ταῦτά μοι διπλῆ μέριμνα φραστός ἐστιν ἐν φρεσίν, μήτε χρημάτων ἀνάνδρων πλῆθος ἐν τιμῇ σέβειν, μήτ' ἀχρημάτοισι λάμπειν φῶς ὅσον σθένος πάρα: Libri omnes
ταῦτά μοι διπλῆ μέριμν᾽ ἄφραστός ἐστιν ἐν φρεσί
, nisi quod
ἄφραστός ἐστιν
habent Vit. Lips. Ald. Rob. eaedemque duae edd.
φρεσίν
. In Vit. ad
ἄφραστος
supra adscriptum
πῶς
. Corruptum esse hunc versum vidit Porsonus in supplemento praefationis ad Hecubam p. XLIII. Sed dum in metro occupatus traiectione verborum caesuram, quae in librorum scriptura intolerabili sane modo neglecta est, restituere conatur, de sensu loci quaerere omisit. Verba si spectas, nihil ea aliud significare possunt quam quod Stanleius expressit, propter hoc duplex est mihi in mente cura ineffabilis, neque pecuniarum sine viris multitudinem honore prosequi, neque pecunia carentibus splendere lumen, quantumcumque adsit robur, in qua interpretatione postrema tantum,
ὅσον σθένος πάρα
, male reddita sunt, neque pecuniae nomen debebat usurpari, nexus vero sententiarum recte indicatus est. Atqui quis non videt, hoc, neque opes sine viro neque virum sine opibus magni faciendum esse, non posse curam ac sollicitudinem, multoque minus ineffabilem curam vocari, sed nihil esse aliud quam sententiam vel consilium, quod cur ineffabile vocetur nulla inveniri ratio potest. Quod si
μέριμνα
hic sententiam significat, ut quum alibi, tum in simili Euripidis loco, Or. 631.
Μενέλαε, ποῖ σὸν πόδ᾽ ἐπὶ συννοίᾳ κυκλεῖς, διπλῆς μερίμνης διπτύχους ἰὼν ὁδούς;
planum esse arbitror non mutato ordine verborum scribendum esse
ταῦτά μοι διπλῆ μέριμνα φραστός ἐστιν ἐν φρεσίν, μήτε χρημάτων ἀνάνδρων πλῆθος ἐν τιμῇ σέβειν, μήτ' ἀχρημάτοισι λάμπειν φῶς ὅσον σθένος πάρα.
Sic nihil in his versibus obscuritatis est et omnia aptissime cohaerent. Metuo, inquit, ne nimiae opes rapido pede proruant felicitatem non sine diis a Dario parlam. Vnde gemina mihi certa est sententia, neque opum sine viris magnitudinem nulli facere, neque carenti opibus affulgere tantum lucis quantum ei roboris est (h. e. non aeque eum felicem esse ut potens est). Etenim ab opibus quidem tuti sumus, sed oculis offusus est metus, quod absente moderatore nihil prosunt divitiae.