Ζεὺς δὲ τὸν ὀρθοδαῆ τῶν φθιμένων ἀνάγειν ἔπαυσεν
οὐδὲ τὸν ὀρθοδαῆ τῶν φθιμένων ἀνάγειν ζεὺς αὔτ᾽ ἔπαυσ᾽ ἐπ᾽ εὐλαβεία
Flor.
οὐδὲ τὸν ὀρθοδαἢ τῶν φθιμένων ἀνάγειν ζεὺς αὖτ᾽ ἔπαυσ᾽ ἐπ᾽ ἀβλαβείᾳ γε
Farn. ut Scaliger ex scholiis scribendum putaverat.
οὐδὲ τὸν ὀρθοδαῆ τῶν φθιμένων ἀνάγειν ζεὺς αὐτ' ἔπαυσ᾽ ἐπ᾽ εὐλαβεία γε
Vict. Canteri iudicium, verba
ἐπ᾿ εὐλαβεία γε
ex interpretatione addita esse existimantis, recte secuti sunt Schützius et Porsonus. Temere factum, inquit Blomfieldius. Mallem temere factum dixisset, quod ego nescio qua religione tactus in adnotationibus ad interpretationem Humboldti servanda putabam, hoc modo,
οὐδὲ τὸν ὀρθοδαῆ τῶν φθιμένων ἀνάγειν Ζεὺς ἂν αὖτ᾽ ἔπαυσεν ἐπ' ἀβλαβείᾳ
. Probarunt tamen errorem meum Wellauerus, Boissonadus, et verbis alio ordine collocatis Blomfieldius. Friget hoc, recteque sensit Canterus. Confusa sunt duo scholia, unum hoc,
τὸν Ἀσκληπιὸν γὰρ ἐκεραύνωσεν ἀναστήσαντα τὸν Ἱππόλυτον
, alterum, puto, ad v. 973.
πρὸ χρημάτων κτησίων] ἐπ' ἀβλαβείᾳ, ὥστε μὴ ἔτι βλαβῆναι
. Ex ceteris, quae libri ut Aeschylea habent, effici quidem haec possunt,
οὐδὲ τὸν ὀρθοδαῆ τῶν φθιμένων ἀνάγειν Ζεὺς ἂν αὐτ᾽ ἔπαυσεν
, sed aegre quis, credo, sibi persuadeat tam languide haec enuntiasse Aeschylum. Eum qui novit, vix dubitabit quin scripserit
Ζεὺς δὲ τὸν ὀρθοδαῆ τῶν φθιμένων ἀνάγειν ἔπαυσεν.
Quomodo hoc in eam scripturam quae in libris est mutatum fuerit ego quidem non expediam, sed tamen factum puto per adnotationes scholiastarum cum Aeschyli verbis confusas. In interpretatione falsus est Erfurdtus ad Soph. Ant. v. 1056. quum
τῶν φθιμένων
sic intelligendum putavit, ut
τινά
esset supplendum. Iungenda sunt
τῶν φθιμένων ἀνάγειν
, ab inferis reducere. Accusativus ut extrinsecus advocetur non opus est, quia reducens cogitari nequit nisi qui aliquem reducat. Ceterum de fabula quam poeta tangit videndus est Hyginus fabula 49. eiusque interpretes. Memoravit etiam Virgilius Aen. VII. 761. Plato de re p. III. p. 405. Β.
καί τοι ἀπειθοῦντές γε ἡμῖν οἱ τραγῳδοποιοί τε καὶ Πίνδαρος (Pyth. ΙΙ. 55.) Ἀπόλλωνος μέν φασιν Ἀσκληπιὸν εἶναι, ὑπὸ δὲ χρυσοῦ πεισθῆναι πλούσιον ἄνδρα θανάσιμον ἤδη ὄντα ἰάσασθαι, ὅθεν δὴ καὶ κεραυνωθῆναι αὐτόν.