τε: omittit Vit.
λεπτοδόμοις πείσμασι λαοπόροις τε μηχαναῖς:
λεπτοδόμοις
Scholiastae de solis navibus hic agi putant, Schützius
πείσμασι
ad naves,
λαοπόροις μηχαναῖς
ad pontes refert. In Schutzi explicatione hoc displicet, quod ista navium et pontium distinctio, tam ambigue significata, exilis videtur ideoque indigna Aeschylo. Mihi quidem omnia de pontibus videntur intelligenda esse. Nam si haec de navibus accipiantur, non satis verum est, ideoque ne satis aptum quidem, Persas dici navibus assuefactos esse. Navibus enim non tam ipsi Persae quam socii eorum utebantur, quod recte monuerunt scholiastae. Atqui de his, ut maritimis et pridem deditis navigationi, non recte diceretur nunc eos didicisse artem navigandi. Illud vero ut novum et insolens et quod sollicitudinem, ut statim dicit chorus, afferret commemorari poterat, quod per pontes parum firmos agitatum fluctibus mare transgredi essent ausi. Et sic supra, omninoque saepius in hac fabula pontes illos, ut rem periculi temeritatisque plenam, memorari videmus. Egregie verba quoque cum hac explicatione congruunt, quum non modo
λαόποροι μηχαναί
planius ad pontium fabricationem quam ad navium vehicula ducant, sed etiam
λεπτόδομα πείσματα
de navibus multo minus apte quam de pontibus dicantur, in quibus hoc ipsum maxime temerarium videri debuit, quod machinae istae rudentibus, nimium tenuibus pro tanti operis mole, retinerentur. Inde supra v. 69. poeta dixerat
λινοδέσμῳ σχεδίᾳ
, eadem verborum vi. Prorsus enim reiicienda est eorum sententia, qui
πείσματα
putant
λεπτόδομα
vocari quod ex pluribus tenuibus filis facta sint. Immo nihil aliud, quam quod simplicius
λεπτά
dici poterat, significatur. Describit hos rudentes Herodotus VII. 36.