615.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-381
ἡ τιμὴ θεῶν χωρὶς ἐστι Scholiastes
ἤγουν ταῦτα λέγοντες ἀτιμάζομεν τοὺς θεούς
. Male. Laborarunt interpretes in his verbis propterea quod
ἡ τιμὴ θεῶν
pro
ἡ θεῶν τιμή
dictum putarunt. At ea soloeca constructio foret. Sententia haec est,
ἡ τιμὴ χωρὶς θεῶν ἐστί
, praemium sine diis est, i. e. praemium accipit malorum in re laeta nuntius tale cui non favent dii.
615
618.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-382
NA Frustra Blomfieldius malebat
τυχόν
. Hoc dicit, quum afflictus nuntiatur exercitus, unum civitati vulnus est, quod ea res communis est atque ad omnes pertinet cives.
618
619.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-383
ἐξαγισθέντας
ἐξαγισθέντας
scholiastes interpretatur
ἐξορισθέντας
. Hesychius
ἐξάγιστον, τὸ οὐ δεόντως εἰςενεχθὲν εἰς ἱερόν, ἢ τὸ ἀκάθαρτον
. Et
ἐξάγιστα, πάντα τὰ ἱερὰ καὶ ἀφωσιωμένα, ἃ οὐχ οἷόν τε ἐκκομίζεσθαι τῶν ἱερῶν. ἔνιοι δὲ ἁγνὰ ἀπέδοσαν
. Sophocles Oed. C. ν. 1526.
ἃ δ᾽ ἐξάγιστα μηδὲ κινεῖται λόγῳ
, piacularia. Vix alibi
ἐξαγίζειν
exstat. Intelligendi videntur consecrati, devoti duplici Martis flagello.
619
620.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-384
διπλῇ μάστιγι
Διπλῆ μάστιξ
quum proprie duplex flagellum significet, quali utebantur, ut vel ex Aiace Sophoclis v. 242. constat, translata hic est ad duplex malum, ut in Choeph. v. 370. et, quo minus dubitari quid significetur possit,
δίλογχον ἄτην, φοινίαν ξυνωρίδα
additum.
620
621.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-385
ξυνωρίδα Post
ξυνωρίδα
punctum erat positum. Correxit interpunctionem Pauwius.
621
622.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-386
σεσαγμένον Libri
σεσαγμένων
. Schützii emendationem,
σεσαγμένον
, receperunt Porsonus et qui secuti sunt editores. Hoc praeferendum sit, an
σεσαγμένῳ
, dubitari potest. Sic supra v. 462.
γυναικὸς αἰχμᾷ πρέπει πρὸ τοῦ φανέντος χάριν ξυναινέσαι.
Euripides Hipp. ν. 115.
φρονοῦντες οὕτως ὡς πρέπει δούλοις λέγειν.
622
623.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-387
παιᾶνα τόνδ' Ἐρινύων Libri
παιᾶνα τόνδ᾽ ἐριννύων
. Male Stanleius coniecit
τῶν
. Fallitur cum aliis Blomfieldius ad
τόνδε
intelligens
ἄγγελον
, quod nullo pacto fieri potest.
Παιῶνα τόνδε
recte iunxit Wellauerus.
623
626.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-388
NA Abrumpitur oratio. Proprie enim dicendum erat
οὐ χρή με κεδνὰ τοῖς κακοῖσι συμμίξαι
.
626
627.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-389
χειμῶν' Ἀχαιοῖς οὐκ ἀμήνιτον θεῶν Libri
χειμῶν' Ἀχαιῶν οὐκ ἀμήνιτον θεοῖς
. Quod Blomfieldius in glossario dicit, usitatiorem constructionem fuisse
χειμῶν' Ἀχαιοῖς, οὐκ ἀμήνιτον θεῶν
, id ego diu est quum ponendum censui, sed vacuum vitio quod interpungendo intulit Blomfieldius. Neque enim
Ἀχαιοῖς
cum
χειμῶνα
coniungendum est, sed pendet ab
ἀμήνιτον
. Plutarchus de genio Socratis p. 578. Α.
ἀλλ᾽ οὐδὲ αὐτοῖς, ἔφη, Λακεδαιμονίοις ἀμήνιτον ἔοικεν εἶναι τὸ δαιμόνιον
. Dictum est
ἀμήνιτον θεῶν
ut apud Sophoclem Trach. v. 691.
ἀλαμπὲς ἡλίου
.
627
631.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-390
ὠρώρει Recte libri
ὠρώρει
. Nihili est, de quo disputatum videas,
ὠρόρει
. Nam
ὤρορε
Homericum aoristus est. Ceterum displicent haec verba,
ἐν νυκτί
, in principio posita, tamquam si primaria essent. At non possunt esse primaria: nam etsi per noctem atrocius factum est malum, tamen non nox, sed tempestas classem afflixit. Quare videtur aut non suo loco positus esse hic versus, ut collocandus sit post v. 635. ubi cohaereant
ᾤχοντ᾽ ἄφαντοι — ἐν νυκτί· δυςκύμαντα δ᾽ ὠρώρει κακά
, aut interpungendum certe, servato loco quo versus nunc legitur, post
ἐν νυκτί
.
631
632.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-391
ἀλλήλαις
ἀλλήλαισι
Farn.
ἀλλήλησι
Flor. Vict.
Θρῄκιαι Deinde
Θρήσσαι
Flor. Vict.
632
633.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-392
ἤρειπον
ἤρειπον
, cum glossis
κατέβαλλον, συνέκρουον
, Farn.
κεροτυπούμεναι Deinde libri
ῥοθίοις
. Quod Wassius ad Thuc. II. 84. posuerat,
κεροτυπούμεναι
, firmavit Porsonus in praefatione ad Hec. p. VIII.
633
634.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-393
τυφῶ σὺν ζάλῃ Editiones veteres
χειμῶνι, τυφῶ σὺν ζάλῃ τ᾽ ὀμβροκτύπῳ
. Et
τυφῶ
etiam Flor. Farn. Blomfieldius
τυφῷ
scripsit idque ad
χειμῶνι
adiunxit, quod fieri nullo modo potest. Recte veteres editiones, nec Wellauerus H. Vossio duce in Curis Aeschyleis p. 22. genitivum
τυφῶ
cum
χειμῶνι
debebat consociare, qui pertinet ad
ζάλῃ
.
634
635.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-394
κακοστρόβῳ Libri
ποιμένος κακοῦ στρόβῳ
. Schutzius quum
ποιμένος κακῷ στρόβῳ
coniecisset, qua coniectura melior est Aurati
ποιμένων κακῷ στρόβῳ
, revocavit postea antiquam scripturam auctore Heinrichio in Observationibus in veteres auctores p. 33. ut
ποιμένος κακοῦ
per appositionem ad
τυφῶ
referretur; id quod suaserat Heinrichius, quoniam in Suppl. v. 737. procellae
ναῶν ποιμένες
dicerentur. At Supplicum versum negligentius inspexit, in quo de gubernatoribus navium sermo est. Aptius afferretur, quod apud Lycophronem v. 1018. duo antiquissimi codices praebent,
βαρὺ πρηστῆρι ποιμαίνων ἅλα
. Sed ibi cum ceteris libris recte videtur Bachmannus
κυμαίνων
edidisse. Assensi sunt Schützio Blomfieldius et Wellauerus, quibus contradixit Boissonadus. Sensisse eum credo tolli appositionem substantivo ad nomen appositum adiecto. Nam perdurum esset
τυφῶ στρόβῳ
iungi. Sed de gubernatoribus non est cogitandum, quorum in tanta tempestate si culpa commemoraretur, minueretur magnitudo et atrocitas periculi. Omnino hic procella
ποιμήν
appellatur: sed qui id viderunt, non perspexerunt qua conditione appositioni locus esset. Scribendum erat
κακοστρόβου
. Nec librorum scriptura aliud quam hoc ipsum esse videtur: natam enim puto librariorum errore, quum ad
κακοστρόβῳ
veram scripturam
ου
superscriptam videntes, uti ea nesciverunt.
635