ἔμπειρος: In Ven. A. posterior pars versus evanida est.
ἔμπορος
Μ. et plerique codices atque Ald. Turn.
1005
G. Vit. Lips. Cantabr. 1. 2. Par. L. Lambeth. Rob. Abutitur ingenio suo Valckenarius in Callimacheis p. 207.
uropos
defendens similiterque interpretans Callimachi
συνέμπορον
. Schutzius in minore editione scripsit
βίου μὲν ὅςτις ἔμπορος xvoεi
, quod significare voluit quicumque in hac vita tamquam in salo navigat. Aeschyli simplicitatem qui satis cognitam habet, non dubitabit quin et
έμπειρος
verum sit et
κακῶν
. Est autem
κακῶν
multo fortius quam
Biov
. Etenim si quaeras quid hoc sit,
ßíov
, nihil reperias aliud quam utramque fortunam. Atqui quum prius de adversa loquatur poeta,
zazov
ponit, quod et accommodatum ad hanc sententiam et per se ipsum etiam melius est. Secundam enim fortunam omnes plus minus notam habent, adversa vero non omnes affligit. Itaque qui hanc sunt experti, hi demum recte de vita iudicare possunt, quippe sine dubio etiam meliore aliquando fortuna usi: quod non praedicaveris de felicibus, fuisse eos aliquando etiam miseros. Quare non opus fuit ut utriusque fortunae gnaros commemoraret.