φιλεῖ δ' ὠδῖνα τίκτειν νὺξ κυβερνήτῃ σοφῷ. κἂν ᾖ γαλήνη, νήνεμος δ' εὕδῃ κλύδων.: Libri
φιλεῖ
. Mirum est non tam quod
'
in fine versus omissum est in libris, quam quod in sequente versu habent
τίκτει
, ut Plutarchus Q. symp. I. 3. p. 619. E. ubi legitur
οὐ γὰρ μόνον ὠδῖνα τίκτει κυ[βευτῇ] σοφῷ, κατὰ τὸ [λεγόμενον, πᾶς βόλος]
, et de non suaviter vivendo secundum Epicurum p. 1090. A.
ἀλλ' ὥςπερ ἐν θαλάσσῃ κατ᾿ Αἰσχύλον ὠδῖνα τίκτει νὺξ κυβερνήτῃ σοφῷ καὶ γαλήνη
. Quae ultima quum sine dubio scripserit Plutarchus
κἂν γαλήνῃ
, fieri quidem potuit ut ea Plutarchi verba sint, sed quoniam accommodatissima sunt ad ea quae Danaus dicit, recte videtur Paleius pro Aeschyleis habuisse. Itaque una cum supplemento, quod ille proposuit. recepi. Qua lege vocalis in fine versus elidi possit, ut hic in
δέ
, quod vocabulum addidi, indicatum est in Epitome doctr. metr. §. 147. Non recte ibi primum id fecisse Sophoclem dixi. Fecit Aeschylus et hic et in Eum. 140. ubi scribendum est
τῷδ᾽ ἕπου
.