489.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-313
ᾔσθ' Libri
εἰσῆλθ' ἀνάριστος
, nisi quod
εἰσῆλθ'
, superscripto
ες
, Flor. Fuere qui ad puerile traiectionis auxilium confugerent, quos notavi Opusc. III. p. 105. Blomfieldius ex margine Askewiana recepit
εἰσῆλθ'
, in quo nihil est quod quis reprehendat, modo appareret unde
εἰσῆλθ'
in libros venisset. Apparet vero, si, cuius illud interpretatio est,
ᾔσθ'
scribitur. Non recordabatur huius loci vir egregius, cuius huius quoque formae investigationem debemus, P. Elmsleius in censura meae Euripidis Supplicum editionis ad v. 752. in Diario classico part. XVII. p. 51. seq. ubi Platoni in Euthyphr. p. 4. Β. reddendum monuit
ἐπεξῇσθα
. Vulgo ibi
ἐπεξίησθα
, codices fere
ἐπεξήεισθα
, ut
διῇσθα
in Timaeo p. 26. C. quod
διῄεισθα
scribendum esse videtur.
489
490.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-314
καὶ παιώνιος
καὶ παγώνιος
Flor.
κἀπαγώνιος
Farn. Vict.
Κἀπαγώνιος
Auratus et Heathius putabant
καὶ ἐπαγώνιος
esse. Spanhemius ad Aristophanis Plutum v. 1161.
κἀναγώνιος
legi malebat. Dii
ἀγώνιοι
vel
ἐναγώνιοι
proprie sunt gubernatores certaminum, ut Mercurius apud Aristophanem: qui quoniam ideo potissimum invocantur, ut victoriam praebeant, Latine victores dici possunt. Sophocles Trach. v. 26.
τέλος δ᾽ ἔθηκε Ζεὺς ἀγώνιος καλῶς
. Plato de leg. VI. p. 783. Α.
ἃ δὴ δεῖ τρία νοσήματα τρέποντα εἰς τὸ βέλτιστον παρὰ τὸ λεγόμενον ἥδιστον τρισὶ μὲν τοῖς μεγίστοις πειρᾶσθαι κατέχειν, φόβῳ καὶ νόμῳ καὶ τῷ ἀληθεῖ λόγῳ· προςχρωμένους μέντοι Μούσαις τε καὶ ἀγωνίοισι θεοῖς, σβεννύντων τὴν αὔξην τε καὶ ἐπιρροήν
. Sed quid ista significatio ad hunc Aeschyli locum, in quo neque ut tribuat victoriam invocatur Apollo, neque ob tributam gratiae aguntur? Scholiastes
ἀπαγώνιος
intellexit, quod interpretatur
ἀπόμαχος
. Id si cum Blomfieldio probamus, hoc dicit praeco, nunc servator adesto et liberator a belli certaminibus. Verum in cod. Flor. scriptura
καὶ παγώνιος
nihil inesse videtur aliud quam quod Dobraeus Adv. II. p. 24. invenit,
καὶ παιώνιος
. In eandem emendationem incidit H. L. Ahrens. Qui proximo versu dicuntur
ἀγώνιοι θεοί
, illi sunt qui dederunt victoriam. Neque enim
ἀγοραίους
recte quis intellexerit, quos
ἀγωνίους
vocatos ab Aeschylo esse scholiastes Venetus ad Il. XXIV. 1. et Eustathius p. 1335, 58. tradunt, quorum adnotatio pertinere videtur ad Suppl. v. 175. 229.
490
493.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-315
NA
Φίλον κήρυκα
dicit
ἐσθλὰ κηρυκεύσαντα
, ut in Suppl. ν. 208.
ἐλευθέροις νυν ἐσθλὰ κηρυκευέτω
.
493
494.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-316
NA Sui id Aeschylus aevi more, non antiquo illo Homeri fecit, ut heroes praeco invocet.
494
497.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-317
ἀντήλιον De hac vocabuli forma,
ἀντήλιος
, v. Lob. ad Αi. p. 356.
497
498.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-318
εἴ που Libri
ἤπου
, cui in Farn. adscripta glossa
ὄντως, ἴσως
. Excerpta Aurati
εἴ που πάλαι, ἢ δώμασι ἢ φαιδροῖς ἰδόντες
. Hinc Stanleius
εἴ που
sumpsit, quod recentiores editores receperunt.
πάλαι In Flor. in
πάλαι
priori vocali
υ
superscriptum est.
τοῖσιν ὄμμασιν
τοῖσιν ὄμμασιν
Farn.
498
499.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-319
δέξαισθε
δέξασθε
Flor. Vict.
δέξαισθε
, cum gl.
ἄν
, Farn.
499
500.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-320
ἡμῖν
ὑμῖν
Farn. Vict.
ἡμῖν
Flor.
500
503.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-321
δικηφόρῳ Praestat fortasse
τῇ δικηφόρῳ
. Aeschylus, ut opinor (v. de Niobe Opusc. III. p. 53.)
μῶρε, μῶρε, μὴ θεῶν κίνει φρένας, δείσασ' ὅπως μή σου γένος πανώλεθρον Διὸς μακέλλῃ πᾶν ἀναστρέψῃ Δίκη,
apud Aristophanem Av. v. 1240. et ibidem apud scholiastam Sophocles
χρυσῇ μακέλλῃ Ζηνὸς ἐξαναστραφῇ
.
503
505.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-322
NA Quod Salzmannus, qui a. 1822. Berolini Observationes in Agamemnonem edidit, existimabat, versum hunc ex Persis illatum esse, in quibus v. 813. legitur
βωμοὶ δ᾽ ἄΐστοι, δαιμόνων θ' ἱδρύματα,
etsi non inepte coniectum est, quoniam optime cohaerent
τῇ κατείργασται πέδον καὶ σπέρμα πάσης ἐξαπόλλυται χθονός
, tamen non eam habet veri similitudinem, ut sine librorum fide delendus esse versus videatur.
505
507.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-323
τοιῷδε Ex Flor. adnotatum habeo
τοιῷδε Τροίαν
.
507
512.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-324
ὀφλών Libri
ὄφλων
. Emendavit Blomfieldius.
512
513.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-325
ῥύσιον Stanleium, qui utramque significationem
ῥυσίου
, et pretium redemptionis et pignus, hic aptam esse censet, non magis quam Schützium, qui praedam interpretatus est, intelligere me fateor. Molestiam fecit haec vox etiam aliis in locis Piersono ad Moer. p. 337. et Brunckio ad Oed. Col. v. 858. Hesychius
ῥύσια, ἐνεχυράσματα, σωτήρια, λύτρα, λεηλασία
. Etym. M. p. 706, 41.
ῥύσια, ἐνεχυράσματα, σωτήρια “ῥύσι' ἐλαυνόμενος” Ιλιάδος λ. (ν. 673.) ἀντὶ τοῦ ἐνέχυρα, τὰ ἀντὶ τινῶν ἑλκόμενα, ἅπερ ἀντὶ τῶν ἡρπασμένων ἁρπάζονται. λέγεται ῥύσια καὶ τὰ ὑπὲρ ὑγείας καὶ εὐτυχίας εὐχαριστήρια, παρὰ τὸ ῥύεσθαι, ὡς παρὰ Διονυσίῳ τῷ περιηγήτῃ (ν. 527.) “ῥύσια δ' Ἀπόλλωνι χοροὺς ἀνάγουσιν ἅπασαι.”
Eadem fere Eustathius ad Hom. p. 877, 35. et Favorinus. Conferri cum his potest scholiastes ad Il. XI. 673. et Suidas. Photius
ῥύσια, ἐνέχυρα· καὶ ῥυσιάζεσθαι, τὸ ἐνεχυριάζειν
. Zonaras p. 1622.
ῥύσια, λύτρα, ἐλευθερίας ἐνέχυρα
. Prae ceteris digna memoratu Eustathii adnotatio est ad Dionysii versum:
ὅτι αἱ Κυκλάδες ... χοροὺς ἀνάγουσι τῷ Ἀπόλλωνι, οὓς καὶ ῥύσια λέγει, ὡς ῥύσεως χάριν καὶ ἐπὶ σωτηρίᾳ γινομένους. καίτοι κυρίως ῥύσια, ὡς καὶ ἐν Ἰλιάδι φαίνεται, τὰ ἐξ ἐπιδρομῆς ὁπλιτικῆς καὶ ἑλκυσμοῦ λαμβανόμενα εἰς ἐνέχυρον, ἀπὸ τοῦ ῥύω τὸ ἑλκύω ἐτυμολογούμενα· καταχρηστικῶς δὲ ποτὲ καὶ ἐπὶ ἁπλῶς ἐνεχύρου ἡ λέξις λαμβάνεται. ὁ μέντοι Διονύσιος κατὰ δριμύτητα ῥητορικὴν συνήθη αὐτῷ ἐπὶ δώρων σωτηρίων τὴν λέξιν εἴληφεν, ἅπερ μᾶλλον σῶστρα λεχθήσονται, καθάπερ λύτρα τὰ ὑπὲρ αἰχμαλώτων διδόμενα
. Non satis explicate haec a grammaticis sunt tradita. Ρύσιον, ab
ῥύεσθαι
factum, proprie significat rem ademptam, quae vi vindicanda est atque ita salva praestanda. Ita Aeschylus in Suppl. v. 397.
καὶ μήτε δῆρις ῥυσίων ἐφάψεται.
Et v. 699.
ἄγειν θέλοντες ῥυσίων ἐφάπτορες.
Sic apud Sophoclem Oed. Col. v. 858. Creon Oedipum una cum filiabus abstrahens dicit
καὶ μεῖζον ἆρα ῥύσιον πόλει τάχα θήσεις; ἐφάψομαι γὰρ οὐ ταύταιν μόναιν.
Eo modo etiam in Agamemnonis versu Helena a Paride rapta, a Graecis vindicata,
ῥύσιον
vocatur. Secunda significatio est pignoris, quod pro ea re, quae adempta est, capitur. Ita in Il. XI. 673.
ῥύσι' ἐλαυνόμενος
. Hinc tertius nascitur significatus, qui est satis dationis sive vindictae, quum pignus, si res ipsa restitui non potest, ad satis faciendum laeso adhibetur. Ita Sophocles in Phil. v. 959.
φόνον φόνου δὲ ῥύσιον τίσω τάλας.
Alia est quarta vocabuli potestas, ex primo deducta significatu, quo liberatio rei ex aliena potestate atque in integrum restitutio indicatur. Sic Io quum Iovis contactu Epapho gravida facta formam humanam recuperasset, eam formae restitutionem
ῥύσια
dixit Aeschylus in Suppl. v. 300.
Ἔπαφος, ἀληθῶς ῥυσίων ἐπώνυμος.
Hinc denique quintus prodiit usus, quo quidquid pro salute fit intelligitur, eoque modo accipiendum hoc vocabulum est apud Dionysium periegetam.
513
514.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-326
αὐτόχθον' Porsonus ut suspectum notavit
αὐτόχθονον
. Parum circumspecte Blomfieldius,
αὐτοχθόνοις
apud Lycophronem v. 714. male in quibusdam libris pro
αὐτοκτόνοις
legi observans, quum
αὐτόχθον' ὃν
edidit, duplici vitio auxit Aeschylum, altero languidissime inserti pronominis, altero vocis consulto a poeta declinatae. Nam
αὐτόχθων
quum significet eum qui ipsa in terra natus est, alia forma opus esse videbat poeta, si dicendus esset qui ipsa cum terra sua aliquid pateretur. Vidit hoc etiam Scholefieldius. Formam autem vocabuli defendit Lobeckius Paralip. p. 202.
ἤρισεν Ad
ἤρισεν
in Flor. ab alia manu supra adscriptum
ἐθρίσει
. Scholiastes
ἔθρισεν, ἐθέρισεν, ἔκειρε. κοινῶς δὲ ἔθριξεν, ἀφεῖλεν, ἀφ' οὗ καὶ ἡ θρίξ. καὶ Εὐριπίδης (Or. v. 128.) “ἴδετε παρ' ἄκρας ὡς ἀπέθριξε τρίχας.”
514
515.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-327
ἁμαρτίαιν Libri
ἁμαρτία
, quod genuinum visum est Abreschio, quoniam etiam in Persis v.678. inveniatur. Et videatur fortasse
ἁμάρτημα, ἁμαρτία, ἁμάρτιον
eadem comparatione dictum esse ut
ἀμπλάκημα, ἀμπλακία, ἀμπλάκιον
, quo postremo usus est Pindarus Pyth. XI. 41. Sed Persarum versus a me et Blomfieldio emendatus est: hic quum aptissimus sit dualis, scribendum est
ἁμαρτίαιν
. Intelligit praeco peccata, quae modo dixerat,
ἁρπαγήν
et
κλοπήν
. Auctor fuit Aeschylo Homerus, quum aliis locis, tum Il. XIII. 626. ubi Menelaus de Troianis
οἵ μευ κουριδίην ἄλοχον καὶ κτήματα πολλὰ μὰψ οἴχεσθ᾽ ἀνάγοντες, ἐπεὶ φιλέεσθε παρ' αὐτῇ.
Id uberius narratum fuisse in carminibus Cypriis ex Proclo coniici potest. Non dixit autem Aeschylus
διπλῆν
, quia id ambiguum fuisset, utrum duae duorum peccatorum poenae, an magnitudine duplae essent intelligendae.
Ἁμαρτία
autem
τίνειν
, ut
ἀδικίας
apud Euripidem in Ione v. 447.
515
516.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-328
NA Quae chorus in hac
ὀλοιμωγῇ
loquitur, in libris tributa sunt Clytemnestrae. Animadvertit errorem Heathius. In his verbis
κήρυξ Ἀχαιῶν τῶν ἀπὸ στρατοῦ
notanda est attractio, qua duae locutiones in unam confusae sunt,
κήρυξ Ἀχαιῶν τῶν ἐν στρατῷ
et
κήρυξ ἀπὸ στρατοῦ
. V. ad Soph. Εl. ν. 135.
516
517.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-329
χαίρω· θεοῖσι τεθνάναι δ' οὐκ ἀντερῶ. Farn. Vict. et scholiastes ad v. 528.
χαίρω. τεθνᾶναι δ᾽ οὐκ ἔτ᾽ ἀντερῶ θεοῖς
. In Flor.
ἔτ'
omissum est.
Τεθνάναι
mediam syllabam et analogiae lege et usu correptam habet. Aristophanes Ran. ν. 1012.
τί παθεῖν φήσεις ἄξιος εἶναι; τεθνάναι· μὴ τοῦτον ἐρώτα,
Quamquam ibi scholiastes, ut de inusitata re,
βραχυκαταληκτεῖ δὲ ἐνταῦθα
. Legebatur quidem apud Theognidem v. 181.
τεθνᾶναι, φίλε Κύρνε, πενιχρῷ βέλτερον ἀνδρί,
sed quod vel sine codice reponi debebat reponendumque viderat Davisius ad Cic. Tusc. disp. I. 8.
τεθνάμεναι
, ex antiquissimo libro restitutum est. Simillimum est
βεβάναι
apud Euripidem Heracl. v. 610.
οὐδὲ τὸν αὐτὸν ἀεὶ βεβάναι δόμον εὐτυχία.
Non sum nescius memorare grammaticos
τεθνᾶναι
. Thomas M. p. 355. ed. Ritsch.
ἀπὸ τοῦ θανῶ μέλλοντος ἕτερον ῥῆμα παράγωγον θανέω θανῶ, καὶ θνῶ κατὰ συγκοπήν, ἐξ οὗ θνήσω, τέθνηκα, τέθνημαι, ἐτέθνην, τεθνείς, τεθνείην καὶ τροπῇ Δωρικῇ τοῦ ε εἰς ἃ τεθναίην. ἀπὸ δὲ τοῦ ἐτέθνην, ἐτέθνης, ἐτέθνη, τεθνῆναι, καὶ Δωρικῶς τεθνάκαι
(id quidem videtur
τεθνάναι
scribendum fuisse, sed tamen
τεθνάναι
legitur etiam apud Favorinum, qui eadem habet in v.
θανέω
).
εἰσὶ δὲ οἳ λέγουσι ταῦτα καὶ οὕτως· ἀπὸ τοῦ θανέω θανῶ καὶ θνῶ, θνῆμι, ὁ δεύτερος αόριστος ἔθνην, ἡ μετοχὴ ὁ θνάς, καὶ κατὰ ἀναδίπλωσιν τεθνάς, τεθνάντος, τεθνάναι, καὶ τεθναίην τὸ εὐκτικόν.
Non dissimilia leguntur apud Favorinum in v.
θνήσκω
et
τεθνάναι
et in Hortis Adonidis p. 159. aversa sive ed. Dind. p. 417, 4. tum in Appendice Etymologici Gudiani p. 637, 4. Sed magna in his opinionum perversitas est, quum aoristum
ἔθνην
vel etiam
ἐτέθνην
assumpserunt. Diversissima miscuit is qui Draconis Stratonicensis nomen mentitur p. 39, 12. qui quum ostendisset infinitivos praesentis verborum in
μι
exeuntium brevi penultima, aoristorum autem longa esse, sic pergit,
καὶ τῆς μὲν πέμπτης τὸ σημᾶναι καὶ τὸ ὑφᾶναι καὶ τεθνῆναι καὶ διαδρᾶναι καὶ φῦναι, ὡς μαρτυρεῖ τὸ θεῖναι καὶ δοῦναι. καὶ ταῦτα γὰρ ἀορίστου ὄντα ἐμφανέστατα μακρὰν ἔχει
. Nec fidem habeo isti homini p. 108, 24. dicenti
τὰ δὲ εἰς αναι, ὡς τὸ τεθνάναι, ἐσθ᾽ ὅτε ὑπὸ ποιητῶν Ἀττικῶν ἐκτείνει το α
. Magis etiam mira traduntur in Hortis Adonidis p. 186.
τεθνάναι κανόνισον· ἔστι ῥῆμα πρωτότυπον θείνω τὸ τύπτω, ὁ μέλλων θενῶ, καὶ κατὰ μετάθεσιν τοῦ ν θνέω θνῶ· μεταποιεῖται γὰρ εἰς περισπωμένην σημασίαν ὁ μέλλων, ὡς καὶ ἀλλαχοῦ πολλαχοῦ· οὗ ὁ μέλλων θνήσω, ἀφ' οὗ ἀνῆσις. ὥσπερ γὰρ ἀπὸ τοῦ θεῶ θα τίθημι, οὕτω καὶ ἀπὸ θνέω θνῶ τέθνημι, ὁ μέλλων θνήσω, ὡς στήσω. ὁ παρακείμενος τέθνακα, ὡς ἕστακα. τὸ ἀπαρέμφατον τεθνακέναι καὶ κατὰ μετάθεσιν τεθνάναι. διὸ καὶ περισπᾶται. τὸ γὰρ α καὶ ε εἰς α μακρόν κιρνᾶται, πᾶσα φύσει μακρὰ πρὸ βραχείας ληκτικῆς ἐν ἑνὶ μέρει λόγου οὖσα καὶ ἐφ' ἑαυτῆς ἔχουσα τὸν τόνον περισπᾶται· ἐπεὶ τὸ ἐν τοῖς ἀπαρεμφάτοις δίφθογγον βραχύ ἐστιν. οὕτω δὲ γίνεται καὶ τὸ ἑστᾶναι οὐ κατὰ συγκοπὴν τῆς κε συλλαβῆς ἀπὸ τοῦ ἑστακέναι, οὐ γὰρ ἐφίησι
(legitur
ἀφίησι
)
τὸ τεθνεώς καὶ ἑστώς· ὀξύνεται δὲ μόνον τὸ ἑστώς καὶ τεθνεώς· οὐκ ἐξ ὀξείας καὶ βαρείας περισπῶνται, ἀλλ' ἐκ βαρείας καὶ ὀξείας ἡ κρᾶσις ἐγένετο· τὰ μὲν γὰρ ἐξ ὀξείας καὶ βαρείας περισπῶνται, οἷον Πηλέϊ Πηλεῖ· τὰ δὲ ἐκ βαρείας καὶ ὀξείας ὀξύνονται, ἑσταώς ἑστώς, βεβαώς βεβώς, τεθνεώς τεθνώς· τὰ δὲ ἐκ δύο βαρειῶν πάλιν βαρύνονται
(sic pro
βραχειῶν
et
βραχύνονται
scribendum),
οἷον Δημοσθένεϊ Δημοσθένει, ποίεε ποίει. τὸ δὲ ἑστᾶναι καὶ τεθνᾶναι οὐκ ἀντίκειται ἡμῖν. εἴποι γὰρ ἄν τις ὅτι καὶ ἐκεῖνα ἐκ βαρείας
(legitur
βραχείας
)
καὶ ὀξείας συνεκράθησαν, καὶ ὤφειλον πάλιν ὀξύνεσθαι· ἀλλ' ἐπειδὴ ἡ παραλήγουσα φύσει μακρὰ ἐγένετο, ἡ δὲ λήγουσα βραχεῖα ἐστι, νικᾷ μᾶλλον περισπᾶσθαι κατὰ τὸν κάνονα τὸν λέγοντα, πᾶσα φύσει μακρὰ ποὺ βραχείας ληκτικῆς, ὡς ἔμαθες. ἀλλ᾽ οὕτω μὲν τὸ τεθνάναι κανονίζεται δευτέρας ὂν συζυγίας τῶν εἰς μι, ὡς εἴπομεν
. Apertum est commenta haec esse recentiorum grammaticorum, qui quod
τεθνάναι
et
ἑστάναι
ut vulgus male pronuntiarent, syllabam putabant longam esse. Quo magis miror quod Buttmannus in Gramm. vol. II. p. 14. in similem ut grammatici, quos non consuluit, sententiam incidit, Göttlingius autem in Doctrina accentus edita a. 1835. p. 93. poetis productionem concessit. Aeschylum ut
τεθνᾶναι
dixisse credam non adducor. Potest scripsisse videri
χαίρω τε, τεθνάναι δ᾽ οὐκ ἔτ᾽ ἀστερῶ θεοῖς.
Rectius tamen, adhibita codicis Florentini scriptura transpositisque verbis, scribetur
χαίρω· θεοῖσι τεθνάναι δ᾽ οὐκ ἀντερῶ.
Veri enim simile est Triclinium, cui
τεθνᾶναι
videretur dici debere, haec mutavisse. Ad sententiam apte comparavit Butlerus Od. VII. 224.
ἰδόντα με καὶ λίποι αἰὼν κτῆσιν ἐμὴν δμῶάς τε καὶ ὑψερεφὲς μέγα δῶμα.
517
519.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-330
ἐκδακρύειν
ἐνδακρύειν
Flor. Vict.
ἐκδακρύειν
Farn. quod non notavit Elmsleius. Id recepi. Euripides Or. v. 1122.
ὥςτ' ἐκδακρῦσαί γ', ἔνδοθεν κεχαρμένη.
Phoen. v. 1353.
ὥςτ᾽ ἐκδακρῦσαί γ', εἰ φρονοῦντ᾽ ἐτύγχανον.
In Orestis versu aliquot libri
ἐνδακρῦσαι
.
519
520.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-331
ἴστε
ἴστε
Flor.
ἦτε
Farn. Vict. Signum interrogandi praeter necessitatem huic versui apposuit Stanleius. Hinc Th. Bergkius in Diurnis antiq. a. 1835. p. 958.
ᾖστε
, afferens Sophoclis fr. 317. et alia. Vereor ne Bergkium rariorum formarum amor ab recta via abduxerit. Nam quis malit dicere suavis ergo huius morbi sciebatis vos compotes esse, quam eratis compotes? Mihi
ἦτε
a Triclinio profectum, vera autem scriptura esse videtur codicis Florentini, ut hoc dicat, scite vos compotes esse huius suavis morbi.
520
521.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-332
πῶς δή; διδαχθεὶς τοῦδε δεσπόσω λόγου. Libri
πῶς δὴ διδαχθεὶς τοῦδε δεσπόσω λόγου;
Emendavit interpunctionem Schützius. Sic in Suppl. v. 276.
διδαχθεὶς δ᾽ ἂν τόδ᾽ εἰδείην πλέον.
Alia quaedam de multis v. apud Erfurdtium ad Soph. Oed. R. v. 1517.
521
522.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-333
εὐπετῶς Libri
πεπλεγμένος
. Rectissime Tyrwhittus et Schützius
εὐπετῶς
. Non enim quomodo praeco intelligere superiora chori verba debeat dicendum est, sed quid sit cur exercitus prae gaudio lacrimari possit.
522
524.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-334
ἐκ φρενός με ἀναστένειν Libri
ἐκ φρενὸς ἀναστένειν
. Scaliger et Schützius
μ'
inseruerunt.
Ἐς
pro
ἐκ
de effectu dictum tetigi ad Soph. Ant. v. 292. Adde Eur. Andr. v. 588. Iph. T. v. 293. Vide etiam mox v. 528.
524
525.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-335
στύγος στρατῷ Libri
στύγος στρατῷ
. Quod quum aperte non conveniat huic loco, Auratus
στρατοῦ
coniiciebat, quo nihil proficimus. Schützius, eiecto
στρατῷ
, legendum putabat
πολὺ στύγος
; Iacobsius in Animadv. ad Eurip. p. 195. non ineleganter
στρατῷ
in
φρούριον
mutandum esse censebat. Wellauerus
στρατῷ
interpretandum existimavit populo, ut in Soph. El. v. 739. Et sic ipse Aeschylus in Eum. v. 558. 678. 876. Vereor tamen ne id hic non satis aptum sit, ubi
στρατός
, ut modo v. 523. a civibus distinguitur. Confidenter posui
στύγος στρατῷ
, quod legitur infra v. 1267. et Choeph. v. 70. Aliud agenti librario ex v. 523. in mente haeserat
στρατός
. In eandem emendationem incidit Emperius in Diurn. antiq. a. 1835. p. 627.
525
527.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-336
κοιράνων
τυράννων
Flor. Vict.
κοιράνων
Canterus, et habet id Farn.
καὶ πῶς; Continuabatur
καὶ πῶς
cum sequentibus verbis. Non bene Klausenius
καί πως
. Stanleius recte signum interrogandi poni voluit post
καὶ πῶς
. Secuti sunt Schützius et Scholefieldius; non secuti Porsonus, Blomfieldius, Wellauerus, Boissonadus. Et tamen ineptum est quaeri quomodo absente rege aliquem timuerit civitas, quum magis, si praesente timeat, mirandum videatur: nisi putarunt ipsum regem esse qui timeretur. At id iterum ineptum est, quia sic laudari videretur conditio populi nulli parentis imperio.
Καὶ πῶς
mirandi significatum habet: v. infra v. 1269. Choeph. v. 526. 763.
527
528.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-337
νῦν Libri et scholiastes
τοῦ νῦν
. Emendavit primus Scaliger.
τὸν σὸν
τὸν σὸν
error Vict.
528
530.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-338
τὰ μέν τις ἂν λέξειεν Libri
τὰ μέν τις εὖ λέξειεν
. Porsonus, ut Blomfieldius refert,
ἂν
reponi voluerat in praecedente versu, hoc modo,
ταῦτα δ᾽ ἂν πολλῷ χρόνῳ
. Sed postea edidit, ut Auratum secuti alii,
τὰ μέν τις ἂν λέξειεν
, quod non dubium videtur quin verum sit. Pro
ταῦτα
Auratus coniiciebat
τἄλλα
.
530
533.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-339
δυσαυλίας Primus post
δυσαυλίας
distinxit Stanleius.
533
534.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-340
κακοστρώτους
κακοστρώτους
Flor. Vict.
κακοστρώτους
Canterus, et sic Farn.
Παρὰ τὰς
Aeschylus non dixit, ut scholiastes interpretatur,
παραδρομὰς ἐπὶ τοῦ καταστρώματος τῶν νεῶν
, sed, ut Schutzius vidit, raras ad terram appellandi opportunitates. Nam quae sequuntur, hic de profectione classis ad Troiam, diu in Aulide retentae, sermonem esse docent.
σπαρνὰς
ex Euripidis Troad. v. 396. affert Antiatticista Bekkeri p. 99, 4. ubi Euripidis libri
ξένας
habent.
534
535.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-341
οὐ κλαίοντες Libri
οὐ λαχόντες
. Quod Wellauerus verbis quae intelligi nequeunt interpretatus est,
qua parte diei non suspiravimus, quum illa nobis non acciderint?
Id esse voluit
nulla parte diei illa nobis non acciderunt
. Tum vero vertere debebat
qua parte diei non gementes, non sortiti illa eramus?
At id facilius, si quidem, ferri posset, si hoc ordine verba posita essent,
τί δ᾽ οὐ λαχόντες, οὐ στένοντες
. Optime Stanleius
οὐ κλαίοντες
. Aptissimum est enim verbum simile ut
στένοντες
, et id necessario praesentis: quare qui
οὐ καμόντες
coniecit Pauwius,
οὐ κάμνοντες
debebat. Schützius edidit facillima sane mutatione
οὗ λαχόντες
, quae a me ad Vigerum p. 770. non est recte explicata, quum
οὗ
ibi esse volebam, quod dici hic
ὅπου
debebat. Si ita scripsit Aeschylus,
οὗ
non ad
μέρος
referendum est: nam
λαγχάνειν
cum genitivo iunctum significat compotem fieri eius quod quis optat: sed pertinet ad
ἤματος
, nulla parte diei, qui nobis obtigisset, non gemebamus. Dubitari tamen potest an scripserit
τί δ᾽ οὐ στένοντες, εὖ λαχόντες, ἤματος μέρος;
qua parte diei, si bene cecidisset, non gementes? Sed tantopere se commendat
οὐ κλαίοντες
, ut omnium videatur esse veri simillimum. Apodosis deest, quae referatur ad
εἰ λέγοιμι
, ut in sermone familiari: i. e. vix finem invenirem.
535