτὸν ἐξηγήσομαι ἄθικτος ἡγητῆρος.
Et v. 1587.
ὡς μὲν γὰρ ἐνθένδ᾽ εἶρπε, καὶ σύ που παρὼν ἔξοισθ', ὑφηγητῆρος οὐδενὸς φίλων, ἀλλ' αὐτὸς ἡμῖν πᾶσιν ἐξηγούμενος.
Nam ex
ἡμᾶς
et
ναῦν
apud Aeschylum dativos ad hoc verbum repetendos esse non est quod moneam. Deinde opponi sane sibi potuerunt
ἐξέκλεψεν
et
ἐξηγήσατο
. Nam aut subducere deus navem ex procella potuit miraculo aliquo, ut Paridem Venus II. III. 380.
τὸν δ' ἐξήρπαξ' Ἀφροδίτη, ῥεῖα μάλ', ὥστε θεός
, et Hectorem Apollo, quod iisdem verbis dictum XX. 443. idemque similiter Agenorem XXI. 597. aut potuit sine miraculo adiuvare navem gubernantes, ut vincere undarum ventorumque impetum contingeret. Contra quid est impetrando servare? A fatis scilicet. At haec Blomfieldius intulit, non memoravit Aeschylus. Wellaueri interpretatio, deus aliquis aut dolo aut precibus effecit ut servaremur, paene ridicula est. Quem enim precetur deus maiorem deo? Sic quoque ad fatum nusquam memoratum reiiceremur, idque exoratum, quamvis natura sua inexorabile sit: aliter enim ne esset quidem fatum. Et cur tandem addidisset Aeschylus
οἴακος θιγών
, in quae verba interpretes isti ne oculos quidem coniecisse videntur? Sed Schützii tamen illud
ἢ ἐξηγήσατο
hoc habet incommodi, quod
ἐξ
aliter in
ἐξηγήσατο
quam in
ἐξέκλεψεν
dictum est. Itaque recte mihi videor scripsisse
ἐξῃρήσατο
. V. Lob. ad Phryn. p. 718. Id verbum recte in
ᾑρέθη
mutatum est in Demosthenis or. fun. §. 31. p. 1399, 2. Sed firmum stare videtur in Aristophanis Thesm. v. 760.
τίς τὴν ἀγαπητὴν παῖδα σοῦ ἐξῃρήσατο;
Quod si forma ista vulgaris sermonis fuit, optime convenit praeconi. Iustissima autem sic est verborum apud Aeschylum oppositio.
640
642.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-399
ναυστελοῦσ' Quod libri habent,
ναῦν θέλουσ'
, in eo nihil est quod magnopere reprehendatur, tuitusque est Abreschius. Canteri tamen coniectura,
νῦν στελοῦσ'
, a Porsono recepta est. Recte intellexit Blomfieldius requiri praesens: quare
ναυστελοῦσ'
edidit, quae Casauboni coniectura est, valde illa quidem probabilis.
642
643.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-400
ὅρμῳ Butlerus coniecit
ἀγκύραις
. Heathius, miro modo
ἐν ὅρμῳ
κύματος
iungens, navium in ancoris stationem intellexit. At ea aperte ab
ὅρμος
distinguitur in Suppl. v. 734.
οὔτοι ταχεῖα ναυτικοῦ στρατοῦ στολή, οὐδ᾽ ὅρμος, οὐδὲ πεισμάτων σωτήρια ἐς γῆν ἐνεγκεῖν· κοὐδ᾽ ἐν ἀγκυρουχίαις θαρσοῦσι ναῶν ποιμένες παραυτίκα.
Hoc dicit poeta, ut neque in portu fluctibus iactaretur navis, quo impediretur exscensio in terram, retroque in mare navis reiiceretur, neque in saxa et scopulos illideretur.
643
649.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-401
ἀναπνέων Inutilis Valckenarii coniectura est
ἀμπνέων
.
649
651.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-402
ταῦτ' ἔχειν δοξάζομεν Libri
ἡμεῖς τ᾽ ἐκείνους ταῦτ᾽ ἔχειν δοξάζομεν
, recte. Schützius
ἡμεῖς δ᾽ ἐκείνους ταῦτ᾽ ἔχειν δοξάζομεν
, et
ταὔτ'
ex Stanleii coniectura etiam Blomfieldius.
651
652.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-403
εἰ δ' οὖν Aurati coniecturam,
εἰ γὰρ οὖν
, quam suffuratus est Stanleius, recepit Blomfieldius. Male. Non, ut Wellauerus putat, cur fausta cupienda et exspectanda sint, caussa additur, sed potius, quoniam praeco, quum optat, sperare se indicat, addit cur speret.
652
654.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-404
εἰ δ' οὖν Aurati coniecturam,
εἰ γοῦν
, suam fecit Stanleius. Recepit eam Boissonadus, sublata in fine praecedentis versus plena distinctione, et plene interpungens post
ἐξαναλῶσαι γένος
, quo tollitur concinnitas. Vossius
εἰ γοῦν
, non male. Blomfieldius
εἰ γάρ
. Nihil mutandum est.
Εἰ δ' οὖν
est si igitur.
τις
τίς ἀκτὶς
Flor.
654
655.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-405
ζῶντα καὶ βλέποντα Libri
καὶ ζῶντα καὶ βλέποντα
. Toupius Emend. III. p. 557. ex eo quod apud Hesychium legitur,
χλωρόν τε καὶ βλέποντα
(male scriptum
βλέπων
),
ἀντὶ τοῦ ζῶντα
, scribendum censuit
χλωρόν τε καὶ βλέποντα
, mea quidem sententia verissime. Sed Blomfieldio ridiculum videtur
χλωρόν
, iuvenem. Quid vero, ut ridicule interpretaretur, eum impulit? Valentem intelligi poeta voluit.
655
657.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-406
658.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-407
κλύων
κλύων
Flor. ut Vict. sed ab eadem manu
ει
supra scripto.
κλύειν
Farn. cum glossa
ἀκούειν
.
658
659.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-408
ὠνόμαζεν Si recte legitur
ὠνόμαζεν
, intelligendum putem ita ut sit coepit nominare. Sed dubitari potest an
ὠνόμασεν
scripserit Aeschylus. V. ad Eur. Iph. Aul. v. 418. 1072.
φερεγγύῳ
dixit Aeschylus Suppl. v. 38. Infra v. 751. verum fortasse est
σεβίζω
, quod Flor. praebet.
659
661.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-409
προνοίαισι Libri
προνοίας
. Emendavit Pauwius. Hoc dicitur, an aliquis, quem non videmus, fatis destinatorum praescius linguam opportune regens?
661
664.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-410
NA Hunc versum non logaoedicum esse, qui sequuntur Anacreontei videntur arguere. Quare, ut concinni sint inter se concordantes numeri, prima syllaba recidenda esse videtur, ut sola per se constet:
τίς ποτ' ὠνόμαζεν ὧδ' ἐς τὸ πᾶν ἐτητύμως
.
664
666.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-411
ἑλέναυς Libri
ἑλένας
. Id Salmasius in Exerc. Plin. p. 78. Dorice pro
Ἑλένης
dictum esse putavit. Scholiastae ineptae explicationi,
ὁ ἑλὼν καὶ καθελὼν τὸν τῆς Ἑλένης ἄνδρα Ἀλέξανδρον, καὶ τὴν πόλιν αὐτοῦ
, Scaliger haec adscripsit,
“si Agamemnon est ἑλανδρος τῆς Ἑλένης, non tamen propterea Ελένη dicta fuerit ἀπὸ τοῦ ἑλεῖν.”
Schneidewinus ad Ibycum p. 146.
ἑλέπτολις
. Quod graviter vituperat Lobeckius Paralip. p. 228. defendens
ἑλένας
, sed ut non satisfaciat. Recte
ἑλέναυς
Blomfieldius et Elmsleius ad Bacch. v. 508. ubi aliquot similia ex tragicis exempla congessit. Ceterum et numerorum concinnitas, et quae in recitando tribuenda singulis verbis vis est, monstrat non posse hunc cum sequente versu in unum coniungi numerum, sed in
ἑλέπτολις
ultimam syllabam ancipitis lege pro longa esse.
666
667.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-412
ἁβροτίμων In Farn. ad
ἁβροτίμων
adscripta est interpretatio
τῶν λίαν τιμίων
. Salmasius in Exerc. Plin. p. 78. scripsit
ἁβρόπινον
, quod Porsonus et Blomfieldius receperunt. Usus est hac voce Lycophron v. 863. quem ab Aeschylo eam sumpsisse Blomfieldius coniicit ex eo quod paullo ante ad v. 855. a Tzetza dictum est
γίνωσκε, ὦ Λυκόφρων, ὅτι τινὰς μὲν λέξεις ἀπὸ Αἰσχύλου κλέπτεις
. At id ad
εὐμαρίδας
spectat. Interpretem codicis Farnesiani aliquis
ἁβροτίμων
legisse suspicetur. Ego quidem etsi aptissimum esse
ἁβρόπινον
fateor, tamen audacius compositam vocem eo minus spreverim, quod simili
ἁβρόπηχυν
Euripides usus est in Iph. Taur. v. 1147.
667
668.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-413
προκαλυμμάτων Quid
προκαλύμματα
sint declaratur Pollucis verbis III. 37.
τὸ δὲ παρὰ τῇ εὐνῇ παραπέτασμα παστός
.
ἔπλευσε Scriptum
ἔπλευσεν
in libris est.
668
669.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-414
γίγαντος Bene Wakefieldius in Silva crit. I. p. 41. huc rettulit Hesychii adnotationem
γίγαντος, μεγάλου, ἰσχυροῦ, ὑπερφυοῦς
.
669
671-672.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-415
πλάταν ἄφαντον κελσάντων Libri
πλάταν ἄφαντον κελσάντων
. Ad
πλάταν
in Farn. adscriptum
τὴν κώπην
. Canterus
πλάτας
coniecit, Heathius
πλατῶν
. Et potuit profecto
ἴχνος πλατῶν ἄφαντον
coniungi, quum
πλάται
numero plurali etiam unam navem interdum significent, ut in Iph. Taur. v. 1140. 1358. Deinde
κέλσαντες
Blomfieldio teste Auratus, quem Spanhemius
κέλσαντάς
coniecisse scribit, et Musgravius. Recepit hoc Porsonus: sed quum ita interpunxerit,
κυναγοὶ κατ᾽ ἴχνος, πλάταν ἄφαντον κέλσαντες Σιμόεντος ἀκτὰς ἐπ' ἀξιφύλλους
, pervertit sententiam. Non enim persequentium, sed eorum quos persequebantur navis
ἄφαντος
erat dicenda. Id animadvertens, ut videtur, Blomfieldius, in ceteris sequens Porsonum,
κατ᾽ ἴχνος πλατᾶν ἄφαντον
scripsit. Nihil mutandum esse vidit Wellauerus. Paris enim et Helena sunt de quibus dictum est
κελσάντων πλάταν ἄφαντον ἐπ᾽ ἀκτὰς Σιμόεντος
, quorum
κατ᾽ ἴχνος
sunt (nam omissum est
ᾔεσαν
) illi qui eos persequuntur armati.
ἀκτὰς
ἀκτᾶς
Flor.
673.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-416
ἐπ' ἀξιφύλλους Mirum est quod Porsonus et servavit
ἐπ' ἀξιφύλλους
, quod in Flor. Vict. est, et ne dubitationis quidem notam apposuit. In Farn. paullo emendatius scriptum, Elmsleio teste,
εἰς ἀξιφύλλους
, et additum
συνίζησις
. Sed
εἰς
pro
ἐπ'
esse scriptum non adnotavit Bekkerus.
673
676.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-417
τελεσσίφρων
τελεσσίφρων
, ut Arnaldus scribendum vidit, Farn.
τελεσίφρων
Flor. Vict.
676
677-678.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-418
ἀτίμωσιν
ἤλασε τραπέζας ἀτίμως, ἵν᾽ ὑστέρῳ χρόνῳ
Flor. Vict.
ἤλασε τραπέζας ἀτίμως ὑστέρῳ χρόνῳ
, adiectis glossis
ἐπέφερε
et
ἕνεκα
, Farn.
ἤλασεν
Porsonus. Cantero
ἀτίμωσιν
debetur.