1243.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-737
NA Huc revocandum esse hunc versum, qui in libris post v. 1249. intrusus sensum turbabat, hic autem ad sententiam plane necessarius est, ostendi in dissertatione de versibus spuriis apud Aeschylum p. VII. sive in Opusc. vol. II. p. 80. seq. Obsecuti sunt novissimi editores, ut in re apertissima.
1243
1244.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-738
ἄξει νιν
ἄξειν νιν
Vict.
ἄξειν νυν
Flor.
ἄξει νιν
Farn.
1244
1245.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-739
μέτοικος Libri
κάτοικος
. Scaliger
κάτοικτος
. Sagacius Auratus
πρόσοικος
, ut Blomfieldius refert. Scribendum
μέτοικος
. Respicit quae v. 1234. dixerat: confirmaturque verbis quae sequuntur,
οἵ τ' εἶχον πόλιν
, qui opponuntur
τῷ μετοίκῳ
. Eandem emendationem fecit H. L. Ahrens.
1245
1248.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-740
1249.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-741
ἰοῦσα πράξω Libri
ἰοῦσα πράξω
. Auratus
ἰοῦσα πράξω
. Heathius
ἰοῦσα κἀγώ
, quod recepit Schützius. Iacobsius ad Anthol. vol. III. t. 1. p. 111.
ἰοῦσ᾽ ἅπαξ ὀτλήσομαι τὸ κατθανεῖν
, numero pravo nec verbo accommodato. Prorsus admitti non potest quod P. Camperus ad Eur. El. p. 431. manifestum esse ait tragicum dedisse,
ἰδοῦσ' ἃ πράξω
. Id ne Graecum quidem est. Nihil mutandum est.
Πράξω
refertur ad sequens
ὀτλήσομαι τὸ κατθανεῖν
. Ita locutus est Aeschylus etiam v. 1640.
πρᾶσσε, πιαίνου, μιαίνων τὴν δίκην, ἐπεὶ πάρα.
1249
1250.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-742
τὰς πύλας Libri
τὰς πύλας
. Emendarunt Auratus et Canterus.
1250
1254.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-743
πολλὰ δὲ σοφή
πολλὰ δ᾽ αὖ σοφή
Farn. Vict.
πολλὰ δὲ σοφὴ
Ven. Flor.
1254
1255.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-744
1258.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-745
χρόνον
οὐ ξένοι χρόνῳ πλέων
Flor. Vict.
οὐ ξένοι χρόνῳ πλέω
Ven.
οὔ. ξένοι. χρόνῳ πλέῳ
Farn.
ὦ ξένοι
Casaubonus, Pearsonus, Schützius, Blomfieldius. Auratus
οὐ ξέναι
, in quod etiam Pearsonus incidit. Aliorum inutiles coniecturas memoravit Wellauerus, qui illud
χρόνῳ πλέων
recepit. At languidum est
πλέων
, quod si ponere volebat Aeschylus, dicere debebat
ἄλυξίς ἐστιν οὐ πλέων χρόνῳ, ξένοι
, nec satis apta est responsio ad ea quae dixerat chorus, praesertim graviter repetita negatione. Si cunctando nihil se proficere diceret Cassandra, omisisset, opinor, illud
πλέων
, satisque habuisset dicere
οὐκ ἔστ᾽ ἄλυξις, οὔ, ξέναι, χρόνῳ
. Non
πλέω
corrigendum erat, sed
χρόνῳ
mutandum in
χρόνον
.
1258
1259.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-746
τοῦ χρόνου Schützius coniecerat
τῷ χρόνῳ
. Elberlingius
ὁ ὕστατος τοῦ χρόνου
fere idem quod
ὁ ὕστατος χρόνος
significare vult, sicuti
τὸν πολλὸν τοῦ χρόνου
dixerit Herodotus, comparatque illud in Choeph. v. 621.
κακῶν δὲ πρεσβεύεται τὸ Λήμνιον λόγῳ
. Videtur id iam Stanleio in mentem venisse, hanc interpretationem afferenti una cum altera, qua
ὁ ὕστατος
homo intelligitur: quam quum vituperavit Elberlingius, non ipsam debebat interpretationem reprehendere, sed quod eam interpretes fere obscuris parumque aptis verbis enuntiarunt. Mihi illa ut simplicior, ita verior videtur. Sensum aeque et constructionem optime declares Graece:
ὁ δ᾽ ὕστατός γε τοῦ χρόνου μακαρίζεται
, ultimus antefertur propter dilationem.
1259
1262-1263.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-747
NA Hi versus in libris inverso ordine leguntur, servatis vicibus personarum, hoc modo,
ΚΑΣ. οὐδεὶς ἀκούει — ΧΟΡ. ἀλλ᾽ εὐκλεῶς τοι
. Verum ordinem restituit Heathius.
1264.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-748
σῶν Libri
τῶν τε γενναίων τέκνων
. Recte Auratus
σῶν
, quod suum fecit Stanleius. Haec ubi dixit Cassandra, pergens versus aedes regias subito retinet gressum atque avertit se.
1264
1268.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-749
φόνον
φόβον
Ven. Flor. Vict. Sic etiam Farn. sed ad
β
supra adscripto
ν
. Ac
φόνον
scribendum esse viderunt Auratus et Canterus.
1268
1269.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-750
καὶ πῶς; τόδ' ὄζει θυμάτων ἐφεστίων. Libri
καὶ πῶς τόδ᾽ ὄζει θυμάτων ἐφεστίων;
Primus Pauwius
καὶ πῶς; τόδ᾽ ὄζει θυμάτων ἐφεστίων
. Dobraeus ad Aristoph. Plut. v. 1021. p. 129.
τάδ' ὄζει
coniiciebat,
καὶ πῶς
sic nude positum afferens ex Choeph. v. 763. et Euripidis Or. v. 1110. Formula haec mirantis est.
1269
1275-1276.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-751
ἄλλως· θανούσῃ Libri
οὗτοι δυσοίζω θάμνον ὡς ὄρνις, φόβῳ, ἀλλ' ὡς θανούσῃ μαρτυρεῖτέ μοι τόδε
. Monui in adnotatione ad interpretationem Humboldti haec sic scribenda esse,
οὗτοι δυσοίζω θάμνον ὡς ὄρνις φόβῳ ἄλλως· θανούσῃ μαρτυρεῖτε μοι τόδε.
Non ego, inquit, ut avis virgultum, prae timore frustra metuo: testamini hoc mortuae, quum mulier pro me muliere et vir pro infausti connubii viro ceciderit. Scholiastes
οὐ δυσχεραίνω, φησίν, ὡς ὄρνις θέλουσα εἰς καλιὰν εἰςελθεῖν καὶ θῆρά τινα φοβουμένη
. Hesychius
δυσοίζει, δυσχερεῖ
(scr.
δυσχεραίνει
),
ὑπονοεῖ. Λάκωνες
. Et
δυσοίζειν, φοβεῖσθαι, ὑποπτεύειν
. Et
δυσοίζου, οἰωνιζομένου καὶ ἄγαν ὑποπτεύοντος
. Idem
ἐδύσυξα
(sic),
ὑπενόησα
. Metuendi significatu dicitur hoc verbum in Rheso v. 724. 805. Avis circumspectans intelligitur, cauteque intrans in virgulta.
1278.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-752
δυςδάμαρτος Ambigitur sitne nominativus
δυςδάμαρτος
, ut Aegisthum, an genitivus, ut Agamemnonem dicat. Ut nominativum Scottus in appendicem Thesauri Stephaniani rettulit. Genitivum esse iudicarunt Stanleius, Schützius, Blomfieldius, alii. Recte, mea sententia. Nam non solum illis,
γυναικὸς ἀντ᾿ ἐμοῦ
, aptius opponitur
δυςδάμαρτος ἀντ᾽ ἀνδρός
, sed etiam Aegisthus, quia moechus, non maritus Clytaemnestrae est, neque per mulieris istius malitiam, sed propter proprium flagitium perit, perperam ita appellaretur: quod contra in Agamemnonem optime quadrat hoc nomen, ut et maritum et fraude morientem uxoris.
1278
1279.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-753
ἐπεξενοῦμαι Hesychius
ἐπεξενοῦσθαι, μαρτύρεσθαι, πορεύεσθαι. Σοφοκλῆς Ἀχαιῶν συλλόγῳ καὶ Αἰσχύλος Κρήσσαις
. Apollonius in Lexico Homerico
ξεινοδόκος, ξενοδόχος, ὁ τοὺς ξένους ὑποδεχόμενος. ὁ δὲ Πίνδαρος (fr. 278. Boeckh.) “ξεινοδόκησέν τε δαίμων,” ἀντὶ τοῦ ἐμαρτύρησε. καὶ ἐν τῇ Ὀδυσσείᾳ (XVIII. 64.) “ξεινοδόκος μὲν ἐγώ” ἔδοξέ τισι λέγειν. φησὶ γοῦν Σιμωνίδης (p. 82. Schneidew.) ξεινοδόκων δ᾽ ἄριστος ὁ χρυσὸς ἐν αἰθέρι λαμπρός, ἀντὶ τοῦ μαρτύρων
. Conf. Etym. M. p. 610, 44.
1279
1281-1282.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-754
ἅπαξ ἔτ' εἰπεῖν ῥῆσιν, οὐ θρῆνον θέλω ἐμὸν τὸν αὐτῆς. Vulgo legebatur
ἅπαξ ἔτ᾽ εἰπεῖν ῥῆσιν ἢ θρῆνον θέλω ἐμὸν τὸν αὐτῆς
. In Ven.
ἐς
pro
τ'
scriptum est. Quod Elmsleii monitu pro
αὑτῆς
, quod Vict. habet, restituit Blomfieldius,
αὑτῆς
, praebent codices, consentientes cum Vict. in
ῥῆσιν ἢ θρῆνον
. Quod in adnotatione ad versionem Humboldti scribendum esse censebam,
ῥύσιον θρῆνον
, quem locum hic habeat videre se negat Blomfieldius, non cogitans id me vindicem questum voluisse intelligi. Ipse igitur vulgatae, opinor, scripturae tuendae adfert illud in Suppl. v. 260.
μακράν γε μὲν δὴ ῥῆσιν οὐ στέργει πόλις
.
Ῥῆσιν
quin dicere Aeschylo licuerit, quis dubitabit? Illud quaerendum erat, ecquem, qui poeta esset, tam languidam ac plane stultam verborum consociationem, quam illud
ῥῆσιν ἢ θρῆνον
est, non puduisset. Tueri si
ῥῆσιν
volebat, scribere debebat
ἅπαξ ἔτ᾽ εἰπεῖν ῥῆσιν, οὐ θρῆνον θέλω ἐμὸν τὸν αὐτῆς.
Idque ut facillimum et aptissimum posui.
1282-1286.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-755
ἡλίῳ δ' ἐπεύχομαι πρὸς ὕστατον φῶς, βασιλέως τιμαόρους ἴσας δίκας φανέντας ἀσκεύοις ὁμοῦ ἐχθροῖς φονεῦσι τοῖς ἐμοῖς τίνειν ἐμοῦ δούλης θανούσης εὐμαροῦς χειρώματος. Libri
ἡλίῳ δ᾽ ἐπεύχομαι πρὸς ὕστατον φῶς τοῖς ἐμοῖς τιμαόροις ἐχθροῖς φονεῦσι τοῖς ἐμοῖς τίνειν ὁμοῦ, δούλης θανούσης εὐμαροῦς χειρώματος
. Auratus, Scaliger, Vossius male
διὰ
pro
ὁμοῦ
. Ego in adnotatione ad Humboldti interpretationem coniiciebam
ἐμοῦ
. Blomfieldius plana constructione edidit
τοὺς ἐμοὺς τιμαόρους ἐχθροῖς φονεῦσι τοῖς ἐμοῖς τίνειν ὁμοῦ, δούλης θανούσης, εὐμαροῦς χειρώματος
. Planior etiam et elegantior esset constructio, si interpunctiones omisisset. Scholefieldius Pearsoni coniecturam recepit,
τοῖς ἐμοῖς τιμαόροις ἐχθροὺς φονεῦσι τοὺς ἐμοὺς τίνειν ὁμοῦ, δούλης θανούσης, εὐμάρους χειρώματος
. Ita interpretatur ut simul inimici mei solvant poenas ultoribus meis occidentibus eos. Sed id nemo non videt quam durum sit et inscite dictum. Mihi aliter iudicandum videtur. Intelligi quidem possunt quae hic scripta habemus, si ex
φονεῦσι
repetatur
αὐτούς
, quamquam apertior esset constructio
σφ'
ante
ὁμοῦ
inserto, hoc sensu, precor, ut ultoribus meis, qui inimici sunt meis occisoribus, hi simul luant pro servae facili caede. Sed sententia illa habet quo displiceat. Nam sic
ὁμοῦ
vix potest aliter accipi, quam ut simul cum caede Agamemnonis etiam Cassandrae illi interfectionem luant. At id, si propter Agamemnonem punientur, sponte consequetur: ut ineptum sit Cassandram, quum iam introitura erat, rursum se convertere ad chorum et, quasi magnum quid et memorabile dictura esset, proferre quod dici non erat operae pretium. Immo aliud, opinor, in mente habebat summus poeta: fatidicam virginem, quod paullo ante obscurius significaverat, id nunc eam gravius, atque ita uti eventurum atque in proxima fabula appariturum erat, praedicere volebat: id erat autem, precari Cassandram ut ambo, Clytaemnestra atque Aegisthus, una eodem capti dolo ab Oreste et Electra occiderentur. Quare non dubito quin versus exciderit, in cuius fine erat
ὁμοῦ
, quod librarii, omisso per errorem eo versu, transtulerunt in finem proximi versus, ubi scriptum erat simile vocabulum
ἐμοῦ
. Neque vero suos ultores recte diceret Cassandra: non enim ipsam, sed Agamemnonem vindicaturi venient. Quare illud
τοῖς ἐμοῖς τιμαόροις
ortum esse videtur ex eo quod mox in eodem versus loco sequitur
τοῖς ἐμοῖς
, ab Aeschylo autem haec tali fere modo scripta esse puto,
ἡλίῳ δ' ἐπεύχομαι πρὸς ὕστατον φῶς, βασιλέως τιμαόρους ἴσας δίκας φανέντας ἀσκεύοις ὁμοῦ ἐχθροῖς φονεῦσι τοῖς ἐμοῖς τίνειν ἐμοῦ δούλης θανούσης εὐμαροῦς χειρώματος.
Etenim Hesychius hanc vocem
ἀσκεύοις
ex Agamemnone attulit, cuius glossa apertum est quam accommodata sit huic loco,
ἀσκεύοις, γυμνοῖς, ἀπαρασκεύοις. Αἰσχύλος Ἀγαμέμνονι.
1288.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-756
ἂν πρέψειεν Libri
σκιά τις ἂν τρέψειεν
. Porsonus,
ἂν
deesse videns,
ἂν τρέψειεν
, quod ab aliis receptum est, et mox
δυστυχεῖ
edidit, quod Blomfieldius
δυστυχοῖ
scripsit. Vict.
δυστυχῶν
. Recte vero codices
δυστυχῆ
, quod post Wellauerum, hanc vulgatam scripturam esse ratum, edidit Scholefieldius. Sed in prioribus verbis qui sensus requireretur Boissonadus vidit, qui recte scripsit
ἂν πρέψειεν
. Rarior est hic aoristus. Sed Photius
πρέψαι
, inquit,
τὸ ὁμοιῶσαι. Αἰσχύλος
. Hesychius
πρέψας, εἰκασμένος, εἰκασθείς
.
1288
1289.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-757
βλάβαις
βουλαῖς
Ven.
ὤλεσεν Deinde libri
ὤλεσεν
.
1289
1290.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-758
ταῦτα ... ἐκείνων Multum a vero aberrarunt interpretes ii qui
ταῦτα
ad postrema illa,
τὰ δυστυχῆ
, rettulerunt: quorum Schützius magis dolere deleta malorum memoria Cassandram putavit, quia, si altius animis hominum inhaereret, melius ad sapientiam ea uterentur; Gallicus autem interpres, De la Porte du Theil, ita interpretatur, toutefois, leur bonheur fait plus de pitié que leur malheur, Scholefieldius denique, dubius haerens, hoc magis deplorari coniicit, si quis ex adversis ad secundas res transierit. Nihil horum in mentem venerat Aeschylo. Verum hic quidem Butlerus vidit,
ταῦτα
ad utrumque illud, quod et felicitas hominum vanum simulacrum est et infortunii subito exstinguitur memoria,
ἐκείνων
autem ad ipsius Cassandrae sortem pertinere.
1290
1291.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-759
πράσσειν
πράσσειν
Porsonus. Libri
πράττειν
.
1291
1292.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-760
δακτυλοδείκτων Libri
δακτυλοδεικτῶν
. Emendavit Pauwius. Deinde libri
δακτυλοδεικτῶν δ'
. Perverso sensu Blomfieldius cum Casaubono
δακτυλόδεικτον δ'
. Recte Schützius in minore editione
δακτυλοδείκτων δ'
.
1292
1294.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-761
μηδ' ἐςελθὼν τάδε φωνῶν Libri
μηκέτι δ᾽ εἰςέλθῃς, τάδε φωνῶν
. Meam emendationem,
μηδ' ἐςελθὼν τάδε φωνῶν
, receperunt Wellauerus et Scholefieldius, tum etiam Blomfieldius, sed ille
τάδε φωνῶν
Dobraei monitu rectius coniungens: quamquam id eo quidem non efficitur, quod in Choeph. v. 310. ita dicitur,
δράσαντι παθεῖν, τριγέρων μῦθος τάδε φωνεῖ
. Sententiam illustravit Lobeckius Aglaoph. p. 1239.
1294