1296.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-762
NA Excidit post
Ἰλίου
aliquid, fortasse
διὰ παντός
, ut est in Choeph. v. 847.
ἢ πάνυ θήσειν Ἀγαμεμνονίων οἴκων ὄλεθρον διὰ παντός.
Respondent enim inter se duo systemata.
1296
1299.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-763
κτανοῦσι Canterus,
κτανοῦσι
coniiciens, saltem
κτανοῦσι
debebat. Nihil vero mutandum. Nunc, inquit, si ille priorum sanguinem luit, et mortuis (Iphigeniae) moriendo aliarum mortium (suae ipsius) poenas adducit, quis haec audiens se innoxio genio natum censebit?
1299
1300.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-764
ποινὰς θανάτων ἐπικραίνει
ποινὰς θανάτων ἄγαν ἐπικρανεῖ
. Quod ego scribendum monui,
ποινὰς θανάτων ἐπικραίνει
, firmatur eo quod
ἄγαν
deest in Ven. Flor. Blomfieldius tamen cum H. Vossio edidit
ἄτην τε κρανεῖ
, non de nihilo illud
ἄγαν
irrepsisse ratus. Profecto non de nihilo: nam Triclinius vel alius metrorum studiosus addidit, quod hominum genus et v. 1294. et ubique paroemiacos, qui non in ipso fine totius anapaesticae orationis sunt, in versus acatalectos mutare consuevit. In
ἐπικρανεῖ
autem, quod libri habent, penultima syllaba nullo modo produci potest.
1300
1301.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-765
τίς ποτ' ἂν εὖ εὔξαιτο βροτῶν Libri
τίς ἂν εὔξαιτο βροτῶν
. Porsonus ad Aristoph. Eccl. v. 363.
τίς ἂν οὖν
, quod Scholefieldius ut e malis minimum se recepisse dicit. Malum profecto est. Canterus
τίς ἂν οὐκ εὔξαιτο
, quod recepit Blomfieldius. Et hoc quidem maius malum est: nam omnes, etiam qui nihil umquam de Agamemnonia domo inaudiverunt, innocua fortuna nati esse optant. Reisigii decretis addictus Ritschelius in Schedis criticis p. 38.
τίς ἄγαν εὔξαιτο
coniiciebat. Scribendum erat
τίς ποτ' ἂν εὖ εὔξαιτο βροτῶν
. Vidit hoc etiam E. A. I. Ahrens. Plerumque
ποτέ
in initio orationis, rarius in apodosi invenitur, ut in Sophoclis Trach. v. 1230.
οἴ μοι, τὸ μὲν νοσοῦντι θυμοῦσθαι κακόν· τὸ δ᾽ ὧδ᾽ ὁρᾶν φρονοῦντα τίς ποτ' ἂν φέροι;
1301
1303.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-766
ὤμοι Libri hic et v. 1305.
ὤμοι
, quod revocavit Blomfieldius. Inde a Stanleio
ᾤμοι
scribi coeptum. Diversae de
οἴμοι, ᾤμοι, ὤμοι
sententiae et grammaticorum sunt et recentiorum criticorum. V. ad Soph. Oed. Col. v. 824. Subtiliter de his disputavit Reisigius in Enarratione Oed. Col. p. CXVII. Si quid est inter
ὤμοι
et
οἴμοι
discriminis, hoc esse puto, ut
οἴμοι
doloris sit,
ὤμοι
rei malae eiusque inopinatae. Quare libros sequendos duxi. Ceterum Blomfieldius, librorum scripturam,
ὤμοι, πέπληγμαι καιρίαν πληγὴν ἔσω
, miserabiliter frigere ratus, scripsit
ὤμοι, πέπληγμαι· καιρίαν πληγὴν ἔχω
. Vereor ne illud alii de emendatione ista dicant. Euripides Hel. v. 356.
αὐτοσίδαρον ἔσω πελάσω διὰ σαρκὸς ἅμιλλαν
.
1303
1304.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-767
NA Huic versui et versui 1306. tum a versu 1308. singulis distichis praefixa est in editionibus veteribus nota hemichorii, sed in codicibus Ven. Flor. Farn. ubique chori nomen adscriptum est. Ostendi in dissertatione prima de choro Eumenidum p. 9. sive in Opusc. II. p. 130. haec a singulis quindecim senibus, ex quibus compositus erat chorus, recitari. Initium fit ratione quadam epodica, ut trimeter Agamemnonis et qui eum sequitur trochaicus chorici senis pro stropha, et statim eadem metra pro antistropha sint, quas tertii senis trochaicus epodi loco sequatur. Ex ea re intelligi potest stetisse chorum κατὰ ζυγά, certe quo tempore clamantem audit Agamemnonem. Apte comparari potest adnotatio haec scholiastae Aristophanis ad Acharn. v. 203.
γέγραπται δὲ τὸ μέτρον τροχαϊκόν, πρόςφορον τῇ τῶν διωκόντων γερόντων σπουδῇ. ταῦτα δὲ ποιεῖν εἰώθασιν οἱ τῶν δραμάτων ποιηταὶ κωμικοὶ καὶ τραγικοί, ἐπειδὰν δρομαίως εἰςάγωσι τοὺς χορούς, ἵνα ὁ λόγος συντρέχῃ τῷ δράματι.
Approbarunt propositas a me distinctiones novissimi editores. Sed Godefridus Müllerus sua quadam ratione operam dedit ut duodecim chori personas esse doceret, refragante et re ipsa et testimonio scholiastae Aristophanis ad Equitum v. 586. Voluit enim
γεροντίαν
quandam hic introduci: de quo commento, quod fictum est pro arbitrio, dixi in Opusc. VI. 2. p. 136. seq. Qui similiter de hac scena statuit, Ferdinandus Bambergerus in dissertatione de carminibus Aeschyli a partibus chori cantatis, Marburgi a. 1832. edita, scite animadvertit p. 55. ex distichis illis, quae inde a v. 1308. sequuntur, secundo tertium, quarto quintum, sexto septimum, octavo nonum, decimo undecimum respondere. Nisi falsa opinione praepeditus fuisset, suspicatus esset
ζυγά
hunc in modum disposita fuisse,
β'. α'. γ'. δ'. ε'. ϛ'. ζ'. η'. θ'. ι'. ια'. ιε'. ιβ'. ιγ'. ιδ'.
1304
1305.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-768
NA Male Stanleius post
ὤμοι
interpunxerat. Correxit Blomfieldius.
1305
1306.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-769
οἰμώγματι
τοἔργον εἰργάσθαι
Farn. Deinde idem et Ven.
οἰμώγμασιν
. Flor. Vict.
οἰμώγματι
. Hoc servandum duxi, quum verisimilius sit grammaticorum subtilitati deberi pluralem, quod bis exclamasset Agamemno.
1306
1307.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-770
ἀλλὰ κοινωσώμεθ' ἄν πως ἀσφαλῆ βουλεύματα. Libri
ἀλλὰ κοινωσώμεθ᾽ ἄν πως
. Porsonus
ἀλλὰ κοινωσαίμεθ᾽ ἄν πως
, quod Blomfieldius tolerabilius reddere studuit
ἂν πῶς
scribens apponensque in fine versus signum interrogationis. Secutus est Scholefieldius, sed tamen ut dubitaret an
ἄν πως
esset scribendum. Alii alia coniecerunt. Scribendum erat
ἀλλὰ κοινωσώμεθ᾽ ἄν πως ἀσφαλῆ βουλεύματα
. In eandem sententiam incidisse videtur G. Bernhardy in Syntaxi Graeca p. 331.
1307
1311.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-771
νεορρύτῳ
ὅτι νεορρύτῳ
Ven. Flor. Farn.
δὲν νεορρύτῳ
Vict. Blomfieldius suspicari aliquem posse ait
νεορρύτῳ
. Wellauerum, qui choreutarum gladios intelligendos putabat, reprehendit Scholefieldius, Clytaemnestrae gladium recte intelligens: sed fallitur recenti caede madidum cum aliis interpretans, nec videns, quod viderat Humboldti interpretationem secutus Wellauerus,
νεόρρυτον
longa
υ
dici gladium modo e vagina extractum.
1311
1316.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-772
οἳ δὲ τῆς μελλοῦς
οἱ δὲ μελλούσης
Farn. Vict. Glossa in Farn.
τυραννίδος δηλονότι
. Paulo propius verum Ven. Flor.
οἱ δὲ τῆς μελλούσης
. Legendum esse
οἳ δὲ τῆς μελλοῦς
ostendunt Tryphonis verba in libello de tropis in Museo crit. Cantabr. I. p. 49. et in Museo crit. Vratisl. I. p. 10.
κατὰ παρωνομασίαν, ὡς χρυσῶ ἀπὸ χρυσοῦ, οὕτως ὠνόμασται καὶ παρ' Αἰσχύλῳ μελλώ· “χρονίζομεν ὧδε, τῆς μελλοῦς χάριν.”
In Manuelis Moschopuli Opusc. p. 78.
ὡς καὶ παρ' Αἰσχύλῳ ὠνόμασται “χρονίζομεν ὧδε, τῆς μελλοῦς χάριν.”
Non male hoc auctore
χάριν
legeretur pro
κλέος
, quod Aeschylei libri habent.
1316
1317.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-773
πέδῳ Libri
πάθος πατοῦντες
. In adnotatione ad Humboldti interpretationem poni iusseram
πέδον
, quod
πέδῳ
scribendum esse nunc ex Ioannis Alexandrini
τονικοῖς παραγγέλμασι
p. 36, 8. constat. Blomfieldius et Wellauerus quum tuendae librorum scripturae illud in Choephoris v. 631. adhibuerunt
τὸ μὴ θέμις γὰρ οὐ λαξ πέδον πατούμενον
, corrupta corruptis defenderunt. Constructionem quidem illam duplicis accusativi Graecam esse nemo hodie nescit, sed quae sunt eius exempla si quis cum hoc conferat, vereor ne deprehendat valde esse dissimilia: ut quod supra v. 781. scriptum est,
Ἰλίου φθορὰς ψήφους ἔθεντο
. Nam in his qui proprie cum verbo coniungitur accusativus etiam proprie est intelligendus: ex quo consequitur
πέδον πατεῖν
vix aliud significaturum esse quam in terra incedere: ut recte dicatur
ὁδὸν
vel
πορείαν πέδον πατεῖν
. Sed ubi de conculcando et proterendo sermo est, aliud exspectes loquendi genus. Atque, ut quis in Agamemnone
πέδον
ferat, difficilius id feretur in nominativorum constructione, quae est in Choephoris.
καθεύδουσιν
καθεύδουσι
Flor. Sed ceteri
καθεύδουσιν
.
1317
1319.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-774
πέρα Libri
τοῦ ὁρῶντός ἐστι καὶ τὸ βουλεῦσαι πέρι
. Miratus Blomfieldius, quod interpretes in loco satis aperto haesissent, constructionem esse putabat hanc,
ἐστὶ καὶ τὸ βουλεῦσαι περὶ τοῦ ὁρῶντος
, quoniam mortuo succurrere non possumus, at saltim de interfectoribus eius consilium ineamus: idque confirmari censebat iis quae proximus senex dicit. Mirum vero, hoc probatum esse a Wellauero. Si sana est librorum scriptura, haud dubie vera est Scholefieldii interpretatio, qui aliquid facturus sit, eum etiam deliberare decet de re gerenda. Conferri ille iubet adnotata sua ad Hecubae v. 502. cuius libri mihi non est copia: sed quod ibi legitur,
Ἀγαμέμνονος πέμψαντος, ὦ γύναι, μέτα
, valde diversum est, ut per tmesin dictum. Apud Aeschylum si
πέρι
refertur ad intellectum
τοῦ ὁρᾶν
vel
δρωμένου
, insolentior videtur haec ratio loquendi et quae vix defendi possit. G. Bernhardy quum in Syntaxi Graeca p. 260. suspicabatur lucem afferri huic particulae usui posse ex illo Theognidis v. 117.
κιβδήλου δ᾽ ἀνδρὸς γνῶναι χαλεπώτερον οὐδέν, Κύρν', οὐδ᾽ εὐλαβίης ἐστὶ περὶ πλέονος,
miscuit incomparabilia. Recte vero videtur Schützius in minore editione
πέρι
in
πέρα
mutavisse. Coniiciat quis forsitan
πάρος
: sed aptius esse
πέρα
monstrat responsio alterius.
1319
1322.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-775
τείνοντες Libri
κτείνοντες
, quod in Farn. ita explicare studuit interpres,
ἤχουν τρόπον τινὰ τῷ θανάτῳ παραδιδόντες τὴν ζωὴν ἡμῶν
. Sed nemo non probavit Canteri emendationem
τείνοντες
.
1322
1324.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-776
κράτη Libri
κράτη
. Correxit Casaubonus.
1324
1327.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-777
μαντευσόμεσθα
μαντευσόμεθα
Flor.
1327
1328.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-778
θυμοῦσθαι Libri
μυθοῦσθαι
, quod Schneiderus in Lexico pro
μυθεῖσθαι
vitiose scriptum putabat. Incredibile est non offendisse in inaudito verbo criticos, nec vidisse nihil illud nisi antiquum errorem esse librarii
θυμοῦσθαι
scribere debentis. Vidit hoc etiam E. A. I. Ahrens.
1328
1330.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-779
ᾐθέομαι Libri
ᾐθέομαι
. Porsonus
ᾐδοῦμαι
, quem non secuti sunt Blomfieldius et Scholefieldius, quod
αἰθεῖν
breve
ι
habere ex Persarum v. 416. appareat. Sensus verborum hic est, undique conveniunt mihi argumenta, ut hanc sententiam probem, certo cognoscendum esse quid agat Atrides. Monet autem res ipsa, ut eum qui haec loquitur coryphaeum esse statuamus, qui se ducem praebeat choro in aedes irrupturo.
1330