Σαρματᾶν:
Ἀραβίας
M. G. Vit. et plerique.
Ἀρσαβίας
Lips. et pauci. Tum
ἄνθος
Ald.
ἄνθος
M. G. Vit. Lips. Aug. et cum ceteris plerisque Rob. I. H. Vossius in Geographia vet. p. XVIII. non opus esse ait ut exclamemus quod Plautinus Charmides in Trinummo IV. 2.89. dicenti
omnium primum in Pontum advecti ad Arabiam terram sumus
respondet,
an etiam Arabia est in Ponto?
Collocasse enim Aeschylum Arabiam in vicinia Caucasi. At si Euripides in Bacchis v. 16. sciebat ubi sita esset Arabia, respondere licebit quod Charmidae isti respondetur,
est: non illaec ubi tus gignitur, sed ubi absinthium fit atque cunila gallinacea
. Laborarunt jam veteres interpretes in quaerenda ratione qua Arabiam Scythiae admoverent: qui quum ei rei Troglodytas adhibuerunt, gravi errore, quem Casaubonus ad Strabonem p. 506. notavit, Troglodytas qui ad sinum Arabicum incolebant, de quibus Strabo in principio libri XVII. exposuit, confuderunt cum illis quorum sedes fuit inter Caucasum et paludem Maeotidem, de quibus idem Strabo refert libro XI. p. 506. quem locum spectarunt scholiastae. Praeter hos alii fuere Troglodytae ad Istrum circa Tomos, de quibus dixit Strabo libro VII. p. 318. Elmsleius cum Butlero latius patere visum antiquis esse nomen Arabiae et Aeschylum nihilo peritiorem geographiae Shakespeario fuisse censebat. Profecto ita est in iis locis qui ubi terrarum siti essent nemo tum accurate sciebat. At id non potest cadere in Arabiam, cuius nomen usque ad Caucasum porrigi credere relinquendum Welckero in Trilogia p. 20. et Bothio. Apertum est autem Aeschylum de noto claroque populo loqui, qui vel ad Caucasum vel in ipso Caucaso habitet. Nam quod sequitur,
ὑψίκρημνον θ' οἱ πόλισμα Καυκάσου πέλας νέμονται
, non solum metri indicio sine
τε
copula scribendum est, sed etiam propter ipsam sententiam. Ineptissima esset enim gentis commemoratio, cuius nomen, quo in genere sibi placent tragici, taceretur, et tamen illa vocaretur
δάϊος στρατός, ὀξυπρώροισι βρέμων ἐν αἰχμαῖς
. Hinc non puto dubitari posse quin Sarmatas dixerit Aeschylus scripseritque
Σαρματᾶν τ᾽ ἄρειον ἄνθος
. In hos enim plane quadrat tota illa descriptio: sed nomen iam perantiquo tempore obscuratum fuisse oportet, ut ex superstitibus litterarum vestigiis
Ἀραβίας
eruerent librarii. Simillimi ipsis etiam verbis versus sunt Dionysii periegetae 652. seqq.