ὦ Ζεῦ, Ἰοῦς ἰῷ μῆνις μάστειρ᾽:
ἀζηνιουσίω
(
ἀζηνὶ οὐσίῳ
G. Ε.
ἀζηνιοουσίω
Ρ.
ἄζηνι ουσιω
cod. Robortelli)
μῆνις μάστειρ᾽ ἐκ θεῶν
Μ. G. E. P.
ὦ Ζεῦ Ἰοῦς ἰω μῆνις μάστειο᾽ ἐκ θεῶν
Rob. ex coniectura. Interiectio
ὦ Ζεῦ
nec recte collocata est, nec digna quae cum nomine Ius compararetur. Scholia codicum M. et G.
ὦ Ζεῦ, ἡ παρὰ τῶν θεῶν μῆνις κατὰ Ἰοῦς ὠδῆς ἐστὶ καὶ μαστιγωτική
. Patet
ὠδῆς
, quod in scholiis Robortelli et Monacensibus omissum est,
ἰώδης
esse. Quare in poetae versu
ἰῷ
posui. Virus pro odio dicit ut in Agam. 801.
δύςφρων γὰρ ἰὸς καρδίᾳ προςήμενος ἄχθος διπλοίζει τῷ πεπαμένῳ νόσον
. Magis proprie sic iram Furiarum vocat in Eumen. 470. 722. Quod
μάστειρα
scholiastae
μαστιγωτική
est, non mirarer, si Aeschylus in hae tragoedia, quae non pauca perantiqua et obsoleta verba habet, a
μαστίειν
formasset
μάστιραν
, quamvis insolita forma.
Φθίρα
quidem apud Stephanum Byzantium error scribae est veramque scripturam
Φθῖρ
habet Eustathius p. 368, 7. qui ibi copiose de scriptura disserit, Herodiano auctore Choeroboscum
Φθῖρ
solo
ι
scribi memorans, quod nomen habuerit filius Endymionis. V. Choerobosci canones p. 86, 16. 346, 8. et epimerismos p. 4, 11. et Theognostum p. 41, 17. Goettlingio ad Theodosium visus est Herodianus i in
Φθίρ, Φθιρός
corripi iudicasse. Si ita statuit, vereor ne erraverit. Nam si mons Latmus
Φθίρ
eiusque incolae
Φθῖρες
dicti sunt,
Φθίρων ὄρος ἀκριτόφυλλον
ΙΙ. 1i. 868. contrarium docet. Quod si
Φθίρ
producta vocali admittitur, certe non carent analogia
μαστίρ
et
Μάστιρα
.
Μαστίχτειρα
quidem ne scribatur in Aeschyli versu prohibet systema anapaesticum. Non male coniecerunt quidam
μνάστειρα
, ut
μνάμων μῆνις
est in Agam. 143. Servanda tamen visa est
μάστειρα
, quum commode explicari possit: v. ad v. 146.