πειθοῖ
πυθοῖ
Flor.
πειθοῖ
Farn. cum reliquis. Quod Blomfieldius scribendum coniecit,
πευθοῖ
, Scaliger primus coniecerat, probabile illud, sed ut non necesse sit
πειθοῖ
mutare.
θυοσκεῖς Turn.
θυοσκεῖς
, probatum Aurato, Vossio, Bentleio, Stanleio, Blomfieldio. In Farn. in quo
θυοσκινεῖς
, ut in ceteris libris, scriptum est, adscripta haec glossa est,
θύματα κινεῖς, πέμπεις
. Ibidem scholion
εὕρηται καὶ θυοσκοεῖς, ὡς ἀπὸ τοῦ θυοσκόος, ὁ διὰ θυσιῶν τὸ μέλλον κοῶν ἤτοι νοῶν. θύος γὰρ τὸ θύμα
. Hesychius
θυοσκεῖν, ἱεροῖς παρέχεσθαι, ἢ θεοῖς
, quod recte emendatur
ἱερὰ παρέχεσθαι τοῖς θεοῖς
. Eustathio assentitur Blomfieldius, p. 1626, 47. et 1905, 22.
θυοσκόος
a
κέω
pro
καίω
derivanti, licet posteriore loco, ut p. 1346, 36. 1601, 3. etiam alteram rationem, qua a
κοεῖν
dici voluerunt, sicut Etym. M. p. 457, 42. et Orion p. 73, 16. 102, 21. afferat. V. etiam schol. ad Il. XXIV. 221. Si recte se habet
θυοσκεῖν
, eadem haec analogia est quae in
βοηθεῖν, βοηθόος
. Sed si
θυοσκόος
non est a
θυοσκοέω
factum (ignorare autem videntur hoc verbum grammatici, qui
κοεῖν
pro fonte ponant), verbum esse debebit
θυοσκοεῖν
, ut recte scriptum sit in scholio codicis Farn.
θυοσκοεῖς
. Quis autem contendat non Hesychium quoque
θυοσκοεῖν
potius quam
θυοσκεῖν
scripsisse? Quamquam non probo Boissonadum, qui exhibuit quod Lobeckio ad Phryn. p. 523. in Aeschyli versu placebat,
θυοσκοεῖ
. Id saltem
θυοσκοιεῖς
scribendum erat. Pro
θυοσκόος
etiam
θνησκόος
ab Hesychio adnotatum est, quae nominis forma restituenda est Eustathio p. 1601, 3. Accedunt ad haec alia huius verbi vestigia apud Hesychium:
κοίης, ἱερεὺς Καβείρων ὁ καθαίρων φονέα· οἳ δέ, κόης
. Item
κοιᾶται, ἱερᾶται
, et
κοιώσατο, ἀφιερώσατο, καθιερώσατο
. Quae quum ita sint, non ausus ego quidem sum tam dubia fide nisum
θυοσκεῖς
admittere, sed servandum duxi quod libri habent
θυοσκινεῖς
, etsi ne hoc quidem verbum aliunde innotuit. Videtur sic etiam Porsonus sensisse, qui nullam suspicionis notam apposuerit.
Θυοσκεῖς
si scripsit Aeschylus, decem habemus systemata, caditque Lindneri observatio, quam suam fecit 0. Müllerus, ternario numero procedere anapaestorum systemata. De eo invento dixi in Opusc. VI. p. 142.